Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
76.
Eodem anno continuis imbribus auctus Tiberis
plana urbis stagnaverat; relabentem secuta est aedificiorum
et hominum strages. igitur censuit Asinius Gallus ut libri
Sibyllini adirentur. renuit Tiberius, perinde divina humanaque obtegens; sed remedium coercendi fluminis Ateio
Capitoni et L. Arruntio mandatum. Achaiam ac Macedoniam onera deprecantis levari in praesens proconsulari
imperio tradique Caesari placuit. edendis gladiatoribus,
quos Germanici fratris ac suo nomine obtulerat, Drusus
praesedit, quamquam vili sanguine nimis gaudens; quod in
vulgus formidolosum et pater arguisse dicebatur. cur abstinuerit spectaculo ipse, varie trahebant; alii taedio coetus,
quidam tristitia ingenii et metu conparationis, quia Augustus comiter interfuisset. non crediderim ad ostentandam
saevitiam movendasque populi offensiones concessam filio
materiem, quamquam id quoque dictum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

