previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[368]

[370] exterrita mater ideo territa, quia mater.

[371] tumultu ut 'Gallicus tumultus'.

[373] dictis divinum adspirat amorem id est dictis suis addit venustatem, ut amabiliter eius audiatur oratio. dictis divinum inspirat amorem petitura pro filio de adulterio procreato orationem suam ingenti arte conposuit: quod etiam Vulcanus ipse testatur, dicens 'quid causas petis ex alto?' non enim aperta est eius petitio, sed longo prooemio perversam amore mariti circumvenit mentem. ergo quaestionem hanc quae nascitur ex petitione Veneris inpudica, solvimus his modis: primo quod Vulcanum amore circumvenit, nam et post completam orationem statim eum complectitur et molli amplexu fovet: deinde quod nacta est occasionem eius temporis quo Marti arma faciebat, quem fuisse sciebat adulterum: per quod datur intellegi Vulcanum iam omnem suspitionem et iram quam habuit circa Venerem, deposuisse, adeo ut arma etiam ipsi fabricaret adultero. praeterea Vulcanum uxorium fuisse testatur et ipse Vergilius dicenstum pater aeterno fatur devinctus amore” , et Statius ubi Martem Venus adloquitur, utat non eadem Vulcania nobis obsequia, et laesi servit tamen ira mariti” . nam quod dicit Donatus potuisse fieri ut cum Anchisa concumberet Venus, ante quam Vulcano nuberet, non procedit: constat enim a principio Venerem uxorem fuisse Vulcani. sane 'divinum' θεῖον debemus accipere.

[374] dum bello argolici 'dum' pro 'quam diu'. sane haec oratio rhetorica suasio est. nam principium a verecundia sumpsit; dicendo enim numquam se molestam antea fuisse, ostendit se inpetrare debere, praesertim ex eo quod non timuerit petere. 'nunc Iovis imperio Rutulorum constitit oris, ergo eadem supplex venio': haec non tantum rogandi, sed etiam inpetrandi vim habent. verso tamen ordine: nam primo arma petit, deinde adiuvat exemplo dicendo 'te filia Nerei' etc., deinde causam 'aspice qui coeant populi'; ipsum enim 'populi' multitudinem significat, et quasi non inpugnet, sed inpugnetur Aeneas, ita pathos fecit dicens 'in me excidiumque meorum': nam quod a principio arma petit haec ratio est, quod rem nec magnam nec difficilem Vulcano petebat. ideo et statim posuit; nam ubi maius aliquid est, ante causa dicenda est, ut praemollitis animis, tunc quod petitur suggeratur.

[375] debita fataliter ad exitium destinata. casvrasque inimicis ignibus arces causa cur non petierit.

[376] miseris atqui honestum est miseris subvenire; sed hoc dicit: cur te fatigarem pro hominibus fati necessitate perituris? arma rogavi argute hic in principio arma nominat, ut iam intellegatur quid petitura sit.

[377] artis opisque tuae duo duobus reddit, <auxilium> 'opis', arma <'artis'>: aut certe idem valet 'opis' quod 'artis'; hinc opifices.

[378] incassumve tuos ordo est: tuosve labores incassum exercere volui.

[379] priami deberem plurima natis scimus quod Paridi tantum debuit, sed hoc velat aliarum commemoratione personarum, ne ex turpi causa Paridi debuisse videatur. simul et, ut quidam tradunt, pulchritudinis suae Vulcanum admonet, hoc est 'formae iudicio Iovis coniugem vici'.

[380] Aeneae flevissem saepe laborem bene post Pergama, post Troianos, post Priami liberos cum excusatione fit Aeneae commemoratio; dicit enim se eius infelicitate commotam: ut illud causas habeat, hoc miseratione consistat.

[381] nunc] id est 'nunc vero'. et subdistingue: nunc autem, Iovis imperio. iovis imperio ne videretur inpudens, si aliena regna deposceret. et hoc latenter dicere videtur: fave huic cui etiam Iuppiter favet.

[382] eadem quae tunc scilicet silui, quae nihil petii. sanctum mihi numen si 'sanctum' simpliciter accipiatur, leve est. 'numen' ergo 'sanctum' ut 'leges sanctas' dicimus, id est firmas, a sanciendo.

[383] arma rogo hic distinguendum, ut cui petat, non dicat, sed relinquat intellegi, ne foede apud maritum et amorem suum circa Anchisen memoret et susceptum de adulterio filium. genetrix nato. te filia neri hoc est, soles hoc praestare matribus. et dicit Thetidem, quae Achilli arma inpetravit. et bonis utitur comparationibus dicendo 'filia Neri', cum ipsa Iovis sit filia, item 'uxor Tithonia', cum sit ipsa Vulcani. 'Neri' autem pro 'Nerei': omnia enim quae in 'eus' exeunt hodie apud maiores in 'es' exibant, ut 'Nereus Neres, Tydeus Tydes', et genetivum in 'is' mittebant, 'Tydis Neris'. sed quia plerumque 's' supra in latinitate detrahitur, remanebat 'i'. hinc est 'filia Neri', “inmitis Achilli” , item in Sallustioad bellum Persi Macedonicum” . sic Asper.

[384] tithonia conivnx Aurora pro Memnone.

[385] aspice qui coeant populi τὸ αἴτιον, ut praesentem ostenderet necessitatem. dicendo autem 'populi' phantasiam fecit. clavsis ferrum acvant portis ut ostenderet festinationem: dixit enim superiusquinque adeo magnae positis incudibus urbes tela novant” . in me artificiose arma petit etiam sibi profutura; nisi enim subvenis, iterum vulnerabor; nam a Graecis fuerat vulnerata, unde estequidem credo mea vulnera restant” .

[388] cunctantem scilicet de promissione, quam rem per amplexum suum inmisso amore persolvit.

[389] accepit solitam flammam vel quasi maritus; vel adludit ad rem naturalem: namque ideo Vulcanus maritus fingitur Veneris, quod Venerium officium non nisi calore consistit, unde estfrigidus in Venerem senior” .

[390] labefacta per ossa si ossa labefecit, quanto magis animum?

[391] atque olim fere, ut solet; nam non est adverbium temporis.

[392] ignea rima micans id est fulmen, cuius naturam expressit; namque nubes vento coactae plerumque rumpuntur et ex se fulmen emittunt. quamvis philosophi fulgura et tonitrua simul exprimi dicant, sed illud celerius videri, quia clarum est, tonitrua autem ad aures tardius pervenire. alii 'rima micans' fulgetram dicunt: et hoc ad velocitatem amoris, qui momento Vulcanum percussit.

[393] formae conscia conivnx intellexit se dolis et pulchritudine pervertisse mentem mariti. alii duabus rebus Venerem volunt maritum adgressam, dolis et pulchritudine: et volunt melius 'dolis [et formae] conscia', quam 'laeta', et 'formae' melius dativo casu quam genetivo.

[394] devinctus hoc sermone ostendit eum posse cuncta concedere.

[395] ex alto mirum et hoc libenter et olim de promittentis. ex alto argumentatione longe repetita. est autem de usu dictum: Cicero primo libro ad Brutumsi Pompeius non ex alto peteret et multis verbis me iam hortaretur” .

[397] tum quoque sicut nunc. et 'tum quoque' bis audiendum. teucros armare fuisset per 'Teucros' Aenean debemus accipere, quia Venus ante ait 'arma rogo' et subiungendo 'genetrix' et rel. per similitudinem significat Aenean. ergo poeta aliud dicendo aliud dedit intellegi. sane 'fuisset', in proximo repetitum, decorem addidit.

[398] nec pater omnipotens notandum quod hic Iovem a fatis separat, cum alibi iungat, utsic fata deum rex sortitur” . sed hanc imminentium malorum dilationem Etrusci libri primo loco a Iove dicunt posse impetrari, post a fatis: unde et hic ait 'nec pater omnipotens, nec fata vetabant'. nec fata vetabant stare atqui supra ait 'debita'. sed sciendum secundum aruspicinae libros et sacra Acheruntia, quae Tages conposuisse dicitur, fata decem annis quadam ratione differri: quod nunc dicit Vulcanus potuisse fieri. ergo non est contrarium; nam fata differuntur tantum, numquam penitus inmutantur: quod etiam Iuno dicitatque inmota manet fatis Lavinia coniunx; at trahere atque moras tantis licet addere rebus” .

[400] si bellare paras quia dixerat 'in me excidiumque meorum'. quidam hunc sensum illi iungunt 'absiste precando viribus indubitare tuis': cetera enim per parenthesin dicta sunt.

[401] possum promittere curae quicquid in me curae est, id est officii et sollicitudinis.

[402] liquido electro aut liquefacto, aut puro. et secundum Plinium in naturali historia tria sunt electri genera; unum ex arboribus, quod sucinum dicitur; aliud, quod naturaliter invenitur; tertium, quod fit de tribus partibus auri et una argenti: quas partes etiam si naturale solvas, invenies. unde errant qui dicunt melius esse naturale. electri autem natura probatur veneno, quo recepto et stridorem emittit et varios ad iridis similitudinem reddit colores. et ad lumina in convivio clarius auro et argento lucet.

[403] animaeque valent fabrica Vulcani duobus constat, ventis et igne; hic ergo 'animae' pro spiritu, quo fabriles folles inflari solent. animae venti, ἀπὸ τῶν ἀνέμων: Horatiusinpellunt animae lintea Thraciae” : unde et 'anima' dicitur, quae secundum aliquos ventus est, utatque in ventos vita recessit” . precando viribus indvbitare tuis id est dubitare, nam 'in' vacat. et hoc dicit: precum nimietas postulationis significat dubitationem. sane 'indubitare' quis ante hunc?

[404] ea verba locutus quidam humiliter dictum accipiunt.

[406] conivgis infusus gremio hoc est ante concubuit et sic quievit. Probus vero et Carminius propter sensum cacenphaton 'infusum' legunt, ut sit sensus: dormiit cum coniuge dormiente, id est petiit soporem, infusum etiam coniugis gremio. alii 'infusus' legunt, ut significetur coisse illos et sic sopitos, et volunt esse emphasin coitus: nam 'infusum gremio soporem' nihil esse dicunt. multi autem cacenphaton accipiunt, ne duo epitheta videantur, 'placidum' et 'infusum'. alii figurate accipiunt 'placidum per membra' pro eo quod est placidum membris. per membra potest ambiguum videri, Vulcani an Veneris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: