previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Demonstravimus L. Vibullium Rufum, Pompei praefectum, bis in potestatem pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum, semel ad Corfinium, iterum [2] in Hispania. hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum iudicaverat, quem cum mandatis ad Cn. Pompeium mitteret, eundemque apud Cn. Pompeium auctoritatem [3] habere intellegebat. erat autem haec summa mandatorum: debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari. [4] satis esse magna utrimque incommoda accepta, quae pro disciplina et praeceptis habere possent, ut reliquos casus timerent: [5] illum Italia expulsum amissa Sicilia et Sardinia duabusque Hispaniis et cohortibus in; Italia atque Hispania civium Romanorum c atque xxx; se morte Curionis et detrimento Africani exercitus et Antoni militumque deditione ad Curictam. [6] proinde sibi ac rei publicae parcerent, cum quantum in bello fortuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent documento. [7] hoc unum esse tempus de pace agendi, dum sibi uterque confideret et pares ambo viderentur; si vero alteri paulum modo tribuisset fortuna, non esse usurum condicionibus pacis eum, qui superior videretur, neque fore aequa parte contentum, qui se omnia habiturum confideret. [8] condiciones pacis quoniam antea convenire non potuissent, Romae ab senatu et a populo peti debere. [9] interesse id rei publicae et ipsis placere oportere, si uterque in contione statim iuravisset se triduo proximo exercitum dimissurum. [10] depositis armis auxiliisque, quibus nunc confiderent, necessario populi senatusque iudicio fore utrumque contentum. [11] haec quo facilius Pompeio probari possent, omnes suas terrestrisurbiumquecopias dimissurum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (William Duncan, 1856)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: