previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


SOPHRONA. CHREMES.

So.

Quid agam? quem mihi amicum inveniam misera? aut quo consilia haec referam? aut

Unde mihi auxilium petam?

Nam vereor hera ne ob meum suasum indigne iniuria afficiatur:

Ita patrem adolescents facta haec tolerare audio violenter.

Ch.

5Nam quae haec anus est exanimata, a fratre quae egressa est meo?

So.

Quod ut facerem egestas me impulit; quum scirem infirmas nuptias

Hasce esse; ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret.

Ch.

Certe edepol, nisi me animus fallit, aut parum prospiciunt oculi,

Meae nutricem gnatae video.

So.
Neque ille investigatur--

Ch.
Quid ago?

So.

10Qui est eius pater.

Ch.
Adeo? an maneo, dum ea quake loquitur magis cognosco?

So.

Quod si eum nunc reperire possim, nihil est quod verear.

Ch.
Ea est ipsa:

Colloquar.

So.
Quis hic loquitur?

Ch.
Sophrona.

So.
Et meum nomen nominat?

Ch.

Respice ad me.

So.
Di, obsecro vos, estne hic Stilpho?

Ch.
Non.

So.
Negas?

Ch.

Concede hinc a foribus paululum istorsum, sodes, Sophrona.

15Ne me istoc posthac nomine appellassis.

So.
Quid? non, obsecro, es

Quem semper te esse dictitasti?

Ch.
St!

So.
Quid has metuis fores?

Ch.

Conclusam hic habeo uxorem saevam: verum istoc de nomine

Eo perperam olim dixi ne vos forte imprudentes foris

Effutiretis, atque id porro aliqua uxor mea rescisceret.

So.

20Istoc pol nos te hic invenire miserae nunquam potuimus.

Ch.

Eho, die mihi, quid rei tibi est cum familia hac unde exis?

Ubi illae sunt?

So.
Miseram me!

Ch.
Hem, quid est? vivuntne?

So.
Vivit gnata:

Matrem ipsam ex aegritudine miseram mors consecuta est.

Ch.

Male factum.

So.
Ego autem quae essem anus deserta, egens, ignota,

25Ut potui nuptum virginem locavi huic adolescenti

Harum qui est dominus aedium.

Ch.
Antiphonine?

So.
Hem! illi ipsi.


Ch.
Quid? duasne is uxores habet?

So.
Au, obsecro: unam ille quidem hanc solam.

Ch.

Quid illam alteram quae dicitur cognata?

So.
Haec ergo est.

Ch.
Quid ais?

So.

Composito factum est quomodo hanc amans habere posset

30Sine dote.

Ch.
Di vestram fidem, quam saepe forte temere

Eveniunt quae non audeas optare! Offendi adveniens

Quicum volebam, atque ut volebam, collocatam filiam.

Quod nos ambo opere maximo dabamus operam ut fieret,

Sine nostra cura, maxima sua cura, haec sola fecit.

So.

35Nunc quid opus facto sit vide. Pater adolescentis venit;

Eumque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt.

Ch.
Nihil pericli est.

Sed per Deos atque homines, meam esse hanc cave resciscat quisquam.

So.

Nemo ex me scibit.

Ch.
Sequere me: intus caetera audies.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: