Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[186]
Atque illud optandum est oratori, ut aliquam permotionem
animorum sua sponte ipsi adferant ad causam iudices ad id,
quod utilitas oratoris feret, accommodatam; facilius est enim
currentem, ut aiunt, incitare quam commovere languentem;
sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti,
priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum
morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis
et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgredior
in ancipiti causa et gravi ad animos iudicum pertractandos,
omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut
odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existiment,
quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione
facillime posse videantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.