Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43.
Auditae dehinc Lacedaemoniorum et Messeniorum
legationes de iure templi Dianae Limnatidis, quod suis a
maioribus suaque in terra dicatum Lacedaemonii firmabant
annalium memoria vatumque carminibus, sed Macedonis
Philippi cum quo bellassent armis ademptum ac post
C. Caesaris et M. Antonii sententia redditum. contra
Messenii veterem inter Herculis posteros divisionem Peloponnesi protulere, suoque regi Denthaliatem agrum in quo
id delubrum cessisse; monimentaque eius rei sculpta saxis
et aere prisco manere. quod si vatum, annalium ad testimonia vocentur, pluris sibi ac locupletiores esse; neque
Philippum potentia sed ex vero statuisse: idem regis Antigoni, idem imperatoris Mummii iudicium; sic Milesios
permisso publice arbitrio, postremo Atidium Geminum
praetorem Achaiae decrevisse. ita secundum Messenios
datum. et Segestani aedem Veneris montem apud Erycum,
vetustate dilapsam, restaurari postulavere, nota memorantes
de origine eius et laeta Tiberio. suscepit curam libens
ut consanguineus. tunc tractatae Massiliensium preces
probatumque P. Rutilii exemplum; namque eum legibus
pulsum civem sibi Zmyrnaei addiderant. quo iure Vulcacius Moschus exul in Massiliensis receptus bona sua rei
publicae eorum et patriae reliquerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.