previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

antiqui et mandragora utebantur, postea abdicatus est in hac curatione. epiphoris, quod certum est, medetur et oculorum dolori radix tusa cum rosaceo et vino. nam sucus multis oculorum medicamentis miscetur. mandragoran alii circaeon vocant. duo eius genera: candidus qui et mas, niger qui femina existimatur, angustioribus quam lactucae foliis, hirsutis et caulibus, radicibus binis ternisve rufulis, intus albis, carnosis tenerisque, paene cubitalibus. ferunt mala abellanarum nucum magnitudine et in iis semen ceu pirorum. hoc albo alii arsena, alii morion, alii hippophlomon vocant. huius folia alba, alterius foliis latiora, ut lapathi sativae. effossuri cavent contrarium ventum et iii circulis ante gladio circumscribunt, postea fodiunt ad occasum spectantes. sucus fit et e malis et caule deciso cacumine et e radice punctis aperta aut decocta. utilis haec vel surculo; concisa quoque in orbiculos servatur in vino. sucus non ubique invenitur, sed, ubi potest, circa vindemias quaeritur. odor gravis ei, ut et radicis et mali, gravior ex albo. mala matura in umbra siccantur. sucus ex iis sole densatur, item radicis tusae vel in vino nigro ad tertias decoctae. folia servantur in muria efficacius; salsus rore tantum sucus pestis est; sic quoque noxiae vires gravedinem adferunt etiam olfactu. quamquam mala in aliquis terris manduntur, nimio tamen odore obmutescunt ignari, potu quidem largiore etiam moriuntur. vis somnifica pro viribus bibentium; media potio cyathi unius. bibitur et contra serpentes et ante sectiones punctionesque, ne sentiantur; ob haec satis est aliquis somnum odore quaesisse. bibitur et pro helleboro ii obolis in mulso - efficacius helleborum - ad vomitiones et ad bilem nigram extrahendam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: