Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum [2] hoc erat in principio apud Deum [3] omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est [4] in ipso vita erat et vita erat lux hominum [5] et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt [6] fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes [7] hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum [8] non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine [9] erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum [10] in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit [11] in propria venit et sui eum non receperunt [12] quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius [13] qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt [14] et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis [15] Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat [16] et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia [17] quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est [18] Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit [19] et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es [20] et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus [21] et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non [22] dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso [23] ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta [24] et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis [25] et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta [26] respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis [27] ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti [28] haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans [29] altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi [30] hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat [31] et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans [32] et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum [33] et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto [34] et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei [35] altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo [36] et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei [37] et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum [38] conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas [39] dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima [40] erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum [41] invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus [42] et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus [43] in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me [44] erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri [45] invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth [46] et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide [47] vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est [48] dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te [49] respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel [50] respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis [51] et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis