previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
pauca refert:
O pater, O hominum rerumque aeterna potestas!
Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?
20Cernis ut insultent Rutulli Turnusque feratur
per medios insignis equis tumidusque secundo
Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros:
quin intra portas atque ipsis proelia miscent
aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.
25Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
obsidione sines? Muris iterum imminet hostis
nascentis Troiae nec non exercitus alter;
atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. Equidem credo, mea volnera restant
30et tua progenies mortalia demoror arma.
Si sine pace tua atque invito numine Troes
Italiam petiere, luant peccata neque illos
iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,
quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam
35vertere iussa potest aut cur nova condere fata?
Quid repetem exustas Erycino in litore classes,
quid tempestatum regem ventosque furentis
Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
Nunc etiam manis, haec intemptata manebat
40sors rerum, movet et superis immissa repente
Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor: speravimus ista,
dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
45dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae
exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis
incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis
et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:
50hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
Idaliaeque domus: positis inglorius armis
exigat hic aevum. Magna dicione iubeto
Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde
55obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes
totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius cineres patriae insedisse supremos
60atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta
redde, oro, miseris iterumque revolvere casus
da, pater, Iliacos Teucris.”

    Tum regia Iuno
acta furore gravi: “Quid me alta silentia cogis
rumpere et obductum verbis volgare dolorem?
65Aenean hominum quisquam divomque subegit
bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam petiit fatis auctoribus, esto,
Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra
hortati sumus aut vitam committere ventis?
70Num puero summam belli, num credere muros
Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
egit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?
Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
75nascentem et patria Turnum consistere terra,
cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
quid face Troianos atra vim ferre Latinis,
arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
80pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
Tu potes Aenean manibus subducere Graium
proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,
tu potes in totidem classem convertere nymphas:
nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
85Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.
Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis
90obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma
Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
aut ego tela dedi fovive cupidine bella?
Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
95haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Georgius Thilo, 1881)
load focus Notes (John Conington, 1876)
load focus English (Theodore C. Williams, 1910)
load focus English (John Dryden)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: