previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Amnis harundinibus limosas obsite ripas,
     Ad dominam properosiste parumper aquas!
Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu
     Concava traiecto cumba rudente vehat.
5Parvus eras, memini, nec te transire refugi,
     Summaque vix talos contigit unda meos.
Nunc ruis adposito nivibus de monte solutis
     Et turpi crassas gurgite volvis aquas.
Quid properasse iuvat, quid parca dedisse quieti
10      Tempora, quid nocti conseruisse diem,
Si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis
     Ulterior nostro ripa premenda pedi?
Nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros,
     Terribili densum cum tulit angue caput,
15Nunc opto currum, de quo Cerealia primum
     Semina venerunt in rude missa solum.
Prodigiosa loquor veterum mendacia vatum;
     Nec tulit haec umquam nec feret ulla dies.
Tu potius, ripis effuse capacibus amnis
20      Sic aeternus easlabere fine tuo!
Non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae,
     Si dicar per te forte retentus amans.
Flumina deberent iuvenes in amore iuvare;
     Flumina senserunt ipsa, quid esset amor.
25Inachus in Melie Bithynide pallidus isse
     Dicitur et gelidis incaluisse vadis.
Nondum Troia fuit lustris obsessa duobus,
     Cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos.
Quid? non Alpheon diversis currere terris
30      Virginis Arcadiae certus adegit amor?
Te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam
     Pthiotum terris occuluisse ferunt.
Quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,
     Natarum Thebe quinque futura parens?
35Cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,
     Herculis irata fracta querere manu;
Nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,
     Una tamen tanti Deianira fuit.
Ille fluens dives septena per ostia Nilus,
40      Qui patriam tantae tam bene celat aquae,
Fertur in Euanthe collectam Asopide flammam
     Vincere gurgitibus non potuisse suis.
Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,
     Cedere iussit aquam; iussa recessit aqua.
45Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans
     Tiburis Argei pomifera arva rigas,
Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu,
     Ungue notata comas, ungue notata genas.
Illa gemens patruique nefas delictaque Martis
50      Errabat nudo per loca sola pede.
Hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis
     Raucaque de mediis sustulit ora vadis
Atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas,
     Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus?
55Quo cultus abiere tui? quid sola vagaris,
     Vitta nec evinctas inpedit alba comas?
Quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos
     Pectoraque insana plangis aperta manu?
Ille habet et silices et vivum in pectore ferrum,
60      Qui tenero lacrimas lentus in ore videt.
Ilia, pone metus! tibi regia nostra patebit,
     Teque colent amnes. Ilia, pone metus!
Tu centum aut plures inter dominabere nymphas;
     Nam centum aut plures flumina nostra tenent.
65Ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago;
     Munera promissis uberiora feres.'
Dixerat. illa oculos in humum deiecta modestos
     Spargebat teneros flebilis imbre sinus.
Ter molita fugam ter ad altas restitit undas,
70      Currendi vires eripiente metu.
Sera tamen scindens inimico pollice crinem
     Edidit indignos ore tremente sonos:
'O utinam mea lecta forent patrioque sepulcro
     Condita, cum poterant virginis ossa legi!
75Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas
     Turpis et Iliacis infitianda focis?
Quid moror et digitis designor adultera vulgi?
     Desint famosus quae notet ora pudor!'
Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis
80      Atque ita se in rapidas perdita misit aquas.
Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis
     Dicitur et socii iura dedisse tori.
Te quoque credibile est aliqua caluisse puella;
     Sed nemora et silvae crimina vestra tegunt.
85Dum loquor, increvit latis spatiosior undis,
     Nec capit admissas alveus altus aquas.
Quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs
     Gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter?
Quid? si legitimum flueres, si nobile flumen,
90      Si tibi per terras maxima fama foret
Nomen habes nullum, rivis collecte caducis,
     Nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus!
Fontis habes instar pluviamque nivesque solutas,
     Quas tibi divitias pigra ministrat hiemps;
95Aut lutulentus agis brumali tempore cursus,
     Aut premis arentem pulverulentus humum.
Quis te tum potuit sitiens haurire viator?
     Quis dixit grata voce 'perennis eas'?
Damnosus pecori curris, damnosior agris.
100      Forsitan haec alios; me mea damna movent.
Huic ego, vae! demens narrabam fluminum amores!
     Iactasse indigne nomina tanta pudet.
Nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem
     Et potui nomen, Nile, referre tuum!
105At tibi pro meritis, opto, non candide torrens,
     Sint rapidi soles siccaque semper hiemps!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Christopher Marlowe)
load focus English (various, 1855)
hide References (5 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 1.51
    • George W. Mooney, Commentary on Apollonius: Argonautica, 3.1064
  • Cross-references to this page (2):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ASO´PUS
    • Smith's Bio, Peneius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: