Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
69.
Pervaserat interim circumventi exercitus fama et
infesto Germanorum agmine Gallias peti, ac ni Agrippina
inpositum Rheno pontem solvi prohibuisset, erant qui id
flagitium formidine auderent. sed femina ingens animi
munia ducis per eos dies induit, militibusque, ut quis inops
aut saucius, vestem et fomenta dilargita est. tradit C.
Plinius, Germanicorum bellorum scriptor, stetisse apud
principium ponti laudes et grates reversis legionibus habentem. id Tiberii animum altius penetravit: non enim
simplicis eas curas, nec adversus externos studia militum
quaeri. nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipulos intervisat, signa adeat, largitionem temptet, tamquam
parum ambitiose filium ducis gregali habitu circumferat
Caesaremque Caligulam appellari velit. potiorem iam apud
exercitus Agrippinam quam legatos, quam duces; conpressam
a muliere seditionem, cui nomen principis obsistere non quiverit. accendebat haec onerabatque Seianus, peritia morum
Tiberii odia in longum iaciens, quae reconderet auctaque
promeret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.