Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
Is quoque annus legationes Graecarum civitatium
habuit, Samiis Iunonis, Cois Aesculapii delubro vetustum
asyli ius ut firmaretur petentibus. Samii decreto Amphictyonum nitebantur, quis praecipuum fuit rerum omnium
iudicium, qua tempestate Graeci conditis per Asiam urbibus ora maris potiebantur. neque dispar apud Coos antiquitas, et accedebat meritum ex loco: nam civis Romanos
templo Aesculapii induxerant, cum iussu regis Mithridatis
apud cunctas Asiae insulas et urbes trucidarentur. variis
dehinc et saepius inritis praetorum questibus, postremo
Caesar de immodestia histrionum rettulit: multa ab iis in
publicum seditiose, foeda per domos temptari; Oscum
quondam ludicrum, levissimae apud vulgum oblectationis,
eo flagitiorum et virium venisse ut auctoritate patrum coercendum sit. pulsi tum histriones Italia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.