previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

aethiopis folia habet phlomo similia, magna ac multa et hirsuta, ab radice, caulem quadriangulum, scabrum, similem arctio, multis concavum alis, semen ervo simile, candidum, geminum, radices numerosas, longas, plenas, molles, glutinosas gustu. siccae nigrescunt indurescuntque, ut cornua videri possint. praeter aethiopiam nascuntur et in ida monte troadis et in messenia. colliguntur autumno, siccantur in sole aliquot diebus, ne situm sentiant. medentur volvis potae in vino albo, ischiadicis, pleuriticis, faucibus scabris decoctae potui dantur. sed quae ex aethiopia venit, eximie atque ilico prodest. - ageraton ferulacea est, duorum palmorum altitudine, origano similis, flore bullis aureis. huius ustae nidor urinam ciet volvasque purgat, tanto magis insidentibus. causa nominis non haec, sed quoniam diutissime non marcescit. - aloe scillae similitudinem habet, maior et pinguioribus foliis, ex obliquo striata. caulis eius tener est, rubens medius, non dissimilis antherici, radice una, ceu palo in terram demissa; ipsa gravis odore, gustu amara. laudatissima ex india adfertur, sed nascitur et in asia, non tamen ea utuntur nisi ad volnera recentibus foliis, mirifice enim conglutinant suco. ob id in turbinibus cadorum eam serunt ut aizoum maius. quidam et caulem ante maturitatem seminis incidunt suci gratia, aliqui et folia. invenitur et per se lacrima adhaerens; ergo pavimentandum ubi sata sit censent, ut lacrima non absorbeatur. fuere qui traderent in iudaea super hierosolyma metallicam eius naturam, sed nulla magis inproba est, neque alia nigrior est aut umidior. erit ergo optima pinguis ac nitida, rufi coloris, friabilis et iocineris modo coacta, facile liquescens; inprobanda nigra et dura, harenosa, quaeque gustu intellegitur, cummi adulterata et acacia. natura eius spissare, densare et leniter calfacere; usus multi, sed principalis alvum solvere, cum paene sola medicamentorum, quae id praestant, confirmet etiam stomachum, adeo non infestet ulla vi contraria. bibitur drachma, ad stomachi vero dissolutionem in ii cyathis aquae tepidae vel frigidae coclearis mensura bis terve in die ex intervallis, ut res exigit, purgationis autem causa plurimum iii drachmis, efficacior, si pota ea sumatur cibus. capillum fluentem continet cum vino austero capite contra pilum peruncto. dolorem capitis sedat temporibus et fronti inposita ex aceto et rosaceo dilutiorque infusa. oculorum vitia omnia sanari ea convenit, privatim prurigines et scabritiem genarum, item insignita ac livida inlita cum melle, maxime pontico, tonsillas, gingivas et omnia oris ulcera, sanguinis excreationes, si modicae sint, drachma ex aqua, si minus, ex aceto pota. vulnerum quoque sanguinem et undecumque fluentem sistit per se vel ex aceto. alias etiam est vulneribus utilissima ad cicatricem perducens. eadem inspergitur exulceratis genitalibus virorum, condylomatis rimisque sedis, alias ex vino, alias ex passo, alias sicca per se, ut exigat mitiganda curatio aut coercenda. haemorrhoidum quoque abundantiam leniter sistit. dysinteriae infunditur et, si difficilius concoquantur cibi, bibitur a cena modico intervallo, et in regio morbo iii obolis ex aqua; devorantur et pilulae cum melle decocto aut resina terebinthina ad purganda interiora. digitorum pterygia tollit. oculorum medicamentis lavatur, ut quod sit harenosissimum subsidat, aut torretur in testa pinnaque subinde versatur, ut possit aequaliter torreri. - alcea folia habet similia verbenacae, quae aristereon cognominatur, caules iii aut iiii, foliorum plenos, florem rosae, radices albas cum plurimum vi, cubitales, obliquas. nascitur in pingui solo nec sicco. usus radicis ex vino vel aqua dysintericis, alvo citae, ad rupta, convulsa. - alypon cauliculus est, molli capite, non dissimile betae, acre gustu ac lentum mordensque vehementer et accendens. alvum solvit in aqua mulsa addito sale modico. minima potio ii drachmarum, media iiii, maxima vi, eximia purgatione quibus datur e gallinaceo iure. - alsine, quam quidam myosoton appellant, nascitur in lucis, unde et alsine dicta est. incipit a media hieme, arescit aestate media. cum prorepit, musculorum aures imitatur foliis. sed aliam docebimus esse quae iustius myosotis vocetur. haec eadem erat quae helxine, nisi minor minusque hirsuta esset. nascitur in hortis et maxime parietibus. cum teritur, odorem cucumeris reddit. usus eius ad collectiones inflammationesque, item eadem omnia quae helxines, sed infirmius. epiphoris peculiariter inponitur, item verendis ulceribusque cum farina hordeacia. sucus eius auribus infunditur. - androsaces herba est alba, amara, sine foliis, folliculos in cirris habens et in his semen. nascitur in maritimis syriae. maxime datur hydropicis drachmis ii tusa aut decocta in aqua vel aceto vel vino; vehementer enim urinas ciet. datur et podagricis inliniturque. idem effectus et seminis. - androsaemon sive, ut alii appellavere, ascyron non absimile est hyperico, de qua diximus, cauliculis maioribus densioribusque et magis rubentibus. folia alba, rutae figura, semen papaveris nigri. comae tritae sanguineo suco manant; odor est resinosus. gignitur in vineis, fere medio autumno effoditur suspenditurque. usus ad purgandam alvum tusae cum semine potaeque matutino vel a cena ii drachmis in aqua mulsa vel vino vel aqua pura, potionis totius sextario. trahit bilem, prodest ischiadi maxime, sed postero die capparis radicem resinae permixtam devorare oportet drachmae pondere iterumque quadridui intervallo eadem facere, a purgatione autem ipsa robustiores vinum bibere, infirmiores aquam. inponitur et podagris et ambustis, et volneribus cohibens sanguinem. - ambrosia vagi nominis et circa alias herbas fluctuati unam habet certam, densam, ramosam, tenuem, iii fere palmorum, tertia parte radice breviore, foliis rutae circa imum caulem. in ramulis semen est uvis dependentibus, odore vinoso, qua de causa botrys a quibusdam vocatur, ab aliis artemisia. coronantur illa cappadoces. usus eius ad ea, quae discuti opus sit. - anonim quidam ononida malunt vocare, ramosam, similem faeno graeco, nisi fruticosior hirsutiorque esset. odore iucunda, post ver spinosa. estur etiam muria condita, recens vero margines ulcerum erodit. radix decoquitur in posca dolori dentium. eadem cum melle pota calculos pellit. comitialibus datur in oxymelite decocta ad dimidias. - anagyros, quam aliqui acopon vocant, fruticosa est, gravis odore, flore oleris, semen in corniculis non brevibus gignit, simile renibus, quod durescit per messes. folia collectionibus inponuntur difficulterque parientibus adalligantur ita, ut a partu statim auferantur. quod si emortuus haereat et secundae mensesque morentur, drachma bibuntur in passo folia. sic et suspiriosis dantur et in vino vetere ad phalangiorum morsus. radix discutiendis concoquendisque adhibetur, semen commanducatum vomitiones facit. - anonymos non inveniendo nomen invenit. adfertur e scythia, celebrata hicesio, non parvae auctoritatis medico, item aristogitoni in volneribus praeclara, ex aqua tusa inposita, pota vero mammis praecordiisve percussis, item sanguinem excreantibus. putavere et bibendam volneratis. fabulosa arbitror quae adiciuntur, recentem eam, si uratur, in ferrum aut aes feruminari. - aparinen aliqui omphalocarpon, alii philanthropon vocant, ramosam, hirsutam, quinis senisve in orbem circa ramos foliis per intervalla. semen rotundum, durum, concavum, subdulce. nascitur in frumentario agro aut hortis pratisve, asperitate etiam vestium tenaci. efficax contra serpentes semine poto ex vino drachma et contra phalangia. sanguinis abundantiam ex volneribus reprimunt folia inposita, sucus auribus infunditur. - arction aliqui potius arcturum vocant. similis est verbasco foliis, nisi quod hirsutiora sunt, caule longo, molli, semine cumini. nascitur in petrosis radice tenera, alba, dulci, quae decoquitur in vino ad dentium dolorem, ut ore ita contineatur. decoctum bibitur propter ischiada et stranguriam. ex vino ambustis inponitur et pernionibus; foventur eadem cum radice semine trito in vino. - asplenon sunt qui hemionion vocant, foliis trientalibus, multis, radice limosa, cavernosa sicut felicis, candida hirsuta. nec caulem nec florem nec semen habet. nascitur in petris parietibusque opacis, umidis, laudatissima in creta. huius foliorum in aceto decocto per dies xxx poto lienem absumi aiunt; et illinuntur autem eadem. sedant et singultus. feminis non danda, quoniam sterilitatem facit. - asclepias folia hederae habet, ramos longos, radices numerosas, tenues, odoratas, floris virus grave, semen securiclatum. nascitur in montibus. radices torminibus medentur et contra serpentium ictus non solum potu, sed et inlitu. - aster ab aliquis bubonion appellatur, quoniam inguinum praesentaneum remedium est. cauliculus foliis oblongis ii aut iii, in cacumine capitula stellae modo radiata. bibitur et adversus serpentes. sed ad inguinum medicinam sinistra manu decerpi iubent et iuxta cinctus alligari. prodest et coxendicis dolori adalligata. - ascyron et ascyroides similia sunt inter se et hyperico, sed maiores habet ramos quod ascyroides vocatur, ferulaceos, coma rubentes, capitulis parvis, luteis. semen in caliculis pusillum, nigrum, resinosum. comae tritae velut cruentant, qua de causa quidam hanc androsaemon vocavere. usus seminis ad ischiadicos poti ii drachmis in hydromelitis sextario. alvum solvit, bilem detrahit. inlinitur et ambustis. - aphaca tenuia admodum folia habet, pusilla. altior lenticula et siliquas maiores fert, in quibus terna aut quaterna semina sunt, nigriora et minora lenticula. nascitur in arvis. natura ad spissandum efficacior quam lenti; reliquos usus eosdem habet. stomachi alvique fluctiones sistit semen decoctum. - alcibium qualis esset herba, non repperi apud auctores, sed radicem eius et folia trita ad serpentis morsum inponi et bibi, folia quantum manus capiat trita cum vini meri cyathis iii aut radicem drachmarum iii pondere cum vini eadem mensura. - alectoros lophos, quae apud nos crista dicitur, folia habet similia gallinacei cristae plura, caulem tenuem, semen nigrum in siliquis. utilis tussientibus cocta cum faba fresa, melle addito et caligini oculorum. solidum semen coicitur in oculum nec turbat, sed in se caliginem contrahit; mutat colorem et ex nigro albicare incipit et intumescit ac per se exit. - alum nos vocamus, graeci symphyton petraeum, simile cunilae bubulae, foliis parvis, ramis iii aut iiii a radice, cacuminibus thymi, surculosum, odoratum, gustu dulce, salivam ciens, radice longa, rutila. nascitur in petris, ideo petraeum cognominatum, utilissimum lateribus, renibus, torminibus, pectori, pulmonibus, sanguinem reicientibus, faucibus asperis. bibitur radix trita et in vino decocta, et aliquando superlinitur. quin et commanducata sitim sedat praecipueque pulmonem refrigerat. luxatis quoque inponitur et contusis, lenit interanea. alvum sistit cocta in cinere detractisque folliculis trita cum piperis granis viiii et ex aqua pota. volneribus sanandis tanta praestantia est, ut carnes quoque, dum cocuntur, conglutinet addita, unde et graeci nomen inposuere. ossibus quoque fractis medetur, alga rufa scorpionum ictibus. - actaea gravi foliorum odore, caulibus asperis, geniculatis, semine nigro ut hederae, bacis mollibus, nascitur in opacis et asperis aquosisque. datur acetabulo pleno interioribus feminarum morbis. - ampelos agria vocatur herba foliis duris, cineracei coloris, qualem in satis diximus, viticulis longis, callosis, rubentibus qualiter flos quam iovis flammam appellamus. in uvolis fert semen simile punici mali acinis. radix eius decocta in aquae cyathis ternis, additis vini coi cyathis ii, alvum solvit leniter ideoque hydropicis datur. uvolae vitia cutis in facie mulierum emendant. ischiadicos quoque uti hac herba prodest tusa cum foliis et inlita cum suco suo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: