Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
74.
Nec multo post Granium Marcellum praetorem Bithyniae quaestor ipsius Caepio Crispinus maiestatis postulavit, subscribente Romano Hispone: qui formam vitae
iniit, quam postea celebrem miseriae temporum et audaciae
hominum fecerunt. nam egens, ignotus, inquies, dum occultis libellis saevitiae principis adrepit, mox clarissimo
cuique periculum facessit, potentiam apud unum, odium
apud omnis adeptus dedit exemplum, quod secuti ex pauperibus divites, ex contemptis metuendi perniciem aliis ac
postremum sibi invenere. sed Marcellum insimulabat
sinistros de Tiberio sermones habuisse, inevitabile crimen,
cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo. nam quia vera erant, etiam dicta
credebantur. addidit Hispo statuam Marcelli altius quam
Caesarum sitam, et alia in statua amputato capite Augusti
effigiem Tiberii inditam. ad quod exarsit adeo, ut rupta
taciturnitate proclamaret se quoque in ea causa laturum
sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas
fieret. manebant etiam tum vestigia morientis libertatis.
igitur Cn. Piso 'quo' inquit 'loco censebis, Caesar? si
primus, habebo quod sequar: si post omnis, vereor ne
inprudens dissentiam.' permotus his, quantoque incautius
efferverat, paenitentia patiens tulit absolvi reum criminibus
maiestatis: de pecuniis repetundis ad reciperatores itum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.