previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[798]

[800] fas omne est fas te est, hoc est possibile est, 'meis regnis fidere': nam 'fido' dativum tantum regit.

[801] unde genus ducis ut diximus supra, quia feliciter est navigaturus Aeneas, Venerem dicit a mari procreatam. et ut fert fabula, Caelus pater fuit Saturni. cui cum iratus filius falce virilia amputavit, delapsa in mare sunt: de quorum cruore et maris spuma nata dicitur Venus: unde et Ἀφροδίτη dicitur, ἀπὸ τοῦ ἀφροῦ. sed hoc habet ratio: omnes vires usu venerio debilitantur, qui sine corporis damno non geritur: unde fingitur Venus nata per damnum; de mari autem ideo, quia dicunt physici sudorem salsum esse, quem semper elicit coitus. unde etiam myrtus ei consecrata est, quae litoribus gaudet, ut aitlitora myrtetis laetissima” . ideo autem diximus 'Caelus pater', ut deus significaretur: nullus enim deus generis neutri est. nam caelum genere neutro elementum significat. mervi quoque etiam praestiti, utnec te regina negabo promeritam” . alii dicunt 'militavi', utaere merent parvo” .

[802] rabiem tantam caelique marisque ut in primo legimus.

[803] in terris etiam in terris: nam augmentum est.

[808] in mare se xanthus omnia haec Homeri sunt.

[809] nec dis nec viribus aequis id est diis iniquis, hoc est adversis: litotes figura. aut 'non aequis' non aequali favore: plures enim Graecis favebant. de matribus autem, id est Thetide et Venere, intellegere non possumus, quia et Thetide melior Venus est, et ei praesenti derogare nollet.

[810] cuperem cum vertere ab imo quod proprium eius est, utmagnoque emota tridenti fundamenta quatit” . hinc ut supra diximus, ἐνοσίχθων dictus est. et fecit augmentum, cum se praestitisse dixit iratum.

[813] portus accedet hic distinguendum, ne sit contrarium Veneris petitioni, quae ait 'liceat Laurentem attingere Thybrim'.

[814] amissum quem gurgite quaeres Misenum dicit, de quo legimusinter saxa virum spumosa inmerserat unda” .

[815] unum pro multis Palinurum significat: nam falsum erit si unum voluerimus accipere: duos enim constat occisos, Misenum et Palinurum.

[816] laeta permulsit permulsit et laeta fecit, utanimumque labantem inpulit” : aut certe perpetuum est epitheton Veneris.

[817] spumantia frena spumas moventia.

[818] feris equis, utinque feri curvam conpagibus alvum” .

[822] variae comitum facies aut beluas dicit marinas secundum naturam: aut poetice deos marinos. inmania cete τὸ κῆτος καὶ τὰ κήτη, ut βέλος βέλη: nam Latine sic declinari non potest. nullum enim apud nos animal generis neutri est: nisi forte 'hic cetus, huius ceti' dicamus, quod nusquam lectum est; nam dicuntur canes marini.

[823] et senior glauci chorus Glaucus Anthedonius piscator fuit. qui cum captos pisces supra herbam abiecisset et eos recepisse vidisset quam amiserant vitam, intellecta herbarum potentia, esu earum in deum mutatus est: cuius hic chorum ideo senem dicit, quia etiam ipse senex fuerat. aut certe seniorem dicit propter spumarum colorem, sicut paene omnes dii finguntur esse marini. inovsque palaemon Melicerta Inus filius. et notandum patronymicon a matre in auctore idoneo.

[824] phorcique exercitus omnis di qui sub Phorco agunt. hic autem Phorcus dicitur Thoosae nymphae et Neptuni filius. ut autem Varro dicit, rex fuit Corsicae et Sardiniae: qui cum ab Atlante rege navali certamine cum magna exercitus parte fuisset victus et obrutus, finxerunt socii eius eum in deum marinum esse conversum.

[825] laeva tenet thetis satis prudenter sexum debiliorem sinistrae adplicat parti.

[826] nisaee media diphthongos est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: