XXI.
Ut Ceolfrid abbas regi Pictorum architectos ecclesiae, simul et epistulam de catholico pascha uel de tonsura miserit.Naiton (Nechtan), King of the Picts, consults Abbot Ceolfrid on the Paschal and tonsure questions. |
Catholicam sancti paschae obseruantiam, quam a nobis,
rex Deo deuote, religioso studio quaesisti, promtissime ac
libentissime tuo desiderio, iuxta quod ab apostolica sede
didicimus, patefacere satagimus. Scimus namque caelitus
sanctae ecclesiae donatum, quotiens ipsi rerum domini
discendae, docendae, custodiendae ueritati operam inpendunt.
Nam et uere omnino dixit quidam saecularium
scriptorum, quia felicissimo mundus statu ageretur, si
uel reges philosopharentur, uel regnarent philosophi.
Quod si de philosophia huius mundi uere intellegere, de
statu huius mundi merito diligere potuit homo huius
mundi; quanto magis ciuibus patriae caelestis in hoc
mundo peregrinantibus optandum est, et totis animi
uiribus supplicandum, ut, quo plus in mundo quique
ualent, eo amplius eius, qui super omnia est, Iudicis
mandatis auscultarc contendant, atque ad haec obseruanda
secum eos quoque, qui sibi commissi sunt, exemplis
simul et auctoritate instituant?
Tres sunt ergo regulae sacris inditae litteris, quibus
paschae celebrandi tempus nobis praefinitum, nulla prorsus
humana licet auctoritate mutari; e quibus duae in lege
Mosi diuinitus statutae, tertia in euangelio per effectum
dominicae passionis et resurrectionis adiuncta est. Praecepit
enim lex, ut pascha primo mense anni et tertia
eiusdem mensis septimana, id est a XVa die usque ad
XXIam, fieri deberet; additum est per institutionem apostolicam
ex euangelio, ut in ipsa tertia septimana diem
dominicam expectare, atque in ea temporis paschalis
initium tenere debeamus. Quam uidelicet regulam triformem
quisquis rite custodierit, numquam in adnotatione
festi paschalis errabit. Uerum si de his singulis enucleatius
ac latius audire desideras, scriptum est in Exodo, ubi
liberandus de Aegypto populus Israel primum pascha
facere iubetur, quia: ‘dixerit Dominus ad Mosen et
Aaron: Mensis iste uobis principium mensium primus
erit in mensibus anni. Loquimini ad uniuersum coetum
filiorum Israel et dicite eis: Xa die mensis huius tollat
unusquisque agnum per familias et domus suas.’ Et
paulo post: ‘Et seruabitis eum usque ad XIIIIam diem
mensis huius; immolabitque eum uniuersa multitudo
filiorum Israel ad uesperam.’ Quibus uerbis manifestissime
constat, quod ita in obseruatione paschali mentio
fit diei XIIIIae, ut non tamen in ipsa die XIIIIa pascha
fieri praecipiatur; sed adueniente tandem uespera diei
XIIIIae, id est XVa luna, quae initium tertiae septimanae
faciat, in caeli faciem prodeunte, agnus immolari iubeatur;
et quod ipsa sit nox XVie lunae, in qua percussis Aegyptiis
Israel est a longa seruitute redemtus. ‘VII,’ inquit,
‘diebus azyma comedetis.’ Quibus item uerbis tota tertia
septimana eiusdem primi mensis decernitur sollemnis esse
debere. Sed ne putaremus easdem VII dies a XIIIIa
usque ad XXam esse computandas, continuo subiecit: ‘In
die primo non erit fermentum in domibus uestris. Quicumque
comederit fermentum, peribit anima illa de Israel,
a die primo usque ad diem septimum,’ et cetera, usquedum
ait: ‘In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum
de terra Aegypti.’
Primum ergo diem azymorum appellat eum, in quo
exercitum eorum esset educturus de Aegypto. Constat
autem, quia non XIIIIa die, in cuius uespera agnus
est immolatus, et quae proprie pascha siue phase dicitur;
sed XVa sunt educti ex Aegypto, sicut in libro Numerorum
apertissime scribitur: ‘Profecti igitur de Ramesse
XVa die mensis primi, altera die phase, filii Israel in
manu excelsa.’ VII ergo dies azymorum, in quarum
prima eductus est populus Domini ex Aegypto, ab initio,
ut diximus, tertiae septimanae, hoc est a XVa die mensis
primi usque ad XXIam eiusdem mensis diem conpletam
computari oportet. Porro dies XIIIIa extra hunc numerum
separatim sub paschae titulo praenotatur, sicut
Exodi sequentia patenter edocent; ubi cum dictum esset:
‘In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum
de terra Aegypti;’ protinus adiunctum est: ‘Et custodietis
diem istum in generationes uestras ritu perpetuo.
Primo mense, XIIIIa die mensis comedetis azyma usque
ad diem XXIam eiusdem mensis ad uesperam. VII
diebus fermentatum non inuenietur in domibus uestris.’
Quis enim non uideat, a XIIIIa usque ad XXIam non
VII solummodo, sed octo potius esse dies, si et ipsa XIIIIa
adnumeretur? Sin autem, ut diligentius explorata scripturae
ueritas docet, a uespera diei XIIIIae usque ad
uesperam XXIae computauerimus, uidebimus profecto,
quod ita dies XIIIIa uesperam suam in festi paschalis
initium prorogat, ut non amplius tota sacra sollemnitas,
quam VII tantummodo noctes cum totidem diebus conprehendat;
unde uera esse probatur nostra definitio, qua
tempus paschale primo mense anni et tertia eius ebdomada
celebrandum esse diximus. Ueraciter enim tertia agitur
ebdomada, quod a uespera XIIIIae diei incipit, et in
uespera XXIae conpletur.
Postquam uero pascha nostrum immolatus est Christus,
diemque nobis dominicam, quae apud antiquos una uel
prima sabbati siue sabbatorum uocatur, gaudio suae resurrectionis
fecit esse sollemnem; ita hanc apostolica traditio
festis paschalibus inseruit, ut nil omnimodis de tempore
paschae legalis praeoccupandum, nihil minuendum esse
decerneret. Quin potius statuit, ut expectaretur iuxta
praeceptum legis idem primus anni mensis, expectaretur
XIIIIa dies illius, expectaretur uespera eiusdem. Et
cum haec dies in sabbatum forte inciderit, tolleret unusquisque
agnum per familias et domus suas, et immolaret
eum ad uesperam, id est praepararent omnes ecclesiae
per orbem, quae unam catholicam faciunt, panem et uinum
in mysterium carnis et sanguinis agni inmaculati, qui
abstulit peccata mundi; et praecedente congrua lectionum
orationum, caerimoniarum paschalium sollemnitate, offerrent
haec Domino in spem futurae suae redemtionis.
Ipsa est enim eadem nox, in qua de Aegypto per sanguinem
agni Israelitica plebs erepta est; ipsa, in qua per resurrectionem
Christi liberatus est a morte aeterna populus
omnis Dei. Mane autem inlucescente die dominica,
primam paschalis festi diem celebrarent. Ipsa est enim
dies, in qua resurrectionis suae gloriam Dominus multifario
piae reuelationis gaudio discipulis patefecit. Ipsa prima
dies azymorum, de qua multum distincte in Leuitico
scriptum est: ‘Mense primo, XIIIIa die mensis ad
uesperam
phase Domini est, et XVa die mensis huius sollemnitas
azymorum Domini est. VII diebus azyma comedetis.
Dies primus erit celeberrimus, sanctusque.’
Si ergo fieri posset, ut semper in diem XVum primi
mensis, id est in lunam XVam dominica dies incurreret,
uno semper eodemque tempore cum antiquo Dei populo,
quanquam sacramentorum genere discreto, sicut una eademque
fide, pascha celebrare possemus. Quia uero dies septimanae
non aequali cum luna tramite procurrit, decreuit
apostolica traditio, quac per beatum Petrum Romae praedicata,
per Marcum euangelistam et interpretem ipsius
Alexandriae confirmata est, ut adueniente primo mense,
adueniente in eo uespera diei XIIIIae, expectetur etiam
dies dominica, a XVa usque ad XXIam diem eiusdem
mensis. In quacumque enim harum inuenta fuerit, merito
in ea pascha celebrabitur; quia nimirum haec ad numerum
pertinet illarum VII dierum, quibus azyma celebrari
iubetur. Itaque fit, ut numquam pascha nostrum a septimana
mensis primi tertia in utramuis partem declinet;
sed uel totam eam, id est omnes VII legalium azymorum
dies, uel certe aliquos de illis teneat. Nam etsi saltim
unum ex eis, hoc est ipsum septimum adprehenderit, quem
tam excellenter scriptura commendat: ‘Dies autem,’ inquiens,
‘septimus erit celebrior et sanctior, nullumque
seruile opus fiet in eo’; nullus arguere nos poterit, quod
non recte dominicum paschae diem, quem de euangelio
suscepimus, in ipsa, quam lex statuit, tertia primi mensis
ebdomada celebremus.
Cuius obseruantiae catholica ratione patefacta, patet
e contrario error inrationabilis eorum, qui praefixos in
lege terminos, nulla cogente necessitate, uel anticipare uel
transcendere praesumunt. Namque sine ratione necessitatis
alicuius anticipant illi tempus in lege praescriptum,
qui dominicum paschae diem a XIIIIa mensis primi
usque ad XXam putant lunam esse seruandum. Cum
enim a uespera diei XIIIae uigilias sanctae noctis celebrare
incipiunt, claret, quod illam in exordio sui paschae diem
statuunt, cuius nullam omnino mentionem in decreto legis
inueniunt. Et cum XXIa die mensis pascha dominicum
celebrare refugiunt, patet profecto, quod illam per omnia
diem a sua sollemnitate secernunt, quam lex maiore prae
ceteris festiuitate memorabilem saepenumero commendat;
sicque diem paschae ordine peruerso, et aliquando in secunda
ebdomada totam conpleant, et numquam in ebdomadae
tertiae die septima ponant; rursumque, qui a
XVIa die mensis saepedicti usque ad XXIIam pascha
celebrandum magis autumant, non minore utique errore,
tametsi altero latere a recto ueritatis tramite diuertunt,
et ueluti naufragia Scyllae fugientes, in Charybdi uoraginem
submergendi decidunt. Nam cum a luna XVIa
primi mensis oriente, id est a uespera diei XVae pascha
incipiendum doceant; nimirum constat, quia XIIIIam
diem mensis eiusdem, quam lex primitus et praecipue
commendat, a sua prorsus sollemnitate secludunt; ita
ut XVae, in qua populus Dei ab Aegyptia seruitute
redemtus est, et in qua Dominus suo mundum sanguine a
peccatorum tenebris liberauit, in qua etiam sepultus spem
nobis post mortem beatae quietis tribuit, uix uesperam
tangant.
Idemque poenam erroris sui in semet ipsos recipientcs,
cum in XXIIa die mensis paschae diem statuunt dominicum,
legitimos utique terminos paschae aperta transgressione
uiolant, utpote qui ab illius diei uespera pascha
incipiunt, in qua hoc lex consummari et perfici debere
decreuit, illam in pascha diem adsignent primam, cuius in
lege mentio nulla usquam repperitur, id est quartae primam
septimanae. Qui utrique non solum in definitione et computo
lunaris aetatis, sed et in mensis primi nonnumquam
inuentione falluntur. Quae disputatio maior est, quam
epistula hac uel ualeat conprehendi, uel debeat. Tantum
hoc dicam, quod per aequinoctium uernale semper inerrabiliter
possit inueniri, qui mensis iuxta computum lunae
primus anni, qui esse debeat ultimus. Aequinoctium
autem iuxta sententiam omnium Orientalium et maxime
Aegyptiorum, qui prae ceteris doctoribus calculandi palmam
tenent, XII Kalendarum Aprilium die prouenire
consueuit, ut etiam ipsi horologica inspectione probamus.
Quaecumque ergo luna ante aequinoctium plena est,
XIIIIa uidelicet uel XVa existens, haec ad praecedentis
anni nouissimum pertinet mensem, ideoque paschae celebrando
habilis non est. Quae uero post aequinoctium, uel
in ipso aequinoctio suum plenilunium habet, in hac absque
ulla dubietate, quia primi mensis est, et antiquos pascha
celebrare solitos, et nos, ubi dominica dies aduenerit, celebrare
debere noscendum est. Quod ita fieri oportere illa
nimirum ratio cogit, quia in Genesi scriptum est, quod
‘fecit Deus duo magna luminaria; luminare maius, ut
praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset nocti’;
uel, sicut alia dicit editio, ‘luminare maius in inchoationem
diei, et luminare minus in inchoationem noctis.’
Sicut ergo prius sol a medio procedens orientis, aequinoctium
uernale suo praefixit exortu; deinde luna, sole ad
uesperam occidente, et ipsa plena a medio secuta est
orientis; ita omnibus annis idem primus lunae mensis
eodem necesse est ordine seruari, ut non ante aequinoctium,
sed uel ipso aequinoctii die, sicut in principio factum est,
uel eo transcenso plenilunium habere debeat. At si uno
saltim die plenilunium tempus aequinoctii praecesserit, non
hanc primo mensi anni incipientis, sed ultimo potius praeteriti
lunam esse adscribendam; et ideo festis paschalibus
inhabilem memorata ratio probat.
Quod si mysticam quoque uos in his rationem audire
delectat, primo mense anni, qui ctiam mensis nouorum
dictus est, pascha faccre iubemur; quia renouato ad
amorem caelestium spiritu mentis nostrae, sacramenta
dominicae resurrectionis et ereptionis nostrae celebrare
debemus, tertia eiusdem mensis septimana facere praecipimur;
quia ante legem et sub lege promissus, tertio tempore
saeculi cum gratia uenit ipse, qui pascha nostrum
immolaretur
Christus; quia tertia post immolationem suae
passionis die resurgens a mortuis, hanc dominicam uocari,
et in ea nos annuatim paschalia eiusdem resurrectionis
uoluit festa celebrare; quia nos quoque ita solum ueraciter
eius sollemnia celebramus, si per fidem, spem et caritatem
pascha, id est transitum, de hoc mundo ad Patrem, cum
illo facere curamus. Post aequinoctium ueris plenilunium
mensis praecipimur obseruare paschalis; ut uidelicet primo
sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna plenum suae
lucis orbem mundo praesentet; quia primo quidem sol
iustitiae, in cuius pennis est sanitas, id est Dominus Iesus,
per resurrectionis suae triumphum cunctas mortis tenebras
superauit; ac sic ascendens in caelos, misso desuper Spiritu,
ecclesiam suam, quae saepe lunae uocabulo designatur,
internae gratiae luce repleuit. Quem uidelicet ordinem
nostrae salutis propheta contemplatus aiebat: ‘Eleuatus
est sol, et luna stetit in ordine suo.’
Qui ergo plenitudinem lunae paschalis ante aequinoctium
prouenire posse contenderit, talis in mysteriorum
celebratione maximorum a sanctarum quidem scripturarum
doctrina discordat; concordat autem eis, qui sine praeueniente
gratia Christi se saluari posse confidunt; qui
etsi uera lux tenebras mundi moriendo ac resurgendo
numquam uicisset, perfectam se habere posse iustitiam
dogmatizare praesumunt. Itaque post aequinoctialem solis
exortum, post plenilunium primi mensis hunc ex ordine
subsequens, id est post conpletam diem eiusdem mensis
XIIIIam, quae cuncta ex lege obseruanda accepimus,
expectamus adhuc monente euangelio in ipsa ebdomada
tertia tempus diei dominicae, et sic demum uotiua paschae
nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum antiquis
excussum Aegyptiae seruitutis iugum uenerari, sed redemtionem
totius mundi, quae in antiqui Dei populi liberatione
praefigurata, in Christi autem resurrectione conpleta est,
deuota fide ac dilectione colere, utque resurrectionis etiam
nostrae, quam eadem die dominica futuram credimus, spe
nos certissima gaudere signemus.
Hic autem, quem uobis sequendum monstramus, computus
paschae decennouenali circulo continetur; qui dudum
quidem, hoc est ipsis apostolorum temporibus, iam seruari
in ecclesia coepit, maxime Romae et Aegypti, ut supra iam
diximus. Sed per industriam Eusebii, qui a beato martyre
Pamphylo cognomen habet, distinctius in ordinem conpositus
est; ut quod eatenus per Alexandriae pontificem
singulis annis per omnes ecclesias mandari consuerat, iam
deinde congesta in ordinem serie lunae XIIIIae facillime
posset ab omnibus sciri Cuius computum paschalis Theophilus
Alexandriae praesul in centum annorum tempus
Theodosio imperatori conposuit. Item successor eius Cy
rillus seriem XC et V annorum in quinque decennouenalibus
circulis conprehendit; post quem Dionysius Exiguus totidem
alios ex ordine pari schemate subnexuit, qui ad nostra
usque tempora pertingebant. Quibus termino adpropinquantibus,
tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut
etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui
mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis,
facillime possint in quotlibet spatia temporum
paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque
et XXX duos uoluerint annos; quibus expletis, omnia,
quae ad solis et lunae, mensis et septimanae consequentiam
spectant, eodem, quo prius, ordine recurrunt. Ideo autem
circulos eosdem temporum instantium uobis mittere supersedimus,
quia de ratione tantum temporis paschalis instrui
quaerentes, ipsos uobis circulos paschae catholicos abundare
probastis.
Uerum his de pascha succincte, ut petisti, strictimque
commemoratis, tonsuram quoque, de qua pariter uobis
litteras fieri uoluisti, hortor, ut ecclesiasticam et Christianae
fidei congruam habere curetis. Et quidem scimus,
quia neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo adtonsi,
neque nunc ecclesia catholica, sicut una fide, spe, et
caritate in Deum consentit, ita etiam una atque indissimili
totum per orbem tonsurae sibi forma congruit. Denique,
ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus,
Iob, exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum
articulo caput totondit, probauit utique, quia tempore
felicitatis capillos nutrire consuerat. At Ioseph et ipse
castitatis, humilitatis, pietatis, ceterarumque uirtutum exsecutor
ac doctor eximius, cum seruitio absoluendus adtonsus
esse legitur, patet profecto, quia tempore seruitutis intonsis
in carcere crinibus manere solebat. Ecce uterque uir
Dei diuersum ab altero uultus habitum foris praemonstrabat,
quorum tamen intus conscientia in parili uirtutum
sibi gratia concordabat.
Uerum, etsi profiteri nobis liberum est, quia tonsurae
discrimen non noceat, quibus pura in Deum fides, et
caritas in proximum sincera est; maxime cum numquam
patribus catholicis sicut de paschae uel fidei diuersitate
conflictus, ita etiam de tonsurae differentia legatur aliqua
fuisse controuersia; inter omnes tamen, quas uel in ecclesia,
uel in uniuerso hominum genere repperimus tonsuras,
nullam magis sequendam nobis amplectendamque iure
dixerim ea, quam in capite suo gestabat ille, cui se
confitenti Dominus ait: ‘Tu es Petrus, et super hanc
petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non
praeualebunt aduersus eam; et tibi dabo claues regni
caelorum’; nullam magis abominandam detestandamque
merito cunctis fidelibus crediderim ea, quam habebat ille,
cui gratiam Spiritus Sancti conparare uolenti dicit idem
Petrus: ‘Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam
donum Dei existimasti per pecuniam possideri; non est
tibi pars neque sors in sermone hoc.’ Neque uero ob id
tantum in coronam adtondemur, quia Petrus ita adtonsus
est; sed quia Petrus in memoriam dominicae passionis ita
adtonsus est, idcirco et nos, qui per eandem passionem
saluari desideramus, ipsius passionis signum cum illo
in uertice, summa uidelicet corporis nostri parte gestamus.
Sicut enim omnis ecclesia, quia per mortem sui uiuificatoris
ecclesia facta est, signum sanctae crucis eius in fronte
portare consueuit ut crebro uexilli huius munimine
a malignorum spirituum defendatur incursibus; crebra
huius admonitione doceatur se quoque carnem suam cum
uitiis et concupiscentiis crucifigere debere; ita etiam
oportet eos, qui uel monachi uotum, uel gradum clericatus
habentes, artioribus se necesse habent pro Domino continentiae
frenis astringere, formam quoque coronae, quam
ipse in passione spineam portauit in capite, ut spinas
ac tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est exportaret
et auferret a nobis, suo quemque in capite per
tonsuram praeferre; ut se etiam inrisiones et obprobria
pro illo libenter ac promte omnia sufferre ipso etiam
frontispicio doceant; ut coronam uitae aeternae, quam
repromisit Deus diligentibus se, se semper expectare,
proque huius perceptione et aduersa se mundi et prospera
contemnere designent. Ceterum tonsuram eam,
quam magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium
non statim cum ipsa magia primo detestetur et
merito exsufflet aspectu? Quae in frontis quidem superficie
coronae uidetur speciem praeferre; sed ubi ad ceruicem
considerando perueneris, decurtatam eam, quam te uidere
putabas, inuenies coronam; ut merito talem simoniacis
et non Christianis habitum conuenire cognoscas; qui in
praesenti quidem uita a deceptis hominibus putabantur
digni perpetuae gloria coronae; sed in ea, quae hanc
sequitur uitam, non solum omni spe coronae priuati, sed
aeterna insuper sunt poena damnati.
Neque uero me haec ita prosecutum aestimes, quasi eos,
qui hanc tonsuram habent, condemnandos iudicem, si
fide et operibus unitati catholicae fauerint; immo confidenter
profiteor plurimos ex eis sanctos ac Deo dignos
extitisse, ex quibus est Adamnan, abbas et sacerdos
Columbiensium egregius, qui cum legatus suae gentis ad
Aldfridum regem missus, nostrum quoque monasterium
uidere uoluisset, miramque in moribus ac uerbis prudentiam,
humilitatem, religionem ostenderet, dixi illi inter
alia conloquens: ‘Obsecro, sancte frater, qui ad coronam
te uitae, quae terminum nesciat, tendere credis, quid
contrario tuae fidei habitu terminatam in capite coronae
imaginem portas? et si beati Petri consortium quaeris, cur
eius, quem ille anathematizauit, tonsurae imaginem imitaris?
et non potius eius, cum quo in aeternum beatus
uiuere cupis, etiam nunc habitum te, quantum potes,
diligere monstras?’ Respondit ille: ‘Scias pro certo,
frater mi dilecte, quia etsi Simonis tonsuram ex consuetudine
patria habeam, simoniacam tamen perfidiam tota
mente detestor ac respuo; beatissimi autem apostolorum
principis, quantum mea paruitas sufficit, uestigia sequi
desidero.’ At ego: ‘Credo,’ inquam, ‘uere, quod ita sit;
sed tamen indicio fit, quod ea, quae apostoli Petri sunt, in
abdito cordis amplectimini, si quae eius esse nostis, etiam
in facie tenetis. Namque prudentiam tuam facillime
diiudicare reor, quod aptius multo sit, eius, quem corde
toto abominaris, cuiusque horrendam faciem uidere refugis,
habitum uultus a tuo uultu Deo iam dicato separare;
et econtra eius, quem apud Deum habere patronum quaeris,
sicut facta uel monita cupis sequi, sic etiam morem habitus
te imitari condeceat.’
Haec tunc Adamnano dixi, qui quidem quantum
conspectis ecclesiarum nostrarum statutis profecisset, probauit,
cum reuersus ad Scottiam, multas postea gentis
eiusdem turbas ad catholicam temporis paschalis obseruantiam
sua praedicatione correxit; tametsi eos, qui in
Hii insula morabantur, monachos, quibusque speciali rectoris
iure praeerat, necdum ad uiam statuti melioris
reducere ualebat. Tonsuram quoque, si tantum sibi auctoritatis
subesset, emendare meminisset.
Sed et tuam nunc prudentiam, rex, admoneo, ut ea,
quae unitati catholicae et apostolicae ecclesiae concinnant,
una cum gente, cui te Rex regum et Dominus dominorum
praefecit, in omnibus seruare contendas. Sic enim fit, ut
post acceptam temporalis regni potentiam ipse beatissimus
apostolorum princeps caelestis quoque regni tibi tuisque
cum ceteris electis libens pandat introitum.
Letter of Ceolfrid. |
Plat. Rep. 473 D. |
Exod. xii. 1-3. |
ib. 6. |
ib. 15-17. |
Num. xxxiii. 3. |
Exod. xii. 17-19. |
1 Cor. v. 7. |
cf. Joh. i. 20; 1 Pet. i. 19. |
Leuit. xxiii. 5-7 |
Leuit. xxiii. 8. |
Rom. i. 27. |
Gen. i. 16. |
1 Cor. v. 7 |
cf. Ioh. xiii. 1. |
Mal. iv. 2. |
Habac.iii. 11. |
Iob i. 20. |
Gen. xli. 14. |
Matth. xvi. 18, 19. |
Act. viii. 20, 21. |
cf. Gal. v. 24. |
cf. Gen. iii. 18. |
Jac. i. 12. |
Rev. xvii. 14; cf. xix. 16. |
Haec epistula cum praesente rege Naitono
Naiton enforces the Roman Easter and tonsure. |