previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XV [XVII].

De synodo facta in campo Hœthfelda, praesidente archiepiscopo Theodoro.


Council of Hatfield, Sept. 17, 680.
HIS temporibus audiens Theodorus fidem ecclesiae Constantinopoli per heresim Eutychetis multum esse turbatam, et ecclesias Anglorum, quibus praeerat, ab huiusmodi labe inmunes perdurare desiderans, collecto uenerabilium sacerdotum doctorumque plurimorum coetu, cuius essent fidei singuli, sedulus inquirebat, omniumque unianimem in fide catholica repperit consensum; et hunc synodalibus litteris ad instructionem memoriamque sequentium commendare curauit, quarum uidelicet litterarum istud exordium est:

In nomine Domini nostri Iesu Christi Saluatoris, imperantibus dominis piissimis nostris Ecgfrido rege Hymbronensium, anno Xo regni eius, sub die XV Kalendas Octobres, indictione VIIIa; et Aedilredo rege Mercinensium, anno sexto regni eius; et Alduulfo rege Estranglorum, anno XVIIo regni eius; et Hlothario rege Cantuariorum, regni eius anno VIIo; praesidente Theodoro, gratia Dei archiepiscopo Brittaniae insulae et ciuitatis Doruuernis; una cum eo sedentibus ceteris episcopis Brittaniae insulae uiris uenerabilibus, praepositis sacrosanctis euangeliis, in loco, qui Saxonico uocabulo Haethfelth nominatur, pariter tractantes, fidem rectam et orthodoxam exposuimus; sicut Dominus noster Iesus Christus incarnatus tradidit discipulis suis, qui praesentialiter uiderunt, et audierunt sermones eius, atque sanctorum patrum tradidit symbolum, et generaliter omnes sancti et uniuersales synodi, et omnis probabilium catholicae ecclesiae doctorum chorus. Hos itaque sequentes, nos pie atque orthodoxe, iuxta diuinitus inspiratam doctrinam eorum professi credimus consonanter, et confitemur secundum sanctos patres, proprie et ueraciter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum trinitatem in unitate consubstantialem et unitatem in trinitate, hoc est unum Deum in tribus subsistentiis, uel personis consubstantialibus, aequalis gloriae et honoris.

Et post multa huiusmodi, quae ad rectae fidei confessionem pertinebant, haec quoque sancta synodus suis litteris addit:

Suscipimus sanctas et uniuersales quinque synodos beatorum et Deo acceptabilium patrum; id est, qui in Nicaea congregati fuerunt CCCX et VIII contra Arrium impiissimum et eiusdem dogmata; et in Constantinopoli CL contra uesaniam Macedonii et Eudoxii et eorum dogmata; et in Efeso primo ducentorum contra ncquissimum Nestorium et eiusdem dogmata; et in Calcedone DCrum et XXX contra Eutychen, et Nestorium, et eorum dogmata; et iterum in Constantinopoli quinto congregati sunt concilio in tempore Iustiniani minoris contra Theodorum, et Theodoreti et Iba epistulas, et eorum dogmata contra Cyrillum.

Et paulo post:

Et synodum, quae facta est in urbe Roma in tempore Martini papae beatissimi, indictione VIIIa, imperante Constantino piissimo anno nono, suscipimus. Et glorificamus Dominum nostrum Iesum, sicut isti glorificauerunt; nihil addentes uel subtrahentes; et anathematizamus corde et ore, quos anathematizarunt, et quos susceperunt, suscipimus; glorificantes Deum Patrem sine initio, et Filium eius unigenitum ex Patre generatum ante saecula, et Spiritum Sanctum procedentem ex Patre et Filio inenarrabiliter, sicut praedicauerunt hi, quos memorauimus supra, sancti apostoli, et prophetae, et doctores. Et nos omnes subscribimus, qui cum Theodoro archiepiscopo fidem catholicam exposuimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: