This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Caesar in eam spem venerat se sine pugna et sine volnere suorum rem conficere posse, quod re frumentaria adversarios interclusisset. [2] cur etiam secundo proelio aliquos ex suis amitteret? cur volnerari pateretur optime meritos de se milites? cur denique fortunam periclitaretur? praesertim cum non minus esset [3] imperatoris consilio superare quam gladio. movebatur etiam misericordia civium, quos interficiendos videbat; quibus salvis atque incolumibus rem optinere malebat. [4] hoc consilium Caesaris plerisque non probabatur; milites vero palam inter se loquebantur, quoniam talis occasio victoriae dimitteretur, etiam cum vellet Caesar, sese non esse pugnaturos. ille in sua sententia perseverat et paulum ex eo loco digreditur, ut timorem [5] adversariis minuat. Petreius atque Afranius oblata facultate in castra sese referunt. Caesar praesidiis in montibus dispositis omni ad Hiberum intercluso itinere, quam proxime potest hostium castris, castra communit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.