Aesopus et victor gymnicus: Quomodo conprimatur aliquando iactantia.
Victorem forte gymnici certaminisIactantiorem cum vidisset Phryx sophus,
Interrogavit an plus adversarius
Valuisset eius. Ille: Ne istud dixeris;
5Multo fuere vires maiores meae.
Quod inquit ergo, stulte, meruisti decus,
Minus valentem si vicisti fortior?
Ferendus esses, forte si te diceres
Superasse, melior qui fuisset viribus.