Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
58.
Verba eius in hunc modum fuere: 'non hic mihi
primus erga populum Romanum fidei et constantiae dies.
ex quo a divo Augusto civitate donatus sum, amicos inimicosque ex vestris utilitatibus delegi, neque odio patriae
(quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt),
verum quia Romanis Germanisque idem conducere et
pacem quam bellum probabam. ergo raptorem filiae meae,
violatorem foederis vestri, Arminium apud Varum, qui tum
exercitui praesidebat, reum feci. dilatus segnitia ducis,
quia parum praesidii in legibus erat, ut me et Arminium et
conscios vinciret flagitavi: testis illa nox, mihi utinam
potius novissima! quae secuta sunt defleri magis quam
defendi possunt: ceterum et inieci catenas Arminio et a
factione eius iniectas perpessus sum. atque ubi primum
tui copia, vetera novis et quieta turbidis antehabeo, neque
ob praemium, sed ut me perfidia exsolvam, simul genti
Germanorum idoneus conciliator, si paenitentiam quam
perniciem maluerit. pro iuventa et errore filii veniam precor: filiam necessitate huc adductam fateor. tuum erit
consultare utrum praevaleat quod ex Arminio concepit an
quod ex me genita est.' Caesar clementi responso liberis
propinquisque eius incolumitatem, ipsi sedem vetere in provincia pollicetur. exercitum reduxit nomenque imperatoris
auctore Tiberio accepit. Arminii uxor virilis sexus stirpem
edidit: educatus Ravennae puer quo mox ludibrio conflictatus sit in tempore memorabo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.