previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[573]

[575] pavidos gloriae cupiditate sollicitos, utcorda pavor pulsans” .

[579] flagello virga quae sonat in morem flagelli.

[581] choris aciebus. vocati ictu virgae.

[586] et nunc terga fuga nudant tria quae in bellis geruntur, cuncta commemorat: fugam, pugnam, pacem.

[588] labyrinthus locus apud Cretam factus a Daedalo perplexis parietibus, ubi Minotaurus inclusus est.

[589] parietibus textum caecis iter hypallage est: caecum iter intextis parietibus. ancipitem dolum perplexum errorem.

[591] frangeret deciperet, falleret. est autem versus Catulli.

[593] inpediunt inplicant, intexunt: quod est a vestibus tractum.

[594] delphinum aut venit ab eo quod est 'delphin, delphinis, a delphine': aut 'delphinum' pro 'delphinorum' posuit. maria umida Homerus ὑγρὰ κέλευθα.

[595] carpathium mare est inter Aegyptum et Rhodum, ab insula Carpatho illic posita dictum. nec mirandum duas eum posuisse conparationes, cum et in secundo hoc fecerit, utin segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens” , et in georgicis tres ponat conparationes, utfrigidus ut quondam silvis inmurmurat auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis” .

[597] primus ascanius generis ordinem docet, ut in primo diximus.

[598] rettulit innovavit quod ante iam fecerat. priscos latinos ita dicti sunt qui tenuerunt loca, ubi Alba est condita.

[600] porro post longum intervallum: et est adverbium temporis.

[602] Troiaque nunc pueri t. d. a. ut ait Suetonius Tranquillus, lusus ipse, quem vulgo pyrrhicham appellant, Troia vocatur, cuius originem expressit in libro de purorum lusibus.

[603] hac celebrata tenus tmesis est, hoc est hactenus. et hic sermo, quantum ad artem spectat, duas continet partes orationis, ut 'hac' pronomen sit, 'tenus' praepositio, sicutpube tenusetcrurum tenus” ; sed iam usus obtinuit ut pro una parte habeatur. ergo adverbium est: omnis enim pars orationis cum desierit esse quod est, in adverbium migrat: et est temporis, nam 'hucusque' significat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: