Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Senatorum affluentem numerum deformi et incondita turba—erant enim super mille, et quidam indignissimi et post necem Caesaris per gratiam et praemium adlecti, quos orciuos uulgus uocabat—ad modum pristinum et splendorem redegit duabus lectionibus: prima ipsorum arbitratu, quo uir uirum legit, secunda suo et Agrippae; quo tempore existimatur lorica sub ueste munitus ferroque cinctus praesedisse decem ualentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam circumstantibus. [2] Cordus Cremutius scribit ne admissum quidem tunc quemquam senatorum nisi solum et praetemptato sinu. quosdam ad excusandi se uerecundiam compulit seruauitque etiam excusantibus insigne uestis et spectandi in orchestra epulandique publice ius. [3] quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta confici possent; sibique instituit consilia sortiri semenstria, cum quibus de negotiis ad frequentem senatum referendis ante tractaret. [4] sententias de maiore negotio non more atque ordine sed prout libuisset perrogabat, ut perinde quisque animum intenderet ac si censendum magis quam adsentiendum esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.