This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Qua perfecta munitione animadversum est ab speculatoribus Caesaris, cohortes quasdam, quod instar legionis videretur, esse post silvam et in vetera castra [2] duci. castrorum hic situs erat: superioribus diebus nona Caesaris legio cum se obiecisset Pompeianis copiis atque opere, ut demonstravimus, circummuniret, castra eo loco [3] posuit. haec silvam quandam contingebant neque longius [4] a mari passibus ccc aberant. post mutato consilio quibusdam de causis Caesar paulo ultra eum locum castra transtulit, paucisque intermissis diebus eadem haec Pompeius occupaverat, et, quod eo loco plures erat legiones habiturus, relicto interiore vallo maiorem adiecerat munitionem. [5] ita minora castra inclusa maioribus [6] castelli atque arcis locum obtinebant. item ab angulo castrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat circiter passus cccc, quo liberius ac sine periculo [7] milites aquarentur. sed is quoque mutato consilio quibusdam de causis, quas commemorari necesse non est, eo loco excesserat. ita conplures dies manserant castra; munitiones quidem omnes integrae erant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.