420Saevit atrox Volcens nec teli conspicit usquam
auctorem nec quo se ardens inmittere possit.
“Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
persolves amborum,” inquit; simul ense recluso
ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens
425conclamat Nisus, nec se celare tenebris
amplius aut tantum potuit perferre dolorem.
Me me, adsum qui feci, in me convertite ferrum,
O Rutuli, mea fraus omnis; nihil iste nec ausus
nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor,
430tantum infelicem nimium dilexit amicum.”
Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus
transabiit costas et candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
it cruor, inque umeros cervix conlapsa recumbit:
435purpureus veluti cum flos succisus aratro
languescit moriens lassove papavera collo
demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
At Nisus ruit in medios solumque per omnis
Volcentem petit in solo Volcente moratur.
440Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc
proturbant. Instat non setius ac rotat ensem
fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore
condidit adverso et moriens animam abstulit hosti.
Tum super exanimum sese proiecit amicum
445confossus placidaque ibi demum morte quievit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.