previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Quid tempestates autumni et sidera dicam,
atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas,
quae vigilanda viris. vel cum ruit imbriferum ver,
spicea iam campis cum messis inhorruit et cum
315frumenta in viridi stipula lactentia turgent.
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis
agricola et fragili iam stringeret hordea culmo,
omnia ventorum concurrere proelia vidi,
quae gravidam late segetem ab radicibus imis
320sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro
ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.
Saepe etiam inmensum caelo venit agmen aquarum
et foedam glomerant tempestatem imbribus atris
collectae ex alto nubes; ruit arduus aether
325et pluvia ingenti sata laeta boumque labores
diluit; inplentur fossae et cava flumina crescunt
cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.
Ipse pater media nimborum in nocte corusca
fulmina molitur dextra; quo maxuma motu
330terra tremit; fugere ferae et mortalia corda
per gentis humilis stravit pavor; ille flagranti
aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo
deicit; ingeminant austri et densissimus imber;
nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.
335Hoc metuens caeli menses et sidera serva,
frigida Saturni sese quo stella receptet,
quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.
In primis venerare deos atque annua magnae
sacra refer Cereri laetis operatus in herbis
340extremae sub casum hiemis, iam vere sereno.
Tum pingues agni et tum mollissima vina,
tum somni dulces densaeque in montibus umbrae.
Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret;
cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,
345terque novas circum felix eat hostia fruges,
omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,
et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante
falcem maturis quisquam supponat aristis,
quam Cereri torta redimitus tempora quercu
350det motus incompositos et carmina dicat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (J. B. Greenough, 1900)
hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 4.578
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: