previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9% of the text is displayed below. If you wish to view the entire text, please click here

SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS.

[pr] Totus quidem Vergilius scientia plenus est, in qua hic liber possidet principatum, cuius ex Homero pars maior est. et dicuntur aliqua simpliciter, multa de historia, multa per altam scientiam philosophorum, theologorum, Aegyptiorum, adeo ut plerique de his singulis huius libri integras scripserint pragmatias. sane sciendum, licet primos duos versus Probus et alii in quinti reliquerint fine, prudenter ad initium sexti esse translatos; nam et coniunctio poematis melior est, et Homerus etiam sic inchoavit w(\s fa/to da/kru xe/wn.

classique inmittit habenas navibus suis, aut suae navi, quae classis dicitur, vel quod fiat de fustibus. calas enim dicebant maiores nostri fustes, quos portabant servi sequentes dominos ad proelium, unde etiam calones dicebantur. nam consuetudo erat militis Romani, ut ipse sibi arma portaret, ipse vallum: vallum autem dicebant calam, sicut Luciliusscinde calam, ut caleas” , id est, o puer, frange fustes et fac focum. inde ergo classem dictam dicunt. alii classem hinc magis dictam volunt: apud maiores nostros stipendium proelio terrestri miles pedester dabat, equites vero dabant in navali certamine; nam adhuc pauper fuerat populus. exinde iam quod ab equitibus dabatur stipendium, tractum est ut diceretur classis: proprie enim classes equitum dicimus. classi aut suae navi, quae classis, ut in primo diximus, dicta est a)po\ tw=n ka/lwn, id est a lignis, unde Horatiusme vel extremos Numidarum in agros classe releget” , cum de una loqueretur navi: aut omnium quae eius cursum sequuntur; Palinuri enim implet officium, de quo supra aitad hunc alii cursum contendere iussi” . inmittit habenas aut funes per metaphoram dixit, aut Homerum secutus est, qui ait vela erigi e)ustre/ptoisi boeu=si, id est loris tortis; his enim utebantur antiqui.

[2] et tandem ad Aeneae desiderium retulit, olim ad Italiam venire cupientis. ceterum mora non congruit de Capreis Cumas usque, ad vicinitatem accedente favore Neptuni. an 'tandem' ad consuetudinem navigantium retulit, quibus nulla non longa navigatio videtur? an 'tandem' ad id tempus refertur, ex quo Troia navigatum est? evboicis oris a colonia appellavit Cumas: nam Euboea insula est, in qua Chalcis civitas, de qua venerunt qui condiderunt civitatem in Campania, quam Cumas vocarunt vel a)po\ tw=n kuma/twn, vel a gravidae mulieris augurio, quae Graece e)/gkuos dicitur. adlabitur venit celeriter, utlabere nympha polo” .

[3] pelago in pelagus: sic dictum est, utit clamor caelo” . bene autem 'obvertunt', non 'obvertit', ut non Aeneae, sed sociis vilia et nautica dentur officia. gubernandi ars soli Aeneae conceditur. dente tenaci unde in primounco non alligat anchora morsu” .

[4] anchora ut supra diximus, in Graeco aspirationem non habet, nam a)/gkura dicitur: unde et apud maiores sine aspiratione proferebatur. contra 'thus' et 'orchus' veteres dicebant et 'lurcho', id est vorax, quibus sequens aetas detraxit aspirationem.

[5] praetexunt praetegunt, utpraetexere funera sacris” . ivvenum manus post conditam in Sicilia civitatem senum aut nulla aut rara fit mentio. emicat cur hoc verbum posuerit ex sequenti actu iuvenum advertendum est. ardens festinans, utinstant ardentes Tyrii” .

[6] litus in hesperium hic ostenditur Hesperiam minorem esse omnem Italiam, dictam, ut supra diximus, vel a rege vel a stella. semina flammae *spe/rma puro\s Homerus dicit, id est semen ignis.

[7] abstrusa in venis silicis in georgiciset silicis venis abstrusum excuderet ignem” : abstrudere enim est de industria celare. ferarum tecta epexegesis silvae.

[8] flumina monstrat quaecumque fluenta. et sciendum monstrari Aeneae ad expiandum se: nam funestatus fuerat morte Palinuri, non quod eum viderat, sed quod funus agnoverat, id est doluerat; in eo enim est pollutio quod aitcasuque animum concussus amici” , nam ipsa inpiant quae agnoscimus. unde in Livio habemus Horatium Pulvillum, cum Capitolium dedicare vellet, audisse ab inimico mortuum filium, et, ne pollutus dedicare non posset, respondisse, cadaver sit. hanc autem purgationem Aeneae polluto dat ubique Vergilius, ut paulo postcorpusque recenti spargit aqua” .

[9] at pius Aeneas oportune hoc loco, quippe ad templa festinans. arces quibus altus apollo p. cum ubique arx Iovi detur, apud Cumas in arce Apollinis templum est. 'altus' autem vel magnus, utiacet altus Orodeset de ipso Apollinesic pater ille deum faciat, sic altus Apollo” : vel ad simulacri magnitudinem retulit, quod esse constat altissimum. Coelius enim de Cumano Apolline aitibi in fano signum Apollinis ligneum, altum non minus pedes XV” : cuius meminisse putatur Vergilius.

[10] quibus praesidet quibus praeest, quas defendit. horrendae venerandae, uthorrendum silvis et r. p.” procul haud longe: procul enim est et quod prae oculis est, et quod porro ab oculis: unde duplicem habet significationem, iuxta et longe.

[11] antrum inmane epexegesis domus Sibyllae. mentem animvmque perissologia est: nam secundum Lucretium unum est mens et animus.

[12] delius inspirat vates Apollo fatidicus. et sic ait 'Delius', utnunc Lyciae sortes” , id est Apollineae. bene autem Sibylla quid sit expressit 'magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates': nam, ut supra diximus, Sibylla dicta est quasi siou= boulh\, id est dei sententia. Aeolici enim siou\s deos dicunt.

[13] triviae lucos congrue Apollini Dianae iuncta sunt templa, ut et paulo postPhoebi Triviaeque sacerdos” . et bene fit lucorum Dianae commemoratio, quia petiturus est inferos. avrea tecta Apollinis scilicet.

[14] daedalus ut fama est fugiens minoia regna ubique de incertis dubitat, utfama est Enceladi” . sane fabula de hoc talis est: indicato a Sole adulterio Martis et Veneris Vulcanus minutissimis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus ignorantes inplicati sunt et cum ingenti turpitudine resoluti sub testimonio cunctorum deorum. quod factum Venus vehementer dolens stirpem omnem Solis persequi infandis amoribus coepit. igitur Pasiphae, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore flagravit et arte Daedali inclusa intra vaccam ligneam, saeptam corio iuvencae pulcherrimae, cum tauro concubuit, unde natus est Minotaurus, qui intra labyrinthum inclusus humanis carnibus vescebatur. sed Minos de Pasiphae habuit liberos plures, Androgeum Ariadnen Phaedram. sed Androgeus cum esset athleta fortissimus et superaret in agonibus cunctos apud Athenas, Atheniensibus et vicinis Megarensibus coniuratis occisus est. quod Minos dolens collectis navibus bella commovit et victis Atheniensibus poenam hanc statuit, ut singulis quibusque annis septem de filiis et septem de filiabus suis edendos Minotauro mitterent. alii dicunt a Minoe in vindicta filii occisi, sicut dictum est, Iovem rogatum. qui cum Atheniensibus pestilentiam misisset, praeceptum oraculo est de septem filiis annuis ad Minotauri pastum dirigendis. sed tertio anno Aegei filius Theseus missus est, potens tam virtute quam forma. qui cum ab Ariadne regis filia amatus fuisset, Daedali consilio labyrinthi filo iter rexit et necato Minotauro cum rapta Ariadne victor aufugit. quae cum omnia factione Daedali Minos deprehendisset effecta, eum cum Icaro filio servandum in labyrinthum trusit. sed Daedalus corruptis custodibus vel, ut quidam tradunt, ab amicis sub faciendi muneris specie, quo simulabat posse regem placari, ceram et linum accepit et pennas, et inde tam sibi quam filio alis inpositis evolavit. Icarus altiora petens, dum cupit caeli portionem cognoscere, pennis solis calore resolutis, mari in quod cecidit nomen Icarium inposuit. Daedalus vero primo Sardiniam, ut dicit Sallustius, post delatus est Cumas, et templo Apollini condito sacratisque ei alis in foribus haec universa depinxit. dicendo autem Vergilius 'ut fama est' ostendit requirendam esse veritatem. nam Taurus notarius Minois fuit, quem Pasiphae amavit, cum quo in domo Daedali concubuit. et quia geminos peperit, unum de Minoe et alium de Tauro, enixa esse Minotaurum dicitur, quod et ipse paulo post ostendit dicensmixtumque genus” . sed inclusum Daedalum regina corruptis relaxavit custodibus. qui amisso in mari filio navi delatus est Cumas, quod et ipsum tangit dicensremigium alarum” : alae enim et volucrum sunt et navium, utvelorum pandimus alas” . Phanodicus Deliacon Daedalum propter supradictas causas fugientem navem conscendisse et cum imminerent qui eum sequebantur, intendisse pallium ad adiuvandum ventos et sic evasisse: illos vero qui insequebantur reversos nuntiasse pinnis illum evasisse. Menecrates Daedalum occiso patruele fratre Cretam petisse dicit, Icarum filium eius ab Atticis pulsum dum patrem petit naufragio perisse, unde mari nomen. quidam hunc Daedalum, Eupalami filium, arte fabrili nobilem, occiso Perdice, sororis suae filio, quem solum habere metuebat aemulum artis suaenam ab illo et usum serrae de osse interiore piscis et circinum propter nomen suum: nam aliquibus Circinus putatus est appellatus: vel, ut quidam, organum inventum traduntfugientem invidiam ad Minoem delatum Cretam Pasiphaes uxoris eius nefandi stupri dolum fabricasse. minoia regna Cretam scilicet, id est Minois saevitiam.

[15] praepetibus pennis felicibus: praepetes enim sunt aves boni augurii, quod huic dat, quia pervenit. praepetibus pennis velocibus. praepetes autem dictae vel quod priora petant, vel summi volatus, vel quae praepetit volatum, vel quae secundum auspicium facit. et quidam praepetes tradunt non tantum aves dici quae prosperius praevolant, sed etiam locos quos capiunt, quod idonei felicesque sunt: unde bene Daedali pinnas praepetes, quia de locis, in quibus periculum metuebat, in loca tutiora pervenit. avsus se credere caelo quasi alienis sedibus. Horatiusexpertus vacuum Daedalus aera pennis non homini datis” .

[16] insvetum hominibus scilicet. enavit ad arctos bene utrumque miscet: nare enim et de navibus dicimus, utnatat uncta carinaitemet terris adnare necesse est” , et de volatu, utnare per aestatem liquidam suspexeris agmen” . 'ad arctos' autem, si ad fabulam, contra septemtrionem, ut quidam volunt propter fervorem solis et ceratas pinnas, si ad veritatem, ad septemtrionis observationem, quod navigantibus convenit.

[17] chalcidicaque quam civitatem Chalcidenses condiderunt, ut supra ab insula Cumas civitatem nominavit. nunc a civitate dedit epitheton.

[18] redditus his primum terris quasi de alieno elemento in suum. Horatiusfinibus Atticis reddas incolumem precor” .

[19] remigium alarum artem volandi. et iterum miscet dicendo 'remigium', quod est navis. Aeschylus. posvit exaedificavit.

[20] letum androgeo secundum Atticam linguam genetivus singularis Graecus est, cum ipse alibiAndrogei galeam” . quidam tamen hic subaudiunt 'posuit', id est pinxit, ut Horatiusqualis Parrhasius prodidit aut Scopas, sollers nunc hominem ponere nunc deum, hic saxo, liquidis ille coloribus” . sane non nulli hunc Androgeum non ita, quemadmodum supra dictum est, insidiis occisum, sed a Marathonio tauro, qui flammas vomere dicebatur, conflagratum tradunt.

[21] cecropidae ivssi Athenienses a rege Cecrope. 'pendere' autem solvere, quod ut supra diximus, tractum est a pecuniaria damnatione. miserum dolentis interiectio, ac si diceret 'nefas'. et quid est 'miserum' subiunxit dicens 'septena quotannis corpora natorum'. septena quotannis quidam septem pueros et septem puellas accipi volunt, quod et Plato dicit in Phaedone et Sappho in lyricis et Bacchylides in dithyrambis et Euripides in Hercule, quos liberavit secum Theseus, quorum haec nomina ferunturhippoforbas et libi idest arcadis antimachus euandri mnesteus sumiani phidocus ramuntis demolion cydani puriesion celei puellae haec peribea alcatim medippe pyrii iesione celei andromache eurimedontis seupymedusa polixeni europe laodicit milita triaconi.

[22] corpora natorum bene 'corpora', quae adempta vita consumebantur, ut super orbitatem parentibus ne sepelire quidem liberos licuisset: magna ergo periphrasi dictum est. stat aut horret, utstant lumina flamma” ; aut plena est, utpulvere caelum stare vident” ; aut re vera stat post ductas sortes; aut certe ad picturam respexit: nam volvi in pictura non poterat urna. et licet non sit urnae stare, de pictura tamen bene dictum est. sed si 'stat' horret acceperimus, 'ductis sortibus' intellegimus 'de qua ducebantur', utet qua vectus Abas” . nam a passivo, ut saepe diximus, inveniri non poterit participium praesens. proprie autem 'ductis sortibus': Sallustiussorte ductos fusti necat” .

[23] elata mari perite dixit, eminens est enim. et bene situm expressit; ut enim Sallustius dicit, Creta altior est qua parte spectat orientem. respondet aspicitur: nam contra Athenas est posita.

[24] suppostaque furto hoc est furtim inclusa in vaccam ligneam, quae erat operta eius vaccae corio, quam maxime taurus adpetebat. furto adulterio, utVulcani Martisque dolos et dulcia furta” . potest autem, sicut dictum est, et ad vaccam referri, cuius specie tauro furata sit coitum.

[25] mixtumque genus secundum veritatem. prolesque biformis secundum fabulam.

[26] veneris monumenta nefandae aut memoria turpissimi coitus, aut ultio Veneris a Sole proditae. significat autem Minotaurum.

[27] inextricabilis insolubilis, indeprehensibilis: Horatiussi pugnat extricata densis cerva plagis” . si 'extricata' est soluta, 'inextricata' insoluta sine dubio.

[28] reginae regis filiae, Ariadnes.

[31] opere in tanto in foribus adfabre factis.

[33] bis patriae cecidere manus ideo quia patriae. quin protinus omnem ostendit plura fuisse, quam dixit, depicta.

[34] perlegerent perspectarent, scilicet picturam. nec incongrue legi picturam dixit, cum Graece gra/yai et pingere dicatur et scribere. hoc est quod ait Horatius in arte poeticaet nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadant, parce detorta” . praemissus achates kata\ to\ siwpw/menon intellegimus, id est secundum taciturnitatem.

[36] deiphobe glauci subaudi 'filia'. et est proprium nomen Sibyllae. multae autem fuerunt, ut supra diximus, quas omnes Varro commemorat et requirit a qua sint fata Romana conscripta. et multi, sequentes Vergilium, ab hac Cumana dicunt: quae licet longaeva legatur, non tamen valde congruit eam usque ad Tarquinii tempora durasse, cui Sibyllinos libros constat oblatos. ducitur tamen Varro, ut Erythraeam credat scripsisse, quia post incensum Apollinis templum, in quo fuerant, apud Erythram insulam ipsa inventa sunt carmina.

[37] non hoc ista sibi tempus spectacula poscit et supra diximus Apollinem sex mensibus apud Lycios et sex apud Delum dedisse responsa. item lectum est deos aliquotiens tantum kalendis, aliquotiens tantum idibus vaticinari; nonnumquam diei vel prima vel media vel postrema parte, unde est in iure fissus dies, id est non totus religiosus: quem nunc ostendit dicens non oportere Aenean religiosam diei partem perdere, id est oraculis congruam. sane sciendum 'poscit' lectionem esse meliorem: tempus enim poscit spectacula, non a spectaculis poscitur.

[38] nunc grege de intacto gregem pro armento posuit, nam de iuvencis dicturus est: quae per poeticam licentiam saepe confundit. illo loco proprie posuitquinque greges illi balantum quina redibant armenta” . 'intacto' autem indomito, utet intacta totidem cervice iuvencas” .

[39] lectas de more bidentes 'de more' antiquo scilicet, quem praetermisit quasi tunc omnibus notum, id est ne habeant caudam aculeatam, ne linguam nigram, ne aurem fissam: quod docet aliud esse intactum, aliud lectum. 'bidentes' autem, ut diximus supra, oves sunt circa bimatum, habentes duos dentes eminentiores: quae erant aptae sacrificiis.

[42] excisum] deest 'est'. evboicae rupis latus hoc est montis Cumani, quem Euboici habitaverunt. est autem acyrologia: coloniae enim epitheton rei dedit inmobili. in antrum in antri similitudinem, utportus ab euroo fluctu curvatus in arcum” .

[43] quo Lati ducunt aditus centum ostia centum non sine causa et aditus dixit et ostia: nam Vitruvius qui de architectonica scripsit, ostium dicit per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum, aditum ab adeundo, per quem ingredimur. ostia centum finitus numerus pro infinito est, licet possit et rationabiliter dictum esse: responsa enim Sibyllae in hoc loco plus minus centum sermonum sunt. inveniuntur tamen Apollinis logia et viginti quinque et trium sermonum: unde melius est finitum pro infinito accipi.

[44] totidem voces ac si diceret, et tot sermones.

[46] deus ecce deus vicinitate templi iam adflata est numine: nam furentis verba sunt deum velle ostendere, qui ipsi tantum videtur. sane cauti satis esse debemus, quando plena sit numine et quando deum deponat: de Miseno enim post vaticinationem dictura est.

[47] non color unus idem Lucanusstat numquam facies(5.214).

[48] comptae comae antehac scilicet: nam propter sacra resolutae sunt, utvittasque resolvit sacrati capitis” .

[49] maiorque videri videbatur, sicut solebat in vaticinantibus apparere numinis praesentia: quod humanis inludebat aspectibus. unde ait 'maiorque videri'; non enim erat re vera.

[50] nec mortale sonans alia enim numinum vox est, utnec vox hominem sonat” , itemvocisve sonus vel gressus euntis” . adflata est numine nondum deo plena, sed adflata vicinitate numinis. quando siquidem: nam coniunctio est, non adverbium.

[51] cessas in vota tardus es ad vota facienda: nam si dixeris 'cessas in votis', hoc significat, tardus es dum vota facis. aliud est 'cessas in illam rem', aliud 'cessas in illa re': tardus es ad faciendam rem et tardus es in facienda re. figurate autem dixit 'cessas' circa promittenda vota numinibus.

[52]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: