Poeta.
Ioculare tibi videtur, et sane levi,Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.
Sed diligenter intuere has nenias:
Quantam sub titulis utilitatem reperies!
5Non semper ea sunt quae videntur; decipit
Frons prima multos: rara mens intellegit
Quod interiore condidit cura angulo.
Hoc ne locutus sine mercede existimer,
Fabellam adiciam de mustela et muribus.
10Mustela cum annis et senecta debilis
Mures veloces non valeret assequi,
Involvit se farina et obscuro loco
Abiecit neglegenter. Mus escam putans
Assiluit et compressus occubuit neci.
15Alter similiter, deinde perit et tertius.
Mox venit aliquot saeculis retorridus
Qui saepe laqueos et muscipula effugerat;
Proculque insidias cernens hostis callidi:
Sic valeas inquit ut farina es quae iaces!