previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis
425ordine respicies, numquam te crastina fallet
hora neque insidiis noctis capiere serenae.
Luna, revertentis cum primum colligit ignis,
si nigrum obscuro conprenderit aera cornu,
maxumus agricolis pelagoque parabitur imber;
430at si virgineum suffuderit ore ruborem,
ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.
Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor,
pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,
totus et ille dies et qui nascentur ab illo
435exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt,
votaque servati solvent in litore nautae
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas
signa dabit; solem certissima signa sequuntur,
440et quae mane refert et quae surgentibus astris.
Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum
conditus in nubem medioque refugerit orbe,
suspecti tibi sint imbres; namque urget ab alto
arboribusque satisque Notus pecorique sinister.
445Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese
diversi rumpent radii aut ubi pallida surget
Tithoni croceum linquens Aurora cubile,
heu male tum mitis defendet pampinus uvas:
tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
450Hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo,
profuerit meminisse magis; nam saepe videmus
ipsius in voltu varios errare colores:
caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros;
sin maculae incipient rutilo inmiscerier igni,
455omnia tum pariter vento nimbisque videbis
fervere. Non illa quisquam me nocte per altum
ire, neque a terra moneat convellere funem.
At si, cum referetque diem condetque relatum,
lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis
460et claro silvas cernes Aquilone moveri.
Denique quid vesper serus vehat, unde serenas
ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster,
sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum
audeat. Ille etiam caecos instare tumultus
465saepe monet fraudemque et operta tumescere bella.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (J. B. Greenough, 1900)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: