previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


495Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
nubibus umor et in terras demissus ut imber
decidat, expediam. primum iam semina aquai
multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
500et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
505cum supera magnum mare venti nubila portant.
consimili ratione ex omnibus amnibus umor
tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
multa modis multis convenere undique adaucta,
confertae nubes umorem mittere certant
510dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
copia nimborum turba maiore coacta
urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
aut dissolvuntur solis super icta calore,
515mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
cera super calido tabescens multa liquescat.
sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
at retinere diu pluviae longumque morari
520consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
terraque cum fumans umorem tota redhalat.
hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
525adversa fulsit nimborum aspargine contra,
tum color in nigris existit nubibus arqui.
Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
530et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
omnia quo pacto fiant quareve creentur,
cum bene cognoris elementis reddita quae sint.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (William Ellery Leonard, 1916)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: