Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
680Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
expediam. primum totius subcava montis
est natura fere silicum suffulta cavernis.
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër.
685ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër.
hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
excussit calidum flammis velocibus ignem,
tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
690fert itaque ardorem longe longeque favillam
differt et crassa volvit caligine fumum
extruditque simul mirando pondere saxa;
ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
praeterea magna ex parti mare montis ad eius
695radices frangit fluctus aestumque resolvit.
ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
*
et penetrare mari penitus res cogit aperto
atque efflare foras ideoque extollere flammam
700saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.