Talibus orabat dictis, arasque tenebat,
125cum sic orsa loqui vates: “Sate sanguine divom,
Tros Anchisiade, facilis descensus Averno;
noctes atque dies patet atri ianua Ditis;
sed revocare gradum superasque evadere ad auras,
hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit
130Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,
dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est,
bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
135Tartara, et insano iuvat indulgere labori,
accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca
aureus et foliis et lento vimine ramus,
Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis
lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.
140Sed non ante datur telluris operta subire,
auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
instituit. Primo avulso non deficit alter
aureus, et simili frondescit virga metallo.
145Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum
carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,
si te fata vocant; aliter non viribus ullis
vincere, nec duro poteris convellere ferro.
Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici—
150heu nescis—totamque incestat funere classem,
dum consulta petis nostroque in limine pendes.
Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro.
Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto:
sic demum lucos Stygis et regna invia vivis
155aspicies.” Dixit, pressoque obmutuit ore.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.