previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Legiones effecerat civium Romanorum viiii: v ex Italia quas traduxerat; unam ex Cilicia veteranam, quam factam ex duabus gemellam appellabat; unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus, qui dimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant; duas ex Asia, quas Lentulus consul conscribendas curaverat. praeterea magnum [2] numerum ex Thessalia Boeotia Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat; his Antonianos milites admiscuerat. praeter has expectabat cum [3] Scipione ex Syria legiones ii. sagittarios Creta, Lacedaemone, ex Ponto atque Syria reliquisque civitatibus iii milia numero habebat, funditorum cohortes sexcenarias ii, equites vii milia. ex quibus dc Gallos Deiotarus adduxerat, d Ariobarzanes ex Cappadocia; ad eundem numerum Cotus ex Thracia dederat et Sadalam filium miserat; ex Macedonia cc erant, quibus [4] Rhascypolis praeerat, excellenti virtute; d ex Gabinianis Alexandria, Gallos Germanosque, quos ibi A. Gabinius praesidii causa apud regem Ptolomaeum reliquerat, Pompeius filius cum classe adduxerat; dccc ex servis suis pastorumque suorum numero coegerat; [5] ccc Tarcondarius Castor et Domnilaus ex Gallograecia dederanthorum alter una venerat, alter filium miserat—; cc ex Syria a Commageno Antiocho, cui magna Pompeius praemia tribuit, missi erant, in his plerique hippotoxotae. huc Dardanos, Bessos partim mercennarios, [6] partim imperio aut gratia comparatos, item Macedones, Thessalos ac reliquarum gentium et civitatum adiecerat atque eum quem supra demonstravimus numerum expleverat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (William Duncan, 1856)
hide References (22 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: