previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Exhaustus igitur atque egens ad rapinas conuertit animum uario et exquisitissimo calumniarum et auctionum et uectigalium genere. negabat iure ciuitatem Romanam usurpare eos, quorum maiores sibi posterisque eam impetrassent, nisi si filii essent, neque enim intellegi debere 'posteros' ultra hunc gradum; prolataque Diuorum Iuli et Augusti diplomata ut uetera et obsoleta deflabat. [2] arguebat et perperam editos census, quibus postea quacumque de causa quicquam incrementi accessisset. testamenta primipilarium, qui ab initio Tiberi principatus neque illum neque se heredem reliquissent, ut ingrata rescidit; item ceterorum ut irrita et uana, quoscumque quis diceret herede Caesare mori destinasse. quo metu iniecto cum iam et ab ignotis inter familiares et a parentibus inter liberos palam heres nuncuparetur, derisores uocabat, quod post nuncupationem uiuere perseuerarent, et multis uenenatas matteas misit. [3] cognoscebat autem de talibus causis, taxato prius modo summae ad quem conficiendum consideret, confecto demum excitabatur. ac ne paululum quidem morae patiens super quadraginta reos quondam ex diuersis criminibus una sententia condemnauit gloriatusque est expergefacta e somno Caesonia quantum egisset, dum ea meridiaret. [4]

Auctione proposita reliquias omnium spectaculorum subiecit ac uenditauit, exquirens per se pretia et usque eo extendens, ut quidam immenso coacti quaedam emere ac bonis exuti uenas sibi inciderent. nota res est, Aponio Saturnino inter subsellia dormitante, monitum a Gaio praeconem ne praetorium uirum crebro capitis motu nutantem sibi praeteriret, nec licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies ignoranti addicerentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Alexander Thomson, 1889)
hide References (24 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: