Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Spectaculorum et assiduitate et uarietate et magnificentia omnes antecessit. fecisse se ludos ait suo nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut abessent aut non sufficerent, ter et uicies. fecitque nonnumquam etiam uicatim ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones ... non in foro modo, nec in amphitheatro, sed et in circo et in Saeptis, et aliquando nihil praeter uenationem edidit; athletas quoque extructis in campo Martio sedilibus ligneis; item nauale proelium circa Tiberim cauato solo, in quo nunc Caesarum nemus est. quibus diebus custodes in urbe disposuit, ne raritate remanentium grassatoribus obnoxia esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.