previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[534]

[535] hac vice sermonum haec sacra, ut diximus supra, praeter unius diei spatium non tenebant: unde veretur Sibylla, ne inanibus fabulis 'datum', id est statutum et legitimum, 'tempus' teratur. quod autem dicit 'aurora medium axem traiecerat', illud ostendit, quod secundum Tuscos diei ortus est a sexta diei hora; ortus enim diei habet auroram. Donatus tamen dicit Auroram cum quadrigis positam Solem significare.

[538] breviterque quod congruit moram obiurganti.

[539] nox rvit si per diem sacra celebrantur, 'ruit' est imminet; si per noctem, finitur. flendo proprie: nam et lacrimae et gemitus fuerant.

[540] findit in ambas compendiosius, quam si 'duas' diceret: poteramus enim etiam tertiam sperare. sic Sallustiusinter secundum atque ultimum bellum Carthaginiensenon ait 'tertium'.

[542] iter elysium ad Elysium: de quo diximus supra. malorum impiorum, utmulta malus simulans vana spe lusit amantem” .

[543] impia tartara ubi puniuntur impii.

[544] ne saevi ne irascere: Terentiusne saevi tanto opere” . et antique dictum est: nam nunc 'ne saevias' dicimus, nec imperativum iungimus adverbio imperantis.

[545] explebo numerum ut diximus supra, 'explebo' est minuam: nam ait Enniusnavibus explebant sese terrasque replebant” , quem Caper secutus cum de praepositione 'ex' tractaret, hoc exemplum posuit. sensus ergo est: minuam vestrum numerum et reddar tenebris. nam circa Aenean et Sibyllam aliquid lucis fuisse intellegimus, quippe circa vivos: unde paulo postrespicit Aeneas subitoet reliqua. alii 'explebo' male putant 'complebo' esse, umbrarum scilicet a quibus discesserat numerum. alii 'explebo numerum' dicunt esse finiam tempus statutum purgationi et in corpus recurram, ut hoc sit 'reddarque tenebris'—nam legimusclausae tenebris et carcere caeco” —ut sit sensus: irasceris mihi quasi homo, nonne et ego homo futurus sum? alii dicunt: cur irasceris? in locis his sum, quamdiu vitae per vim ereptae expleam tempus, post 'tenebris', id est meis sedibus, reddar. sed haec omnia congrua loco non esse manifestum est: non enim intellegere possumus Sibylla aliud volente, scilicet ut abscederet, Deiphobum ad aliud respondisse.

[546] i decus i nostrum aut 'i, o decus nostrum, utere melioribus fatis', inferorum scilicet conparatione, quia ait supraan quae te fortuna fatigat, ut tristes sine sole domos, loca turbida adires?” aut certe 'i decus, et fatis utere nostrum melioribus', id est quam aut ego aut tu habuimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: