Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
Igitur commotus his Vologeses concilium vocat et
proximum sibi Tiridaten constituit atque ita orditur: 'hunc
ego eodem mecum patre genitum, cum mihi per aetatem
summo nomine concessisset, in possessionem Armeniae
deduxi, qui tertius potentiae gradus habetur: nam Medos
Pacorus ante ceperat. videbarque contra vetera fratrum
odia et certamina familiae nostrae penatis rite composuisse.
prohibent Romani et pacem numquam ipsis prospere
lacessitam nunc quoque in exitium suum abrumpunt. non
ibo infitias: aequitate quam sanguine, causa quam armis
retinere parta maioribus malueram. si cunctatione deliqui,
virtute corrigam. vestra quidem vis et gloria in integro est,
addita modestiae fama quae neque summis mortalium
spernenda est et a dis aestimatur.' simul diademate caput
Tiridatis evinxit, promptam equitum manum, quae regem
ex more sectatur, Monaesi nobili viro tradidit, adiectis
Adiabenorum auxiliis, mandavitque Tigranen Armenia exturbare, dum ipse positis adversus Hyrcanos discordiis viris
intimas molemque belli ciet, provinciis Romanis minitans.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.