Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[99]
Tum ille
'immo vero,' inquit 'Sulpici, rogemus Antonium, qui et
potest facere, quod requiris, et consuevit, ut te audio dicere:
nam me quidem fateor semper a genere hoc toto sermonis
refugisse et tibi cupienti atque instanti saepissime negasse,
ut tute paulo ante dixisti; quod ego non superbia neque
inhumanitate faciebam neque quod tuo studio rectissimo
atque optimo non obsequi vellem, praesertim cum te unum
ex omnibus ad dicendum maxime natum aptumque cognossem,
sed me hercule istius disputationis insolentia atque
earum rerum, quae quasi in arte traduntur, inscitia.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.