This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
CHREMES. PYTHIAS.
Ch.
Profecto quanto magis magisque cogito,
Nimirum dabit haec Thais mihi magnum malum:
Ita me video ab ea astute labefactarier,
Iam tum cum primum iussit me ad se arcessier.
5Roget quis "Quid tibi cum illa?" ne noram quidem;
Ubi veni, causam ut ibi manerem repperit.
Ait rem divinam fecisse, et rem seriam
Velle agere mecum. Iam tum erat suspicio
Dolo malo haec fieri omnia: ipsa accumbere
10Mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.
Ubi friget, huc evasit; quam pridem pater
Mihi et mater mortui essent: dico, iam diu.
Rus Sunii ecquod haberem, et quam longe a mari?
Credo ei placere hoc: sperat se a me avellere.
15Postremo, ecqua inde parva periisset soror?
Ecquis cum ea una? quid habuisset cum perit?
Ecquis eam posset noscere? Haec cur quaeritet?
Nisi si illa forte, quae olim periit parvula
Soror, hanc se intendit esse, ut est audacia.
20Verum ea si vivit annos nata est sedecim,
Non maior. Thais quam ego sum maiuscula est.
Misit porro orare ut venirem serio.
Aut dicat quod volt; aut molesta ne siet:
Non hercle veniam tertio. Heus, heus. Ecquis hic?
25Ego sum Chremes.
Py.
O capitulum lepidissimum!
Ch.
Dico ego mihi insidias fieri.
Py.
Thais maximo
Te orabat opere ut eras redires.
Ch.
Rus eo.
Py.
Fac amabo.
Ch.
Non possum, inquam.
Py.
At tu apud nos hic mane,
Dum redeat ipsa.
Ch.
Nihil minus.
Py.
Cur mi Chremes?
Ch.
30Malam rem hinc abis?
Py.
Si istuc ita certum est tibi,
Amabo ut illuc transeas ubi illa est.
Ch.
Eo.
Py.
Abi Dorias cito hunc deduce ad militem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.