Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
aditus ergo in itinere a legatis amplissimi ordinis ut maturaret orantibus, quam maxima uoce: 'ueniam,' inquit, 'ueniam, et hic mecum,' capulum gladii crebro uerberans, quo cinctus erat. edixit et reuerti se, sed iis tantum qui optarent, equestri ordini et populo; nam se neque ciuem neque principem senatui amplius fore. [2] uetuit etiam quemquam senatorum sibi occurrere. atque omisso uel dilato triumpho ouans urbem natali suo ingressus est; intraque quartum mensem periit, ingentia facinora ausus et aliquanto maiora moliens, siquidem proposuerat Antium, deinde Alexandream commigrare interempto prius utriusque ordinis electissimo quoque. [3] quod ne cui dubium uideatur, in secretis eius reperti sunt duo libelli diuerso titulo, alteri 'gladius,' alteri 'pugio' index erat; ambo nomina et notas continebant morti destinatorum. inuenta et arca ingens uariorum uenenorum plena, quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine piscium exitio, quos enectos aestus in proxima litora eiecit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.