Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44.
Per idem tempus Octavius Sagitta plebei tribunus,
Pontiae mulieris nuptae amore vaecors, ingentibus donis
adulterium et mox ut omitteret maritum emercatur, suum
matrimonium promittens ac nuptias eius pactus. sed ubi
mulier vacua fuit, nectere moras, adversam patris voluntatem causari repertaque spe ditioris coniugis promissa
exuere. Octavius contra modo conqueri, modo minitari,
famam perditam, pecuniam exhaustam obtestans, denique
salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius permittens.
ac postquam spernebatur, noctem unam ad solacium poscit,
qua delenitus modum in posterum adhiberet. statuitur
nox, et Pontia consciae ancillae custodiam cubiculi mandat.
ille uno cum liberto ferrum veste occultum infert. tum, ut
adsolet in amore et ira, iurgia preces, exprobratio satisfactio;
et pars tenebrarum libidini seposita; ex qua quasi incensus
nihil metuentem ferro transverberat et adcurrentem ancillam
vulnere absterret cubiculoque prorumpit. postera die manifesta caedes, haud ambiguus percussor; quippe mansitasse
una convincebatur. sed libertus suum illud facinus profiteri,
se patroni iniurias ultum esse; commoveratque quosdam
magnitudine exempli, donec ancilla ex vulnere refecta
verum aperuit. postulatusque apud consules a patre interfectae, postquam tribunatu abierat, sententia patrum et lege
de sicariis condemnatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.