previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


CHAEREA. ANTIPHO.

Ch.

Numquis hic est? nemo est: numquis hinc me sequitur? nemo homo est.

Iamne erumpere hoc licet mihi gaudium? pro Iupiter!

Nunc est profecto interfici cum perpeti me possum,

Ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua.

5Sed neminemne curiosum intervenire nunc mihi,

Qui me sequatur, quoquo eam; rogitando obtundat, enecet;

Quid gestiam, aut quid laetus sim; quo pergam, unde emergam; ubi siem

Testitum hunc nactus; quid mihi quaeram; sanus sim, anne insaniam?

An.

Adibo, atque ab eo gratiam hanc quam video velle inibo.

10Chaerea, quid est quod sic gestis? quid sibi hic vestitus quaerit?

Quid est quod laetus sis? quid tibi vis? satin sanus? quid me adspectas?

Quid taces?

Ch.
O festus dies hominis! amice salve.

Nemo est hominum, quem ego nunc magis cuperem videre quam te.

An.

Narra istuc quaeso quid siet.

Ch.
Immo ego te obsecro hercle ut audias.

15Nostine hanc, quam amat frater?

An.
Novi, nempe opinor Thaidem.

Ch.

Istam ipsam.

An.
Sic commemineram.

Ch.
Quaedam hodie est ei dono data

Virgo. Quid ego eius tibi nunc faciem praedicem aut laudem Antipho,

Cum ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?

In hac commotus sum.

An.
Ain tu?

Ch.
Primam dices, scio, si videris.

20Quid multa verba? amare coepi. Forte fortuna domi

Erat quidam eunuchus quem mercatus fuerat frater Thaidi,

Neque is deductus etiamdum ad eam. Summonuit me Parmeno

Ibi servus quod ego arripui.

An.
Quid id est?

Ch.
Tacitus citius audies.

Ut vestem cum eo mutem, et pro illo iubeam me illuc deducier.

An.

25Pro eunuchon?

CA.
Sic est.

An.
Quid ex ea re tandem ut caperes commodi?

Ch.

Rogas? viderem, audirem, essem una quacum cupiebam Antipho.

Num parva causa aut parva ratio est? traditus sum mulieri.

Illa ilico ubi me accepit laeta vero ad se abducit domum:

Commendat virginem.

An.
Cui? tibine?

Ch.
Mihi.

An.
Satis tuto tamen.

Ch.

30Edicit ne vir quisquam ad eam adeat; et mihi ne abscedam imperat,

In interiore parte ut maneam solus cum sola: annuo,

Terram intuens modeste.

An.
Miser!

Ch.
"Ego," inquit, "ad coenam hine eo."

Abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent

Novitiae puellae: continuo haec adornant ut lavet.

Adhortor properent: dum apparatur, virgo in conclavi sedet,

Suspectans tabulam quandam pictam, ubi inerat pictura haec:

Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbirem aureum.

Egomet quoque id spectare coepi; et, quia consimilem luserat

Iam olim ille ludum, impendio magis animus gaudebat mihi;

40Deum sese in hominem convertisse, atque in alienas tegulas

Venisse clanculum per impluvium, fucum factum mulieri.

At quem Deum? qui templa coeli summa sonitu concutit.

Ego homuncio hoc non facerem? ego illud vero ita feci ac lubens.

Dum haec mecum reputo, arcessitur lavatum interea virgo:

45It, lavit, rediit: deinde eam in lectum illae collocant.

Sto exspectans si quid mihi imperent. Venit una; "Heus tu," inquit, "Dore

Cape hoc flabellum et ventulum huic sic facito, dum lavamus:

Ubi nos laverimus si voles lavato." Accipio tristis.

An.

Tum equidem istuc os tuum impudens videre nimium vellem;

50Qui esset status, flabellum tenere te asinum tantum.

Ch.

Vix elocuta est hoc, foras simul omnes proruunt se:

Abeunt lavatum: perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt.

Interea somnus virginem opprimit; ego limis specto

Sic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto

55Satin explorata sint. Video esse; pessulum ostio obdo.

An.

Quid tum?

Ch.
Quid? quid tum? fatue.

An.
Fateor.

Ch.
An ego occasionem

Mihi ostentam tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatam.

Amitterem? tum pol ego is essem vere qui simulabar.

An.

Sane hercle ut dicis: sed interim de symbolis quid actum est?

Ch.

60Paratum est.

An.
Frugi es. Ubi? domino?

Ch.
Immo apud libortum Discumn.

An.

Perlonge est: sed tanto ocius properenus; muta vestem.

Ch.

Ubi mutem? perii; nam domo exulo nunc: metuo fratrem

Ne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam.

An.

Eamus ad me: ibi proximum est ubi mutes.

Ch.
Recte dicis

65Eamus; et de istac simul, quo pacto porro possim

Potiri, consilium volo capere una tecum.

An.
Fiat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • George W. Mooney, Commentary on Apollonius: Argonautica, 2.1014
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: