previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

absinthii genera plura sunt: santonicum appellatur e galliae civitate, ponticum e ponto, ubi pecora pinguescunt illo et ob id sine felle reperiuntur, neque aliud praestantius, multoque italicum amarius, sed medulla pontici dulcis. de usu eius convenit, herbae facillimae atque inter paucas utilissimae, praeterea sacris populi romani celebratae peculiariter, siquidem latinarum feriis quadrigae certant in capitolio victorque absinthium bibit, credo, sanitatem praemio dari honorifice arbitratis maioribus. stomachum corroborat, et ob hoc sapor eius in vina transfertur, ut diximus. bibitur et decoctum aqua ac postea nocte et die refrigeratum sub diu; decoci vi drachmis foliorum cum ramis suis in caelestis aquae sextariis iii oportet, nec non salem addi vetustissimi usus est. bibitur et madefacti dilutum; ita enim appelletur hoc genus. diluti ratio ut, quisquis fuerit modus aquae, tegatur per triduum. tritum raro in usu est, sicut et sucus expressi. exprimitur autem, cum primum semen turgescit, madefactum aqua triduo recens aut siccum vii diebus, dein coctum in ae+neo vaso ad tertias x heminis in aquae sextariis xlv iterumque percolatum, herba electa, coquitur ad crassitudinem mellis, qualiter ex minore centaurio quaeritur sucus. sed hic absinthii inutilis stomacho capitique est, cum sit ille decoctus saluberrimus. namque adstringit stomachum bilemque detrahit, urinam ciet, alvum emollit et in dolore sanat, ventris animalia pellit, malaciam stomachi et inflationes discutit cum sile et nardo gallico, aceti exiguo addito, fastidia absterget, concoctiones adiuvat, cruditates detrahit cum ruta et pipere et sale. antiqui purgationis causa dabant cum marinae aquae veteris sextario seminis vi drachmas cum iii salis, mellis cyatho; efficacius purgat duplicato sale. diligenter autem teri debet propter difficultatem. quidam et in polenta dedere supra dictum pondus, addito puleio, alii pueris folia in fico sicca, ut amaritudinem fallerent. thoracem purgat cum iride sumptum. in regio morbo crudum bibitur cum apio aut adianto. adversus inflationes calidum paulatim sorbetur ex aqua, iocineris causa cum gallico nardo, lienis cum aceto aut pulte aut fico sumitur. adversatur fungis ex aceto, item visco, cicutae ex vino et muris aranei morsibus, draconi marino, scorpionibus. oculorum claritati multum confert, epiphoris cum passo inponitur, suggillatis cum melle. aures decocti eius vapor suffitu sanat aut, si manent sanie, cum melle tritum. urinam ac menses cient iii iiiive ramuli cum gallici nardi radice una, cyathis aquae vi, menses privatim cum melle sumptum et in vellere adpositum. anginae subvenit cum melle et nitro. epinyctidas ex aqua sanat, volnera recentia prius quam aqua tangantur inpositum, praeterea capitis ulcera. peculiariter ilibus inponitur cum cypria cera aut cum fico. sanat et pruritus. non est dandum in febri. nausiam maris arcet in navigationibus potum, inguinum tumorem in ventrali habitum. somnos adlicit olfactum aut inscio sub capite positum. vestibus insertum tineas arcet. culices ex oleo perunctis abigit et fumo, si uratur. atramentum librarium ex diluto eius temperatum litteras a musculis tuetur. capillum denigrat absinthii cinis unguento rosaceoque permixtus. - est et absinthium marinum, quod quidam seriphum vocant, probatissimum in taposiri aegypti. huius ramum isiaci praeferre sollemne habent. angustius priore minusque amarum, stomacho inimicum, alvum mollit pellitque animalia interaneorum. bibitur cum oleo et sale aut in farinae trimestris sorbitione dilutum. coquitur quantum manus capiat in aquae sextario ad dimidias.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: