previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ab his locum amplitudine vindicaverint, quae cessere auctoritate, nuces iuglandes, quamquam et ipsae nuptialium fescenninorum comites, multum pineis minores universitate eademque portione ampliores nucleo. nec non et honor iis naturae peculiaris gemino protectis operimento, pulvinati primum calycis, mox lignei putaminis. quae causa eas nuptiis fecit religiosas, tot modis fetu munito, quod est veri similius quam quia cadendo tripudium sonivium faciant. et has e perside regibus translatas indicio sunt graeca nomina: optimum quippe genus earum persicum atque basilicon vocant, et haec fuere prima nomina; caryon a capitis gravedine propter odoris gravitatem convenit dictum. tinguntur cortice earum lanae et rufatur capillus primum prodeuntibus nuculis; id conpertum infectis tractatu manibus. pinguescunt vetustate. sola differentia generum in putamine duro fragilive et tenui aut crasso, loculoso aut simplici. solum hoc pomum natura conpactili operimento clausit. namque sunt bifidae putaminum carinae nucleorumque alia quadripertita distinctio, lignea intercursante membrana. ceteris quidquid est solidum est, ut in abellanis, et ipso nucum genere, quas antea abellinas patriae nomine appellabant. in asiam graeciamque e ponto venere eae ideoque et ponticae nuces vocantur. has quoque mollis protegit barba, sed putamini nucleisque solida rotunditas inest. hae et torrentur. umbilicus illis intus in ventre medio. tertia in his natura amygdalis tenuiore, sed simili iuglandium, summo operimento, item secundo putaminis; nucleus dissimilis latitudine et acriore callo. haec arbor an fuerit in italia catonis aetate dubitatur, quoniam graecas nominat, quas quidam et in iuglandium genere servant. adicit praeterea abellanas et galbas, praenestinas, quas maxime laudat et conditas ollis in terra servari virides tradit. nunc thasiae et albenses celebrantur et tarentinarum duo genera, fragili putamine ac duro, quae sunt et amplissimae ac minime rotundae; praeterea molluscae putamen rumpentes. sunt qui honori nomen interpretentur et iovis glandem esse dicant. nuper consularem virum audivi biferas et iuglandes nuces habere se profitentem. de pistaciis, et ipso nucum genere, in suo loco retulimus. et haec autem idem vitellius in italiam primus intulit eodem tempore, simulque in hispaniam flaccus pompeius eques romanus, qui cum eo militabat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: