previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


SYRUS. DROMO. CLITIPHO. CLINIA.

Sy.

Ain tu?

Dr.
Sic est.

Sy.
Verum interea dum sermons caecimus,

Illae sunt relictae.

Clit.
Mulier tibi adest; audin, Clinia?

Clin.

Ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.

Dr.

Minime mirum, acleo impeditae sunt: ancillarum gregem

5Ducunt secum.

Clin.
Perii. Unde illi sunt ancillae?

Clit.
Men rogas?

Sy.

Non oportuit relictas: portant quid rerum!

Clin.
Hei mihi.

Sy.

Aurum, vestem: et vesperascit, et non noverunt viam.

Factum a nobis stulte est: abidum tu, Dromo, illis obviam,

Propera: quid stas?

Clin.
Vae misero mihi, quanta de spe decidi!

Clit.

10Quid istuc? quae res te sollicitat autem?

Clin.
Rogitas quid siet?

Viden tu ancillas, aurum, vestem? quam ego cum una ancillula

Hic reliqui. Unde ea esse censes?

Clit.
Vah! nunc demum intelligo.

Sy.

Di boni, quid turbae est? aedes nostrae vix capient, scio.

Quid comedent? quid ebibent? quid sene erit nostro miserius?

15Sed video eccos quos volebam.

Clin.
O Iupiter, ubinam est fides?

Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci

Conlocupletasti te, Antiphila; et me in his deseruisti malis;

Propter quam in summa infamia sum, et meo patri minus obsequens;

Cuius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi

20Monuisse frustra; neque potuisse unquam ab hac me expellere;

Quod tamen nunc faciam: tum quum gratum mihi esse potuit nolui.

Nemo est miserior me.

Sy.
Hic de nostris verbis errat videlicet

Quae hic sumus locuti. Clinia, aliter tuum amorem atque est accipis:

Nam et vita est eadem, et animus te erga idem ac fuit;

25Quantum ex ipsa re coniecturam cepimus.

Clin.

Quid est, obsecro? nam mihi nunc nihil rerum omnium est

Quod malim quam me hoc falso suspicarier.

Sy.

Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores; anus

Quae est dicta mater esse ei antehac non fuit:

30Ea obiit mortem: hoc ipsa in itinere alterae

Dum narrat forte audivi.

Clit.
Quaenam est altera?

Sy.

Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:

Post istuc veniam.

Clit.
Propera. Sy. Iam primum omnium,

Ubi ventum ad aedes est, Dromo pultat fores:

35Anus quaedam prodit: haec ubi aperuit ostium,

Continuo hic se coniecit intro: ego consequor.

Anus foribus obdit pessulum; ad lanam redit.

Hinc sciri potuit, aut nusquam alibi, Clinia,

Quo studio vitam suam te absente exegerit,

40Ubi de improviso interventum est mulieri:

Nam ea res dedit tum existimandi copiam

Quotidianae vitae consuetudinem,

Quae cuiusque ingenium ut sit declarat maxime:

Texentem telam studiose ipsam offendimus,

45Mediocriter vestitam veste lugubri,

Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua;

Sine auro, tum ornatam ita uti quae ornantur sibi;

Nulla mala re esse expolitam muliebri;

Capillus passus, prolixus, circum caput

50Reiectus negligenter: pax.

Clin.
Syre mi, obsecro,

Ne me in laetitiam frustra coniicias.

Sy.
Anus

Subtemen nebat: praeterea una ancillula

Erat; ea texebat una, pannis obsita,

Neglecta, immunda illuvie.

Clit.
Si haec sunt, Clinia,

55Vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?

Scin tu hanc quam dicit sordidatam et sordidam?

Magnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiam,

Quum eius tam negliguntur internuntii:

Nam disciplina est eisdem munerarier

60Ancillas primum ad dominas qui affectant viam.

Clin.

Perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam

Studeas inire. Quid ait, ubi me nominas?

Sy.

Ubi dicimus redisse te, et rogare uti

Veniret ad te, mulier telam deserit

65Continuo, et lacrimis opplet os totum sibi, ut

Facile scires desiderio id fieri tuo.

Clin.

Prae gaudio, ita me Di ament, ubi sim nescio:

Ita timui.

Clit.
At ego nihil esse scibam, Clinia.

Agedum vicissim, Syre, dic quae illa est altera?

Sy.

70Adducimus tuam Bacchidem.

Clit.
Hem, quid? Bacchidem?

Eho sceleste, quo illam ducis?

Sy.
Quo ego illam? ad nos scilicet.

Clit.

Ad patremne?

Sy.
Ad eun ipsum.

Clit.
O hominis impudentem audaciam!

Sy.
Heus tu,

Non fit sine periclo facinus magnum et memorabile.

Clit.

Hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus;

75Ubi si paululum modo quid te fugerit, ego perierim.

Quid illo facias?

Sy.
At enim.

Clit.
Quid enim?

Sy.
Si sinas, dicam.

Clin.
Sine.

Clit.

Sino.

Sy.
Ita res est haec nunc, quasi cum.----

Clit.
Quas, malum, ambages mihi

Narrare occipit?

Clin.
Syre, verum hic dicit; mitte: ad rem redi.

Sy.

Enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius,

80Clitipho, es; neque ferri potis est.

Clin.
Audiendum hercle est: tace.

Sy.

Vis amare; vis potiri; vis quod des illi effici:

Tuum esse in potiendo periclum non vis: haud stulte sapis;

Siquidem id sapere est, velle te id quod non potest contingere:

Aut haec cum illis sunt habenda, aut illa cum his mittenda sunt.

85Harum duarum conditionum nunc utram malis vide;

Etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio:

Nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copia est.

Tum quod illi argentum es pollicitus eadem hac inveniam via;

Quod ut efficerem orando surdas iam aures reddideras mihi.

90Quid aliud tibi vis?

Clit.
Siquidem hoc fit.

Sy.
"Siquidem." Experiundo scies.

Clit.

Age, age, cedo istuc tuum consilium: quid id est?

Sy.
Adsimulabimus

Tuam amicam huius esse.

Clit.
Pulchre: cedo quid hic faciet sua?

An ea quoque dicetur huius, si una haec dedecori est parum?

Sy.

Immo ad tuam matrem abducetur.

Clit.
Quid eo?

Sy.
Longum est, Clitipho,

95Si tibi narrem. Quamobrem id faciam vera causa est.

Clit.
Fabulae!

Nihil satis firmi video quamobrem accipere hunc mihi expediat metum.

Sy.

Mane. Habeo aliud, si istud metuis; quod ambo confiteamini

Sine periclo esse.

Clit.
Huiusmodi, obsecro, aliquid reperi.

Sy.
Maxime.

Ibo obviam hinc: dicam ut revertantur domum.

Clit.
Hem!

100Quid dixti?

Sy.
Ademtum tibi iam faxo omnem metum,

In aurem utramvis otiose ut dormias.

Clit.

Quid ago nunc?

Clin.
Tune? quod boni est--

Clit.
Syre, dic modo

Verum.

Sy.
Age modo, hodie sero ac nequicquam voles.

Clin.

Datur: fruare dum licet, nam nescias--

Clit.

105Syre, inquam.

Sy.
Perge porro; tamen istuc ago.

Eius sit potestas posthac an nunquam tibi.

Clit.

Verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus, heus, Syre.

Sy.

Concaluit: quid vis?

Clit.
Redi, redi.

Sy.
Adsum: dic quid est?

Iam hoc quoque negabis tibi placere?

Clit.
Immo, Syre,

110Et me, et neum amorem, et famam permitto tibi.

Tu es iudex: ne quid accusandus sis vide.

Sy.

Ridiculum est te istuc me admonere, Clitipho;

Quasi istic minor mea res agatur quam tua.

Hic si quid nobis forte adversi evenerit,

115Tibi erunt parata verba, huic homini verbera;

Quapropter haec res leutiqetuam neglectu est mihi.

Sed istunc exora ut suam esse assimulet.

Clin.
Scilicet

Facturum me esse: in eum iam res rediit locum

Ut sit necessus.

Clit.
Amo te merito, Clinia.

Clin.

Verum illa ne quid titubet.

Sy.
Perdocta est probe.

Clit.

At hoc demiror, qui tam facile potueris

Persuadere illi quae solet quos spernere!

Sy.

In tempore ad eam veni, quod rerum omnium est

Primum: nam quendam misere offendi militem

125Eius noctem orantem: haec arte tractabat virum,

Ut illius animum cupidum inopia incenderet;

Eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum.

Sed heus tu, vide sis ne quid imprudens ruas:

Patrem novisti ad has res quam sit perspicax:

130Ego te autem novi quam esse soleas impotens:

Inversa verba, eversas cervices tuas,

Gemitus, screatus, tussis, risus abstine.

Clit.

Laudabis.

Sy.
Vide sis.

Clit.
Tutemet mirabere.

Sy.

Sed quam cito sunt consecutae mulieres!

Clit.

135Ubi sunt? cur retines?

Sy.
Iam nunc haec non est tua.

Clit.

Scio; apud patrem: at nunc interim.

Sy.
Nihilo magis.

Clit.

Sine.

Sy.
Non sinam, inquam.

Clit.
Quaeso, paulisper.

Sy.
Veto.

Clit.

Saltem salutare.

Sy.
Abeas, si sapis.

Clit.
Eo.

Quid istic?

Sy.
Manebit.

Clit.
O hominem felicem!

Sy.
Ambula.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (5 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 30
    • W. Walter Merry, James Riddell, D. B. Monro, Commentary on the Odyssey (1886), 11.202
  • Cross-references to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: