previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

hederae genera viginti demonstravimus. natura omnium in medicina anceps. mentem turbat et caput purgat largius pota; nervis intus nocet, iisdem nervis adhibita foris prodest. eadem natura, quae aceto est, omnia genera eius refrigerant. urinam cient potu, capitis dolorem sedant, praecipue cerebro continentique cerebrum membranae utiliter mollibus inpositis foliis cum aceto et rosaceo tritis et decoctis, addito postea rosaceo oleo; inlinuntur autem fronti. et decocto eorum fovetur os caputque perunguitur. lieni et pota et inlita prosunt. decocuntur et contra horrores febrium eruptionesque pituitae aut in vino teruntur. corymbi quoque poti vel inliti lienem sanant, iocinera autem inliti. trahunt et menses adpositi. sucus hederae taedia narium graveolentiamque emendat, praecipue albae sativae. idem infusus naribus caput purgat, efficacius addito nitro. infunditur etiam purulentis auribus aut dolentibus cum oleo. cicatricibus quoque decorem facit. ad lienes efficacior albae ferro calefactus. satis est acinos vi in vini cyathis ii sumi. acini ex eadem alba terni in aceto mulso poti taenias pellunt, in qua curatione ventri quoque inposuisse eos utile est. hedera, quam chrysocarpon appellavimus, bacis aurei coloris xx in vini sextario tritis, ita ut terni cyathi potentur, aquam, quae cutem subierit, urina educit; erasistratus eiusdem acinos v tritos in rosaceo oleo calefactosque in cortice punici instillavit dentium dolori a contraria aure. acini, qui croci sucum habent, praesumpti potu a crapula tutos praestant; item sanguinem excreantes aut torminibus laborantes hederae nigrae. candidioris corymbi poti steriles etiam viros faciunt. inlinitur decocta quaecumque in vino omni ulcerum generi, etiamsi cacoe+the sint. lacrima hederae psilotrum est phthiriasimque tollit. flos cuiuscumque generis iii digitorum captu dysintericos et alvum citam emendat in vino austero bis die potus. et ambustis inlinitur utiliter cum cera. denigrant capillum corymbi. radicis sucus in aceto potus contra phalangia prodest. huius quoque ligni vaso splenicos bibentes sanari invenio. et acinos terunt, mox comburunt et ita inlinunt ambusta prius perfusa aqua calida. sunt qui et incidant suci gratia eoque utantur ad dentes erosos, frangique tradunt, proximis cera munitis, ne laedantur. cummim etiam in hedera quaerunt, quam ex aceto utilissimam dentibus promittunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: