previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

liber xxviii

dictae erant naturae omnium rerum inter caelum ac terram nascentium, restabantque quae ex ipsa tellure fodiuntur, si non herbarum ac fruticum tractata remedia auferrent traversos ex ipsis animalibus, quae sanantur, reperta maiore medicina. quid ergo dixerimus herbas et florum imagines ac pleraque inventu rara ac difficilia, iidem tacebimus, quid in ipso homine prosit homini, ceteraque genera remediorum inter nos viventia, cum praesertim nisi carenti doloribus morbisque vita ipsa poena fiat minime vero, omnemque insumemus operam, licet fastidii periculum urgeat, quando ita decretum est, minorem gratiae quam utilitatium vitae respectum habere. quin immo externa quoque et barbaros etiam ritus indagabimus. fides tantum auctores appellet, quamquam et ipsi consensu prope iudicii ista eligere laboravimus potiusque curae rerum quam copiae institimus. illud admonuisse perquam necessarium est, dictas iam a nobis naturas animalium et quae cuiusque essent inventa - neque enim minus profuere medicinas reperiendo quam prosunt praebendo - , nunc quae in ipsis auxilientur indicari, neque illic in totum omissa; itaque haec esse quidem alia, illis tamen conexa.

incipiemus autem ab homine ipsum sibi exquirente, inmensa statim difficultate obvia. sanguinem quoque gladiatorum bibunt, ut viventibus poculis, comitiales morbi, quod spectare facientes in eadem harena feras quoque horror est. at, hercule, illi ex homine ipso sorbere efficacissimum putant calidum spirantemque et vivam ipsam animam ex osculo vulnerum, cum plagis omnino ne ferarum quidem admoveri ora mos sit humanus. alii medullas crurum quaerunt et cerebrum infantium. nec pauci apud graecos singulorum viscerum membrorumque etiam sapores dixere, omnia persecuti ad resigmina unguium, quasi vero sanitas videri possit feram ex homine fieri morboque dignum in ipsa medicina, egregia, hercules, frustratione, si non prosit. aspici humana exta nefas habetur: quid mandi quis ista invenit, osthane tecum enim res erit, eversor iuris humani monstrorumque artifex, qui primus ea condidisti, credo, ne tui vita oblivisceretur. quis invenit singula membra humana mandere qua coniectura inductus quam potest medicina ista originem habuisse quis veneficia innocentiora fecit quam remedia esto, barbari externique ritus invenerant: etiamne graeci suas fecere has artes extant commentationes democriti ad aliud noxii hominis ex capite ossa plus prodesse, ad alia amici et hospitis. iam vero vi interempti dente gingivas in dolore scariphari Apollonius efficacissimum scripsit, meletos oculorum suffusiones felle hominis sanari, artemon calvaria interfecti neque cremati propinavit aquam e fonte noctu comitialibus morbis. ex eadem suspendio interempti catapotia fecit contra canis rabiosi morsus antaeus. atque etiam quadrupedes homine sanavere, contra inflationes boum perforatis cornibus inserentes ossa humana, ubi homo occisus esset aut crematus, siliginem, quae pernoctasset, suum morbis dando. procul a nobis nostrisque litteris absint ista. nos auxilia dicemus, non piacula, sicubi lactis puerperarum usus mederi poterit, sicubi saliva tactusve corporis, ceteraque similia. vitam quidem non adeo expetendam censemus, ut quoquo modo trahenda sit. quisquis es, talis aeque moriere, tamquam obscaenus vixeris aut nefandus. quapropter hoc primum quisque in remediis animi sui habeat, ex omnibus bonis, quae homini tribuit natura, nullum melius esse tempestiva morte, idque in ea optimum, quod illam sibi quisque praestare possit.

ex homine remediorum primum maximae quaestionis et semper incertae est, polleantne aliquid verba et incantamenta carminum. quod si verum est, homini acceptum fieri oportere conveniat, sed viritim sapientissimi cuiusque respuit fides, in universum vero omnibus horis credit vita nec sentit. quippe victimas caedi sine precatione non videtur referre aut deos rite consuli. praeterea alia sunt verba inpetritis, alia depulsoriis, alia commendationis, videmusque certis precationibus obsecrasse summos magistratus et, ne quod verborum praetereatur aut praeposterum dicatur, de scripto praeire aliquem rursusque alium custodem dari qui adtendat, alium vero praeponi qui favere linguis iubeat, tibicinem canere, ne quid aliud exaudiatur, utraque memoria insigni, quotiens ipsae dirae obstrepentes nocuerint quotiensve precatio erraverit; sic repente extis adimi capita vel corda aut geminari victima stante. durat inmenso exemplo deciorum patris filiique, quo se devovere, carmen; extat tucciae vestalis incesti de precatio, qua usa aquam in cribro tulit anno urbis dxviiii. boario vero in foro graecum graecamque defossos aut aliarum gentium, cum quibus tum res esset, etiam nostra aetas vidit. cuius sacri precationem, qua solet praeire xv virum collegii magister, si quis legat, profecto vim carminum fateatur, omnia ea adprobantibus dcccxxx annorum eventibus. vestales nostras hodie credimus nondum egressa urbe mancipia fugitiva retinere in loco precatione, cum, si semel recipiatur ea ratio, et deos preces aliquas exaudire aut ullis moveri verbis, confitendum sit de tota coniectatione.

prisci quidem nostri perpetuo talia credidere, difficillimumque ex his, etiam fulmina elici, ut suo loco docuimus. l. piso primo annalium auctor est, tullum hostilium regem ex numae libris eodem, quo illum, sacrificio iovem caelo devocare conatum, quoniam parum rite quaedam fecisset, fulmine ictum, multi vero magnarum rerum fata et ostenta verbis permutari. cum in tarpeio fodientes delubro fundamenta caput humanum invenissent, missis ob id ad se legatis etruriae celeberrimus vates olenus calenus, praeclarum id fortunatumque cernens, interrogatione in suam gentem transferre temptavit, scipione determinata prius templi imagine in solo ante se: "hoc ergo dicitis, romani hic templum iovis optimi maximi futurum est, hic caput invenimus" constantissima annalium adfirmatione, transiturum fuisse fatum in etruriam, ni praemoniti a filio vatis legati respondissent: "non plane hic, sed romae inventum caput dicimus." iterum id accidisse tradunt, cum in fastigium eiusdem delubri praeparatae quadrigae fictiles in fornace crevissent, iterum simili modo retentum augurium.

haec satis sint, exemplis ut appareat, ostentorum vires et in nostra potestate esse ac, prout quaeque accepta sint, ita valere. in augurum certe disciplina constat neque diras neque ulla auspicia pertinere ad eos, qui quamque rem ingredientes observare se ea negaverint, quo munere divinae indulgentiae maius nullum est. quid non et legum ipsarum in duodecim tabulis verba sunt: "qui fruges excantassit," et alibi: "qui malum carmen incantassit" verrius flaccus auctores ponit, quibus credat in obpugnationibus ante omnia solitum a romanis sacerdotibus evocari deum, cuius in tutela id oppidum esset, promittique illi eundem aut ampliorem apud romanos cultum. et durat in pontificum disciplina id sacrum, constatque ideo occultatum, in cuius dei tutela roma esset, ne qui hostium simili modo agerent. defigi quidem diris precationibus nemo non metuit. huc pertinet ovorum, quae exorbuerit quisque, calices coclearumque protinus frangi aut isdem coclearibus perforari. hinc theocriti apud graecos, catulli apud nos proximeque vergilii incantamentorum amatoria imitatio. multi figlinarum opera rumpi credunt tali modo, non pauci etiam serpentes, ipsas recanere et hunc unum illis esse intellectum, contrahique marsorum cantu etiam in nocturna quiete. iam parietes incendiorum deprecationibus conscribuntur. neque est facile dictu, externa verba atque ineffabilia abrogent fidem validius an latina et inopinata, quae inridicula videri cogit animus semper aliquid inmensum exspectans ac dignum deo movendo, immo vero quod numini imperet. dixit homerus profluvium sanguinis vulnerato femine ulixen inhibuisse carmine, theophrastus ischiadicos sanari, cato prodidit luxatis membris carmen auxiliare, M. Varro podagris. caesarem dictatorem post unum ancipitem vehiculi casum ferunt semper, ut primum consedisset, id quod plerosque nunc facere scimus, carmine ter repetito securitatem itinerum aucupari solitum.

libet hanc partem singulorum quoque conscientia coarguere. cur enim primum anni incipientis diem laetis precationibus invicem faustum ominamur cur publicis lustris etiam nomina victimas ducentium prospera legimus cur effascinationibus adoratione peculiari occurrimus, alii graecam nemesin invocantes, cuius ob id romae simulacrum in capitolio est, quamvis latinum nomen non sit cur ad mentionem defunctorum testamur, memoriam eorum a nobis non sollicitari cur inpares numeros ad omnia vehementiores credimus, idque in febribus dierum observatione intellegitur cur ad primitias pomorum haec vetera esse dicimus, alia nova optamus cur sternuentes salutamus quod etiam tiberium caesarem, tristissimum, ut constat, hominum, in vehiculo exegisse tradunt, et aliqui nomine quoque consalutare religiosius putant quin et absentes tinnitu aurium praesentire sermones de se receptum est. attalus adfirmat, scorpione viso si quis dicat "duo", cohiberi nec vibrare ictus. et quoniam scorpio admonuit, in africa nemo destinat aliquid nisi praefatus africam, in ceteris vero gentibus deos ante obtestatus, ut velint. nam si mensa adsit, anulum ponere translatitium videmus, quoniam etiam mutas religiones pollere manifestum est. alius saliva post aurem digito relata sollicitudinem animi propitiat. pollices, cum faveamus, premere etiam proverbio iubemur. in adorando dextram ad osculum referimus totumque corpus circumagimus, quod in laevum fecisse galliae religiosius credunt. fulgetras poppysmis adorare consensus gentium est. incendia inter epulas nominata aquis sub mensam profusis abominamur. recedente aliquo ab epulis simul verri solum aut bibente conviva mensam vel repositorium tolli inauspicatissimum iudicatur. servi sulpicii principis viri commentatio est quamobrem mensa linquenda non sit, nondum enim plures quam convivae numerabantur. nam sternumento revocari ferculum mensamve, si non postea gustetur aliquid, inter diras habetur. ... aut omnino inane esse haec instituere illi, qui omnibus negotiis horisque interesse credebant deos et ideo placatos etiam vitiis nostris reliquerunt. quin et repente conticescere convivium adnotatum, set non nisi in pari praesentium numero, isque famae labor est ad quemcumque eorum pertinens. cibus etiam e manu prolapsus reddebatur utique per mensas, vetabantque munditiarum causa deflare, et sunt condita auguria, quid loquenti cogitantive id acciderit, inter execratissima, si pontifici accidat dicis causa epulanti. in mensa utique id reponi adolerique ad larem piatio est. medicamenta, priusquam adhibeantur, in mensa forte deposita negant prodesse. ungues resecari nundinis romanis tacenti atque a digito indice multorum persuasione religiosum est, capillum vero contra defluvia ac dolores capitis xvii luna atque xxviiii. pagana lege in plerisque italiae praediis cavetur, ne mulieres per itinera ambulantes torqueant fusos aut omnino detectos ferant, quoniam adversetur id omnium spei, praecipue frugum. m. servilius nonianus princeps civitatis non pridem in metu lippitudinis, priusquam ipse eam nominaret aliusve ei praediceret, duabus litteris graecis *r*a chartam inscriptam circumligatam lino subnectebat collo, mucianus ter consul eadem observatione viventem muscam in linteolo albo, his remediis carere ipsos lippitudine praedicantes. carmina quidem extant contra grandines contraque morborum genera contraque ambusta, quaedam etiam experta, sed prodendo obstat ingens verecundia in tanta animorum varietate. quapropter de iis ut cuique libitum fuerit opinetur.

hominum monstrificas naturas et veneficos aspectus diximus in portentis gentium et multas animalium proprietates, quae repeti supervacuum est. quorundam hominum tota corpora prosunt, ut ex iis familiis, quae sunt terrori serpentibus, tactu ipso levant percussos suctuve modo, quorum e genere sunt psylli marsique et qui ophiogenes vocantur in insula cypro, ex qua familia legatus euagon nomine a consulibus romae in dolium serpentium coniectus experimenti causa circummulcentibus linguis miraculum praebuit. signum eius familiae est, si modo adhuc durat, vernis temporibus odoris virus. atque eorum sudor quoque medebatur, non modo saliva. nam in insula nili tentyri nascentes tanto sunt crocodilis terrori, ut vocem quoque eorum fugiant. horum omnium generum insita repugnantia interventum quoque mederi constat, sicuti adgravari vulnera introitu eorum, qui umquam fuerint serpentium canisve dente laesi. iidem gallinarum incubitus, pecorum fetus abortu vitiant; tantum remanet virus ex accepto semel malo, ut venefici fiant venena passi. remedio est ablui prius manus eorum aquaque illa eos, quibus medearis, inspergi. rursus a scorpione aliquando percussi numquam postea a crabronibus, vespis apibusve feriuntur. minus miretur hoc qui sciat, vestem a tineis non attingi, quae fuerit in funere, serpentes aegre praeterquam laeva manu extrahi. e pythagorae inventis non temere fallere, inpositivorum nominum inparem vocalium numerum clauditates oculive orbitatem ac similes casus dextris adsignare partibus, parem laevis. ferunt difficiles partus statim solvi, cum quis tectum, in quo sit gravida, transmiserit lapide vel missili ex iis, qui iii animalia singulis ictibus interfecerint, hominem, aprum, ursum. probabilius id facit hasta velitaris evulsa corpori hominis, si terram non attigerit; eosdem enim inlata effectus habet. sic et sagittas corpori eductas, si terram non attigerint, subiectas cubantibus amatorium esse orpheus et archelaus scribunt, quin et comitialem morbum sanari cibo e carne ferae occisae eodem ferro, quo homo interfectus sit. quorundam partes medicae sunt, sicuti diximus de pyrrhi regis pollice, et elide solebat ostendi pelopis os ulnamque eam eburneam adfirmabant. - (naevos in facie tondere religiosum habent etiam nunc multi). -

omnium vero in primis ieiunam salivam contra serpentes praesidio esse docuimus, sed et alios efficaces eius usus recognoscat vita. despuimus comitiales morbos, hoc est contagia regerimus. simili modo et fascinationes repercutimus dextraeque clauditatis occursum. veniam quoque a deis spei alicuius audacioris petimus in sinum spuendo, et iam eadem ratione terna despuere precatione in omni medicina mos est atque ita effectus adiuvare, incipientes furunculos ter praesignare ieiuna saliva. mirum dicimus, sed experimento facile: si quem paeniteat ictus eminus comminusve inlati et statim expuat in mediam manum qua percussit, levatur ilico in percusso culpa. hoc saepe delumbata quadrupede adprobatur statim a tali remedio correcto animalis ingressu. quidam vero adgravant ictus ante conatum simili modo saliva in manum ingesta. credamus ergo et lichenas leprasque ieiunae inlitu adsiduo arceri; item lippitudines matutina cottidie velut inunctione, carcinomata malo terrae subacto, cervicis dolores saliva ieiuni dextra manu ad dextrum poplitem relata, laeva ad sinistrum; si quod animal aurem intraverit et inspuatur, exire. inter amuleta est editae quemque urinae inspuere, similiter in calciamentum dextri pedis, priusquam induatur, item cum quis transeat locum, in quo aliquod periculum adierit. marcion zmyrnaeus, qui de simplicibus effectibus scripsit, rumpi scolopendras marinas sputo tradit, item rubetas aliasque ranas, ofilius serpentes, si quis in hiatum earum expuat, salpe torporem sedari quocumque membro stupente, si quis in sinum expuat aut si superiores palpebras saliva tangat. cur non et haec credamus rite fieri, extranei interventu aut, si dormiens spectetur infans, a nutrice terna adspui in os quamquam religione eum tutatur et fascinus, imperatorum quoque, non solum infantium, custos, qui deus inter sacra romana a vestalibus colitur, et currus triumphantium, sub his pendens, defendit medicus invidiae, iubetque eosdem respicere similis medicina linguae, ut sit exorata a tergo fortuna gloriae carnifex.

morsus hominis inter asperrimos quosque numeratur. medentur sordes ex auribus ac, ne quis miretur, et scorpionum ictibus serpentiumque statim inpositae, melius e percussi auribus. produnt ita et reduvias sanari, serpentium vero ictum contusi dentis humani farina.

capillus puero qui primum decisus est, podagrae inpetus dicitur levare circumligatus; et in totum inpubium inpositus, virorum quoque, capillus canis morsibus medetur ex aceto et capitum volneribus ex oleo aut vino; si credimus, e revulso cruci quartanis, conbustus utique capillus carcinomati. pueri qui primus ceciderit dens, ut terram non attingat, inclusus in armillam et adsidue in bracchio habitus muliebrium locorum dolores prohibet. - pollex in pede praeligatus proximo digito tumores inguinum sedat, in manu dextera ii medii lino leviter colligati destillationes atque lippitudines arcent. quin et eiectus lapillus calculoso alligatusque supra pubem levare ceteros dicitur ac iocineris etiam dolores et celeritatem partus facere; adicit granius efficaciorem ad hoc esse ferro exemptum. partus accelerat et mas, ex quo quaeque conceperit, si cinctu suo soluto feminam cinxerit, dein solverit adiecta precatione, et cinxisse eundem et soluturum, atque abierit.

sanguine ipsius hominis ex quacumque parte emisso efficacissime anginam inlini tradunt orpheus et archelaus, item ora comitiali morbo conlapsorum, exurgere enim protinus; quidam, si pollices pedum pungantur eaeque guttae referantur in faciem, aut si virgo dextro pollice attingat, hac coniectura censentes virgines carnes edendas. - aeschines atheniensis excrementorum cinere anginis medebatur et tonsillis uvisque et carcinomatis. hoc medicamentum vocabat botryon. - multa genera morborum primo coitu solvuntur primoque feminarum mense aut, si hoc non contigit, longinqua fiunt, maximeque comitiales. quin et a serpente, a scorpione percussos coitu levari produnt, verum feminas venere ea laedi. - oculorum vitia fieri negant nec lippire eos, qui, cum pedes lavent, aqua inde ter oculos tangant.

inmatura morte raptorum manu strumas, parotidas, guttura tactu sanari adfirmant, quidam vero cuiuscumque defuncti, dumtaxat sui sexus, laeva manu aversa. et ligno fulgure icto reiectis post terga manibus demorderi aliquid et ad dentem, qui doleat, admoveri remedio esse produnt. sunt qui praecipiant dentem suffiri dente hominis sui sexus et eum, qui caninus vocetur, insepulto exemptum adalligari. - terram e calvaria psilotrum esse palpebrarum tradunt, herba vero, si qua ibi genita sit, commanducata dentes cadere, ulcera non serpere osse hominis circumscripta. alii e tribus puteis pari mensura aquas miscent et prolibant novo fictili, relicum dant in tertianis accessu febrium bibendum. iidem in quartanis fragmentum clavi a cruce involutum lana collo subnectunt aut spartum e cruce, liberatoque condunt caverna, quam sol non attingat. magorum haec commenta sunt, ut cotem, qua ferramenta saepe exacuta sint, subiectam ignari cervicalibus de veneficio deficientis evocare indicium, ut ipse dicat, quid sibi datum sit et ubi et quo tempore, auctorem tamen non nominare. fulmine utique percussum circumactum in vulnus hominem loqui protinus constat. inguinibus medentur aliqui liceum telae detractum alligantes novenis septenisve nodis, ad singulos nominantes viduam aliquam atque ita inguini adalligantes. liceo et clavum aliudve, quod quis calcaverit, alligatum ipsos iubent gerere, ne sit dolori vulnus. verrucas abolent a vicensima luna in limitibus supini ipsam intuentes ultra caput manibus porrectis et, quicquid adprehendere, eo fricantes. clavum corporis, cum cadit stella, si quis destringat, vel cito sanari aiunt, cardinibus ostiorum aceto adfusis lutum fronti inlitum capitis dolorem sedare, item laqueum suspendiosi circumdatum temporibus. si quid e pisce haeserit in faucibus, cadere demissis in aquam frigidam pedibus; si vero ex aliis ossibus, inpositis capiti ex eodem vase ossiculis; si panis haereat, ex eodem in utramque aurem addito pane.

quin et sordes hominis in magnis fecere remediis quaestus gymnici graecorum, quippe ea strigmenta molliunt, calfaciunt, discutiunt, conplent, sudore et oleo medicinam facientibus. volvis inflammatis contractisque admoventur; sic et menses cient, sedis inflammationes et condylomata leniunt, item nervorum dolores, luxata, articulorum nodos. efficaciora ad eadem strigmenta a balneis, et ideo miscentur suppuratoriis medicamentis. nam illa, quae sunt e ceromate permixta caeno, articulos tantum molliunt, calfaciunt, discutiunt efficacius, sed ad cetera minus valent. excedit fidem inpudens cura, qua sordes virilitatis contra scorpionum ictus singularis remedii celeberrimi auctores clamant, rursus in feminis qua infantium alvo editas in utero ipso contra sterilitatem subdi censent; meconium vocant. immo etiam ipsos gymnasiorum rasere parietes, et illae quoque sordes excalfactoriam vim habere dicuntur; panos discutiunt, ulceribus senum puerorumque et desquamatis ambustisve inlinuntur.

eo minus omitti convenit ab animo hominis pendentes medicinas. abstinere se cibo omni aut potu, alias vino tantum aut carne, alias balneis, cum quid eorum postulet valetudo, in praesentissimis remediis habetur. his adnumeratur exercitatio, intentio vocis, ungui, fricari cum ratione; vehemens enim fricatio spissat, lenis mollit, multa adimit corpus, auget modica. in primis vero prodest ambulatio, gestatio et ea pluribus modis, equitatio stomacho et coxis utilissima, phthisi navigatio, longis morbis locorum mutatio, item somno sibi mederi aut lectulo et rara vomitione. supini cubitus oculis conducunt, at proni tussibus, in latera adversus destillationes. aristoteles et fabianus plurimum somniari circa ver et autumnum tradunt, magisque supino cubitu, at prono nihil, theophrastus celerius concoqui dextri lateris incubitu, difficilius a supinis. sol quoque, remediorum maximum, ab ipso sibi praestari potest, sicuti linteorum strigiliumque vehementia. perfundere caput calida ante balnearum vaporationem et postea frigida saluberrimum intellegitur; item praesumere cibis et interponere frigidam eiusdemque potu somnos antecedere et, si libeat, interrumpere. notandum nullum animal aliud calidos potus sequi, ideoque non esse naturales. mero ante somnos colluere ora propter halitus, frigida matutinis inpari numero ad cavendos dentium dolores, item posca oculos contra lippitudines certa experimenta sunt, sicut totius corporis valetudini in varietate victus inobservata. hippocrates tradit non prandentium celerius senescere exta; verum id remediis cecinit, non epulis, quippe multo utilissima est temperantia in cibis. l. lucullus hanc de se praefecturam servo dederat, ultimoque probro manus in cibis triumphali seni deiciebatur vel in capitolio epulanti, pudenda re servo suo facilius parere quam sibi.

sternumenta pinna gravedinem emendant et si quis mulae nares, ut tradunt, osculo attingat, sternumenta et singultum. ad hoc Varro suadet palmam alterna manu scalpere; plerique anulum e sinistra in longissimum dextrae digitum transferre, in aquam ferventem manus mergere. theophrastus senes laboriosius sternuere dicit.

venerem damnavit democritus, ut in qua homo alius exiliret ex homine. et, hercules, raritas eius utilior. athletae tamen torpentes restituuntur venere, vox revocatur, cum e candida declinat in fuscam. medetur et lumborum dolori, oculorum hebetationi, mente captis ac melancholicis.

adsidere gravidis vel, cum remedia alicui adhibeantur, digitis pectinatim inter se inplexis veneficium est, idque conpertum tradunt alcmena herculem pariente; peius, si circa unum ambove genua; item poplites alternis genibus inponi. ideo haec in consiliis ducum potestatiumve fieri vetuere maiores velut omnem actum inpedientia, vetuere vero et sacris votisve simili modo interesse; capita autem aperiri aspectu magistratuum non venerationis causa iussere, sed, ut Varro auctor est, valetudinis, quoniam firmiora consuetudine ea fierent. - cum quid oculo inciderit, alterum conprimi prodest, cum aqua dextrae auriculae, sinistro pede exultari capite in dextrum umerum devexo, invicem e diversa aure; si tussim concitet saliva, in frontem ab alio adflari; si iaceat uva, verticem morsu alterius suspendi; in cervicium dolore poplites fricari aut cervicem in poplitum; pedes in humo deponi, si nervi in his cruribusve tendantur in lectulo, aut, si in laeva parte id accidat, sinistrae plantae pollicem dextra manu adprehendi, item e diverso; extremitates corporis velleribus perstringi contra horrores sanguinemve narium inmodicum, ... lino vel papyro principia genitalium, femur medium ad cohibenda urinae profluvia; in stomachi solutione pedes pressari aut manus in ferventem aquam demitti. - iam et sermoni parci multis de causis salutare est. triennio maecenatem melissum accepimus silentium sibi imperavisse a convolsione reddito sanguine. nam eversos scandentesque ac iacentes si quid ingruat contraque ictus spiritum cohibere singularis praesidii est, quod inventum esse animalis docuimus. - clavum ferreum defigere in quo loco primum caput fixerit corruens morbo comitiali, absolutorium eius mali dicitur. contra renium aut lumborum, vesicae cruciatus in balnearum soliis pronos urinam reddere mitigatorium habetur. - vulnera nodo herculis praeligare mirum quantum ocior medicina est, atque etiam cottidiani cinctus tali nodo vim quandam habere utilem dicuntur, quippe cum herculaneum prodiderit numerum quoque quaternarium demetrius condito volumine et quare quaterni cyathi sextariive non essent potandi. contra lippitudines retro aures fricare prodest et lacrimosis oculis frontem. - augurium ex homine ipso est non timendi mortem in aegritudine, quamdiu oculorum pupillae imaginem reddant.

magna et urinae non ratio solum, sed etiam religio apud auctores invenitur digestae in genera, spadonum quoque ad fecunditatis veneficia. verum ex iis, quae referre fas sit, inpubium puerorum contra salivas aspidum, quas ptyadas vocant, quoniam venena in oculos hominum expuant, contra oculorum albugines, obscuritates, cicatrices, argema, palpebras et cum ervi farina contra adustiones, contra aurium pura vermiculosque, si decoquatur ad dimidias partes cum porro capitato novo fictili. vaporatio quoque ea menses feminarum ciet. salpe fovet illa cum ... oculos firmitatis causa, inlinit sole usta cum ovi albo, efficacius struthocameli, binis horis. hac et atramenti liturae abluuntur. virilis podagris medetur argumento fullonum, quos ideo temptari eo morbo negant. veteri miscetur cinis ostreorum adversus eruptiones in corpore infantium et omnia ulcera manantia. ea exesis, ambustis, sedis vitiis, rhagadiis et scorpionum ictibus inlinitur. obstetricum nobilitas non alio suco efficacius curari pronuntiavit corporum pruritus, nitro addito ulcera capitum, porrigines, nomas, praecipue genitalium. sua cuique autem, quod fas sit dixisse, maxime prodest, confestim perfuso canis morsu, echinorumque spinis inhaerentibus et in spongea lanisve inposita, aut adversus rabidi canis morsus cinere ex ea subacto, contraque serpentium ictus. nam contra scolopendras mirum proditur vertice tacto urinae suae gutta liberari protinus laesos. - auguria valetudinis ex ea traduntur, si mane candida, dein rufa sit; illo modo concoquere, hoc concoxisse significatur. mala signa rubrae, pessima nigrae, mala bullantis. crassa, in qua quod subsidit album est, significat circa articulos aut viscera dolorem inminere; eadem viridis morbum viscerum, pallida bilis, rubens sanguinis. mala et in qua veluti furfures atque nubeculae apparent. diluta quoque alba vitiosa est, mortifera vero crassa gravi odore et in pueris tenuis ac diluta. - magi vetant eius causa contra solem lunamque nudari aut umbram cuiusquam ab ipso respergi. hesiodus iuxta obstantia reddi suadet, ne deum aliquem nudatio offendat. osthanes contra mala medicamenta omnia auxiliari promisit matutinis suam cuique instillatam in pedem.

quae ex mulierum corporibus traduntur, ad portentorum miracula accedunt, ut sileamus divisa membratim scelera abortus, mensum piacula quaeque alia non obstetrices modo, verum etiam ipsae meretrices prodidere: capilli si crementur, odore serpentes fugari; eodem nidore vulvae morbo strangulatas respirare; cinere eo quidem, si in testa sint cremati vel cum spuma argenti, scabritias oculorum ac prurigines emendari, item verrucas et infantium ulcera, cum melle capitis quoque vulnera et omnium ulcerum sinus, addito melle ac ture panos, podagras, cum adipe suillo sacrum ignem, sanguinem sisti inlito, item formicationes corporum.

de lactis usu convenit dulcissimum esse mollissimumque et in longa febri coeliacisque utilissimum, maxime eius, quae iam infantem removerit. et in malacia stomachi, in febribus, rosionibus efficacissimum experiuntur; item mammarum collectionibus cum ture, oculo ab ictu cruore suffuso et in dolore aut epiphora, si inmulgeatur, plurimum prodest, magisque cum melle et narcissi suco aut turis polline, superque in omni usu efficacius eius, quae marem enixa sit, multoque efficacissimum eius, quae geminos mares, et si vino ipsa cibisque acrioribus abstineat. mixto praeterea ovorum candido liquore madidaque lana frontibus inpositum fluctiones oculorum suspendit. etiam si rana saliva sua oculum asperserit, praecipuum est remedium, et contra morsum eiusdem bibitur instillaturque. eum, qui simul matris filiaeque lacte inunctus sit, liberari omni oculorum metu in totam vitam adfirmant. aurium quoque vitiis medetur admixto modice oleo aut, si ab ictu doleant, anserino adipe tepefactum. si sit odor gravior, ut plerumque fit longis vitiis, diluto melle lana includitur. et contra regium morbum in oculis relictum instillatur cum elaterio. peculiariter valet potum contra venena, quae data sint e marino lepore, bupresti aut etiam, ut aristoteles tradit, dorycnio, et contra insaniam, quae facta sit hyoscyami potu. podagris quoque iubent inlini cum cicuta, alii cum oesypo et adipe anserino, qualiter et vulvarum doloribus inponitur. alvum etiam sistit potu, ut rabirius scribit, et menses ciet. eius vero, quae feminam enixa sit, ad vitia tantum in facie sananda praevalet. pulmonum quoque incommoda lacte mulieris sanantur; cui si admisceatur inpubis pueri urina et mel atticum, omnia coclearium singulorum mensura, vermes quoque aurium eici invenio. eius, quae marem pepererit, lacte gustato canes rabiosos negant fieri.

mulieris quoque salivam ieiunam potentem diiudicant cruentatis oculis et contra epiphoras, si ferventes anguli oculorum subinde madefiant, efficacius, si cibo vinoque se pridie ea abstinuerit. invenio et fascia mulieris alligato capite dolores minui. post haec nullus est modus. iam primum abigi grandines turbinesque contra fulgura ipsa mense nudato; sic averti violentiam caeli, in navigando quidem tempestates etiam sine menstruis. ex ipsis vero mensibus, monstrificis alias, ut suo loco indicavimus, dira et infanda vaticinantur, e quibus dixisse non pudeat, si in defectus lunae solisve congruat vis illa, inremediabilem fieri, non segnius et in silente luna, coitusque tum maribus exitiales esse atque pestiferos, purpuram quoque eo tempore ab iis pollui; tanto vim esse maiorem. quocumque autem alio menstruo si nudatae segetem ambiant, urucas et vermiculos scarabaeosque ac noxia alia decidere metrodorus scepsius in cappadocia inventum prodit ob multitudinem cantharidum; ire ergo per media arva retectis super clunes vestibus. alibi servatur, ut nudis pedibus eant capillo cinctuque dissoluto. cavendum ne id oriente sole faciant, sementiva enim arescere, item novella tactu in perpetuum laedi, rutam et hederam, res medicatissimas, ilico mori. multa diximus de hac violentia, sed praeter illa certum est, apes tactis alvariis fugere; lina, cum coquantur, nigrescere; aciem in cultris tonsorum hebetari; aes contactu grave virus odoris accipere et aeruginem, magis si decrescente luna id accidat; equas, si sint gravidae, tactas abortum pati, quin et aspectu omnino, quamvis procul visas, si purgatio illa post virginitatem prima sit aut in virgine aetatis sponte manet. bitumen in iudaea nascens sola hac vi superari filo vestis contactae docuimus. ne igni quidem vincitur, quo cuncta, cinisque etiam ille, si quis aspergat lavandis vestibus, purpuras mutat, florem coloribus adimit, ne ipsis quidem feminis malo suo inter se inmunibus: abortus facit inlitu aut si omnino praegnas supergradiatur. quae lais et elephantis inter se contraria prodidere de abortivo carbone e radice brassicae vel myrti vel tamaricis in eo sanguine extincto, itemque asinas tot annis non concipere, quot grana hordei contacta ederint, quaeque alia nuncupavere monstrifica aut inter ipsa pugnantia, cum haec fecunditatem fieri isdem modis, quibus sterilitatem illa, praenuntiaret, melius est non credere. bithus durrachinus hebetata aspectu specula recipere nitorem tradit isdem aversa rursus contuentibus, omnemque vim talem resolvi, si mullum piscem secum habeant; multi vero inesse etiam remedia tanto malo: podagris inlini, strumas et parotidas et panos, sacros ignes, furunculos, epiphoras tractatu mulierum earum leniri; lais et salpe canum rabiosorum morsus et tertianas quartanasque febres menstruo in lana arietis nigri argenteo bracchiali incluso, diotimus thebanus vel omnino vestis ita infectae portiuncula ac vel licio bracchiali inserto. sotira obstetrix tertianis quartanisque efficacissimum dixit plantas aegri subterlini, multoque efficacius ab ipsa muliere et ignorantis; sic et comitiales excitari. icatidas medicus quartanas finiri coitu, incipientibus dumtaxat menstruis, spopondit. inter omnes vero convenit, si aqua potusque formidetur a morsu canis, supposita tantum calici lacinia tali statim metum eum discuti, videlicet praevalente sympathia illa graecorum, cum rabiem canum eius sanguinis gustatu incipere dixerimus. cinere eo iumentorum omnia ulcera sanari certum est addita caminorum farina et cera, maculas autem e veste eas non nisi eiusdem urina ablui, cinerem per se rosaceo mixtum feminarum praecipue capitis dolores sedare inlitum fronti, asperrimamque vim profluvii eius esse per se annis virginitate resoluta. id quoque convenit, quo nihil equidem libentius crediderim, tactis omnino menstruo postibus inritas fieri magorum artes, generis vanissimi, ut aestimare licet. ponam enim vel modestissimum e promissis eorum, ex homine siquidem resigmina unguium e pedibus manibusque cera permixta ita, ut dicatur tertianae, quartanae vel cotidianae febri remedium quaeri, ante solis ortum alienae ianuae adfigi iubent ad remedia in his morbis, quanta vanitate, si falsum est, quanta vero noxia, si transferunt morbos! innocentiores ex his omnium digitorum resigmina unguium ad cavernas formicarum abici iubent eamque, quae prima coeperit trahere, correptam subnecti collo; ita discuti morbum.

haec sunt quae retulisse fas sit, ac pleraque ex iis non nisi honore dicto, reliqua intestabilia, infanda, ut festinet oratio ab homine fugere. in ceteris claritates animalium aut operum sequemur.

elephanti sanguis, praecipue maris, fluctiones omnes, quas rheumatismos vocant, sistit. ramentis eboris cum melle attico, ut aiunt, nubeculae in facie, scobe paronychia tolluntur. proboscidis tactu capitis dolor levatur, efficacius si et sternuat. dextra pars proboscidis cum lemnia rubrica adalligata inpetus libidinum stimulat. sanguis et syntecticis prodest, iocurque comitialibus morbis.

leonis adipes cum rosaceo cutem in facie custodiunt a vitiis candoremque; sanant et adusta nivibus articulorumque tumores. magorum vanitas perunctis adipe eo faciliorem gratiam apud populos regesve promittit, praecipue tamen eo pingui, quod sit inter supercilia, ubi esse nullum potest. similia dentis, maxime a dextera parte, villique e rostro inferiore promissa sunt. fel aqua addita claritatem oculis inunctis facit et cum adipe eiusdem comitiales morbos discutit levi gustu et ut protinus qui sumpsere cursu id digerant. cor in cibo sumptum quartanis medetur; adips cum rosaceo cotidianis febribus. perunctos eo bestiae fugiunt; resistere etiam insidiis videtur.

cameli cerebrum arefactum potumque ex aceto comitialibus morbis aiunt mederi, item fel cum melle potum, hoc et anginae; cauda arefacta solvi alvum, fimi cinere crispari capillum cum oleo. et dysintericis prodest inlitus cinis potusque, quantum iii digitis capiatur, et comitialibus morbis. urinam fullonibus utilissimam esse tradunt, itemque ulceribus manantibus barbaros servare eam quinquennio et heminis pota ciere alvum; saetas e cauda contortas et sinistro bracchio alligatas quartanis mederi.

hyaenam magi ex omnibus animalibus in maxima admiratione posuerunt, utpote cui et ipsi magicas artes dederint vimque, qua alliciat ad se homines mentes alienans. permutationes sexus annua vice diximus ceteraque monstrifica naturae eius; nunc persequemur quaecumque medicinis produntur. praecipue pantheris terrori esse traditur, ut ne conentur quidem resistere, et aliquid e corio eius habentem non adpeti, mirumque dictu, si pelles utriusque contrariae suspendantur, decidere pilos pantherae. cum fugiant venantem, declinare ad dexteram, ut praegressi hominis vestigia occupent; quod si successerit, alienari mentem ac vel ex equo hominem decidere; at si in laeva detorserit, deficientis argumentum esse celeremque capturam, facilius autem capi, si cinctus suos venator flagellumque inperitans equo septenis alligaverit nodis. mox, ut est sollers ambagibus vanitas magorum, capi iubent geminorum signum transeunte luna singulosque prope pilos servari; capitis dolori inligatam cutem prodesse, quae fuerit in capite eius; lippitudini fel inlitum frontibus aut, ne omnino lippiatur, decoctum cum mellis attici cyathis iii et croci uncia inunctum; sic et caligines discuti et suffusiones; claritatem excitari melius inveterato medicamento, adservari autem in cypria pyxide; eodem sanari argema, scabritias, excrescentia in oculis, item cicatrices, glaucomata vero iocineris recentis inassati sanie cum despumato melle inunctis. dentes eius dentium doloribus tactu prodesse vel alligatos numeri ordine, umerorum et lacertorum doloribus; eiusdem dentes, sed e sinistra parte rostri, inligatos pecoris aut capri pelle stomachi cruciatibus; pulmones in cibo sumptos coeliacis vel ventriculi cinerem cum oleo inlitum; nervis medullas e dorso cum oleo vetere ac felle; febribus quartanis iocur degustatum ter ante accessiones; podagris spinae cinerem cum lingua et dextro pede vituli marini addito felle taurino, omnia pariter cocta atque inlita hyaenae pelle; in eodem morbo prodesse et fel cum lapide assio; tremulis, spasticis, exilientibus et quibus cor palpitet aliquid ex corde coctum mandendum ita, ut reliquae partis cinis cum cerebro hyaenae inlinatur; pilos etiam auferri hac conpositione inlita vel per se felle, evulsis prius qua renasci non libeat; sic et palpebris inutiles tolli; lumborum doloribus carnes e lumbis edendas inlinendasque cum oleo; sterilitatem mulierum emendari oculo cum glycyrrhiza et aneto sumpto in cibo, promisso intra triduum conceptu. contra nocturnos pavores umbrarumque terrorem unus e magnis dentibus lino alligatus succurrere narratur. suffiri furentes eodem et circumligari ante pectus suum cum adipe renium aut iocinere aut pelle praecipiunt. mulieri candida a pectore hyaenae caro et pili septeni et genitale cervi, si inligentur dorcadis pelle e collo suspensa, continere partus promittuntur; venerem stimulare genitalia ad sexus suos in melle sumpta, etiamsi viri mulierum coitus oderint; quin immo totius domus concordiam eodem genitali et articulo spinae cum adhaerente corio adservatis constare. hinc spinae articulum scite nodum atlantion vocant; est autem primus. in comitialium quoque remediis habent eum. adipe accenso serpentes fugari dicunt; maxilla comminuta in aneso et in cibo sumpta horrores sedari; eodem suffitu mulierum menses evocari. tantumque est vanitatis, ut, si ad bracchium alligetur superior e dextra parte rostri dens, iaculantium ictus deerraturos negent. palato eiusdem arefacto et cum alumine aegyptio calefacto ac ter in ore permutato faetores et ulcera oris emendari, eos vero, qui linguam in calciamento sub pede habeant, non latrari a canibus; sinistra parte cerebri naribus inlita morbos perniciosos mitigari sive hominum sive quadripedum; frontis corium fascinationibus resistere, cervicis carnes, sive mandantur sive arefactae bibantur, lumborum doloribus; nervis a dorso armisque suffiendos nervorum dolores; pilos rostri admotos mulierum labris amatorium esse; iocur in potu datum torminibus et calculis mederi. nam cor in cibo potuve sumptum omnibus doloribus corporum auxiliari, lienem lienibus, omentum ulcerum inflammationibus cum oleo, medullas doloribus spinae et nervorum lassitudini; renium nervos potos in vino cum ture fecunditatem restituere ademptam veneficio; vulvam cum mali punici dulcis cortice in potu datam prodesse mulierum vulvae; adipe a lumbis suffiri parientes difficulter et statim parere; e dorso medullam adalligatam contra vanas species opitulari, spasticis genitale e maribus suffitu, item lippientibus, ruptis, et contra inflammationes adversos pedes tactu, laevos dexteris partibus, dexteros laevis; sinistrum pedem superlatum parturienti letalem esse, dextro inlato facile eniti. membranam, quae fel continuerit, cardiacis potam in vino vel in cibo sumptam contra ... succurrere; vesicam in vino potam contra urinae incontinentiam; quae autem in vesica inventa sit urina, additis oleo ac sesamis et melle haustam prodesse stomachi acrimoniae veteri. costarum primam et octavam suffitu ruptis salutarem esse; ex spina vero parturientibus ossa; sanguinem cum polenta sumptum torminibus; eodem tactis postibus ubicumque magorum infestari artes, non elici deos nec conloqui, sive lucernis sive pelvi sive aqua sive pila sive quo alio genere temptetur; carnes si edantur, contra rabidi canis morsus efficaces esse, etiamnum iocur efficacius. carnes vel ossa hominis, quae in ventriculo occisae inveniantur, suffitu podagricis auxiliari; si ungues inveniantur in iis, mortem alicuius capientium significari; excrementa sive ossa reddita, cum interematur, contra magicas insidias pollere; fimum, quod in intestinis inventum sit, arefactum ad dysintericos valere, potum inlitumque cum adipe anserino toto corpore opitulari laesis malo medicamento; a cane vero morsis adipem inlitum et corium substratum; rursus tali sinistri cinere decocto cum sanguine mustelae perunctos omnibus odio venire; idem fieri oculo decocto. super omnia est, quod extremam fistulam intestini contra ducum ac potestatium iniquitates commonstrant et ad successus petitionum iudiciorumque ac litium eventus, si omnino tantum aliquis secum habeat; eiusdem cavernam sinistro lacerto alligatam, si quis mulierem prospiciat, amatorium esse tam praesens, ut ilico sequatur; eiusdem loci pilorum cinerem ex oleo inlitum viris, qui sint probrosae mollitiae, severos, non modo pudicos, mores induere.

proxime fabulosus est crocodilus, ingenio quoque ille, cui vita in aqua terraque communis. duo enim genera eorum. illius e dextra maxilla dentes adalligati dextro lacerto coitus, si credimus, stimulant; canini dentes febris statas arcent ture repleti - sunt enim cavi - ita ne diebus v ab aegro cernatur qui adalligaverit. idem pollere e ventre exemptos lapillos adversus febrium horrores venientes tradunt. eadem de causa aegypti perungunt adipe aegros suos. alter illi similis, multum infra magnitudine, in terra tantum odoratissimisque floribus vivit; ob id intestina eius diligenter exquiruntur iucundo nidore referta; crocodileam vocant, oculorum vitiis utilissimam cum porri suco inunctis et contra suffusiones vel caligines. inlita quoque ex oleo cyprino molestias in facie nascentes tollit, ex aqua vero morbos omnes, quorum natura serpit in facie, nitoremque reddit; lentigines tollit ac varos maculasque omnes. et contra comitiales morbos bibitur ex aceto mulso binis obolis. adposita menses ciet. optima quae candidissima et friabilis minimeque ponderosa, cum teratur inter digitos, fermentescens. lavatur ut cerussa. adulterant amylo aut cimolia, sed maxime sturnorum fimo qui captos oryza tantum pascunt. felle inunctis oculis ex melle contra suffusiones nihil utilius praedicant. intestinis et reliquo corpore eius suffiri vulva laborantes salutare tradunt, item velleribus circumdari vapore eiusdem infectis. corii utriusque cinis ex aceto inlitus iis partibus, quas secari opus sit, aut nidor cremati sensum omnem scalpelli aufert. sanguis utriusque claritatem visus inunctis excitat, cicatrices oculorum emendat. corpus ipsum excepto capite pedibusque elixum manditur ischiadicis tussimque veterem sanat, praecipue in pueris, item lumborum dolores. habent et adipem, quo tactus pilus defluit. hic perunctos a crocodilis tuetur instillaturque morsibus. cor adnexum in lana ovis nigrae, cui nullus alius colos incursaverit, et primo partu genitae quartanas abigere dicitur.

iungemus illis simillima et peregrina aeque animalia priusque chamaeleonem, peculiari volumine dignum existimatum democrito ac per singula membra desecratum, non sine magna voluptate nostra cognitis proditisque mendaciis graecae vanitatis. similis et magnitudine est supra dicto crocodilo, spinae tantum acutiore curvatura et caudae amplitudine distans. nullum animal pavidius existimatur et ideo versicoloris esse mutationis. vis eius maxima contra accipitrum genus. detrahere enim supervolantem ad se traditur et voluntarium praebere lacerandum ceteris animalibus. caput eius et guttur, si roboreis lignis accendantur, imbrium et tonitruum concursus facere democritus narrat, item iocur in tegulis ustum. reliqua ad veneficia pertinentia quae dicit, quamquam falsa existimantes, omittemus, praeterquam ubi inrisu coarguent eum: dextro oculo, si viventi eruatur, albugines oculorum cum lacte caprino tolli, lingua adalligata pericula puerperii; eundem salutarem esse parturientibus, si sit domi, si vero inferatur, perniciosissimum. linguam, si viventi exempta sit, ad iudiciorum eventus pollere, cor adversus quartanas inligatum lana nigra primae tonsurae. pedem e prioribus dextrum pelle hyaenae adalligatum sinistro bracchio contra latrocinia terroresque nocturnos pollere, item dextram mamillam contra formidines pavoresque; sinistrum vero pedem torreri in furno cum herba, quae aeque chamaeleon vocetur, additoque unguento pastillos eos in ligneum vas conditos praestare, si credimus, ne cernatur ab aliis qui id habeat. armum dextrum ad vincendos adversarios vel hostes valere, utique si abiectos eiusdem nervos calcaverit; sinistrum vero quibus monstris consecret, qualiter somnia quae velis ac quibus velis mittantur, pudet referre: omnia ea dextro pede resolvi, sicut sinistro latere lethargos, quos fecerit dexter. set capitis dolores insperso vino, in quo latus alterutrum maceratum sit, sanari; si feminis sinistri vel pedis cinere misceatur lac suillum, podagricos fieri inlitis pedibus. felle glaucomata et suffusiones corrigi prope creditur tridui inunctione, serpentes fugari ignibus instillato, mustelas contrahi in aquam coiecto, corpori vero inlito detrahi pilos. idem praestare narrat iocur cum ranae rubetae pulmone inlitum; praeterea iocinere amatoria dissolvi, melancholicos autem sanari, si ex corio chamaeleonis sucus herbae heleniae bibatur; intestina et fartum eorum, cum animal id nullo cibo vivat, simiarum urina una inlita inimicorum ianuae odium omnium hominum his conciliare; cauda flumina et aquarum impetus sisti, serpentes soporari; eadem medicata cedro et murra inligataque gemino ramo palmae percussam aquam discuti, ut quae intus sint omnia appareant; utinamque eo ramo contactus esset democritus, quoniam ita loquacitates inmodicas promisit inhiberi. palamque est virum alias sagacem et vitae utilissimum nimio iuvandi mortales studio prolapsum.

ex eadem similitudine est scincus - et quidam terrestrem crocodilum esse dixerunt - , candidior autem et tenuiore cute. praecipua tamen differentia dinoscitur a crocodilo, squamarum serie a cauda ad caput versa. maximus indicus, deinde arabicus. adferuntur salsi. rostrum eius et pedes in vino albo poti cupiditates veneris accendunt, utique cum satyrio et erucae semine singulis drachmis omnium ac piperis ii admixtis ita pastilli singularum drachmarum bibantur. per se laterum carnes obolis binis cum murra et pipere pari modo potae efficaciores ad idem creduntur. prodest et contra sagittarum venena, ut Apelles tradit, ante posteaque sumptus. in antidota quoque nobilia additur. sextius plus quam drachmae pondere in vini hemina potum perniciem adferre tradit, praeterea eiusdem decocti ius cum melle sumptum venerem inhibere.

est crocodilo cognatio quaedam amnis eiusdem geminique victus cum hippopotamio, repertore detrahendi sanguinis, ut diximus, plurimo autem super saiticam praefecturam. huius corii cinis cum aqua inlitus panos sanat, adips frigidas febres, item fimum suffitu, dentes e parte laeva dolorem dentium scariphatis gingivis. pellis eius e sinistra parte frontis inguini adalligata venerem inhibet, eiusdem cinis alopecias explet. testiculi drachma ex aqua contra serpentes bibitur. sanguine pictores utuntur.

peregrinae sunt et lynces, quae clarissime quadripedum omnium cernunt. ungues earum omnes cum corio exuri efficacissime in carpatho insula tradunt. hoc cinere poto propudia virorum, eiusdem aspersu feminarum libidines inhiberi, item pruritus corporum, urina stillicidia vesicae. itaque eam protinus terra pedibus adgesta obruere traditur. eadem autem et iugulorum dolori monstratur in remedio. hactenus de externis.

nunc praevertemur ad nostrum orbem, primumque communia animalium remedia atque eximia dicemus, sicuti e lactis usu. utilissimum cuique maternum. concipere nutrices exitiosum est; hi sunt enim infantes, qui colostrati appellantur, densato lacte in casei speciem. est autem colostra prima a partu spongea densitas lactis. maxime autem alit quodcumque humanum, mox caprinum, unde fortassis fabulae iovem ita nutritum dixere. dulcissimum ab hominis camelinum, efficacissimum ex asinis. magnorum animalium et corporum facilius redditur. stomacho adcommodatissimum caprinum, quoniam fronde magis quam herba vescuntur, bubulum medicatius, ovillum dulcius et magis alit, stomacho minus utile, quoniam est pinguius. omne autem vernum aquatius aestivo et de novellis. probatissimum vero quod in ungue haeret nec defluit; innocentius decoctum, praecipue cum calculis marinis. alvus maxime solvitur bubulo, minus autem inflat quodcumque decoctum. usus lactis ad omnia intus exulcerata, maxime renes, vesicam, interanea, fauces, pulmones, foris pruritum cutis, eruptiones pituitae poti ab abstinentia nam ut in arcadia bubulum biberent phthisici, syntectici, cachectae, diximus in ratione herbarum. sunt inter exempla qui asininum bibendo liberati sint podagri chiragraque. medici speciem unam addidere lactis generibus, quod schiston appellavere. id fit hoc modo: fictili novo fervet, caprinum maxime, ramisque ficulneis recentibus miscetur additis totidem cyathis mulsi, quot sint heminae lactis. cum fervet, ne circumfundatur, praestat cyathus argenteus cum frigida aqua demissus ita, ne quid infundat. ablatum deinde igni refrigeratione dividitur et discedit serum a lacte. quidam et ipsum serum iam multo potentissimum decocunt ad tertias partes et sub diu refrigerant. bibitur autem efficacissime heminis per intervalla, satis, diebus quinae; melius a potu gestari. datur comitialibus, melancholicis, paralyticis, in lepris, elephantiasi, articulariis morbis. infunditur quoque lac contra rosiones a medicamentis factas et, si urat dysinteria, decoctum cum marinis lapillis aut cum tisana hordeacia. item ad intestinorum rosiones bubulum aut ovillum utilius. recens quoque dysintericis infunditur, ad colum autem crudum, item vulvae et propter serpentium ictus potisve pityocampis, bupresti, cantharidum aut salamandrae venenis, privatim bubulum iis, qui colchicum biberint aut cicutam aut dorycnium aut leporem marinum, sicut asininum contra gypsum et cerussam et sulpur et argentum vivum, item durae alvo in febri. gargarizatur quoque faucibus exulceratis. utilissime et bibitur ab imbecillitate vires recolligentibus, quos atrophos vocant, in febri etiam, quae careat dolore capitis. pueris ante cibum lactis asinini heminam dari aut si exitus cibi rosiones sentirent, antiqui in arcanis habuerunt, si hoc non esset, caprini. bubuli serum orthopnoicis prodest ante cetera addito nasturtio. inunguntur etiam oculi in lactis heminas additis sesamae drachmis iiii tritis in lippitudine. caprino lienes sanantur, post bidui inediam tertio die hedera pastis capris, per triduum poto sine alio cibo. lactis usus alias contrarius capitis doloribus, hepaticis, splenicis, nervorum vitio, febres habentibus, vertigini praeterquam purgationis gratia, gravedini, tussientibus, lippis. ovillum utilissimum tenesmo, dysinteriae; nec non phthisicis hoc et mulieris saluberrimum qui dicerent fuerunt.

de generibus caseorum diximus, cum de uberibus singulisque membris animalium diceremus. sextius eosdem effectus equino quos bubulo tradit; hunc vocant hippacen. stomacho utiles qui non sunt salsi, id est recentes. veteres alvum sistunt corpusque minuunt, stomacho inutiliores; et in totum salsa minuunt corpus, alunt mollia. caseus recens cum melle suggillata emendat, mollis alvum sistit, sedat tormina pastillis in vino austero decoctis rursusque in patina tostis cum melle. saprum vocant qui cum sale et sorbis siccis e vino tritus potusque medetur coeliacis. genitalium carbunculis caprinus tritus inpositus, item acidus cum oxymelite maculis in balineo inlitus oleo interlinitur.

e lacte fit et butyrum, barbararum gentium lautissimus cibus et qui divites a plebe discernat. plurimum e bubulo - et inde nomen - , pinguissimum ex ovibus fit et caprino, sed hieme calefacto lacte, aestate expresso tantum, crebro iactatu in longis vasis angusto foramine spiritum accipientibus sub ipso ore alias praeligato. additur paulum aquae, ut acescat. quod est maxime coactum, in summo fluitat; id exemptum addito sale oxygala appellant. relicum decocunt in ollis; ibi quod supernatat, butyrum est, oleosum natura. quo magis virus resipit, hoc praestantius iudicatur. pluribus conpositionibus miscetur inveteratum. natura eius adstringere, mollire, replere, purgare.

oxygala fit et alio modo, acido lacte addito in recens, quod velint acescere, utilissimum stomacho. effectus dicemus suis locis.

proxima in communibus adipi laus est, sed maxime suillo, apud antiquos etiam religiosius. certe novae nuptae intrantes etiam nunc sollemne habent postes eo attingere. inveteratur duobus modis, cum sale aut sincerus; tanto fit utilior. axungiam graeci etiam appellavere iam in voluminibus suis. neque est occulta virium causa, quoniam id animal herbarum radicibus vescitur; itaque etiam fimo innumeri usus. quam ob rem non de alia loquemur sue. multo efficacior e femina et quae non pepererit, multo vero praestantior in apris esse dicitur usus axungiae ad emollienda, excalfacienda, discutienda purgandaque. medicorum aliqui admixto anseris adipe taurorumque sebo et oesypo ad podagras uti iubent; si vero permaneat dolor, cum cera, myrto, resina, pice. sincera axungia medetur ambustis vel nive, pernionibus autem cum hordei cinere et galla pari modo. prodest et confricatis membris, itinerumque lassitudines et fatigationes levat. ad tussim veterem recens decoquitur quadrantis pondere in vini cyathis iii addito melle. vetus etiam phthisis pilulis sumpta sanat, quae sine sale inveterata est. omnino enim non nisi ad ea, quae purganda sint aut quae non sint exulcerata, salsa recipitur. quidam quadrantes axungiae et mulsi in vini cyathis ternis decocunt contra phthisis, quarto quoque die picem liquidam in ovo sumi iubent. circumligatur et lateribus, pectori, scapulis eorum, qui phthisim sentiunt, tantaque est vis, ut genibus etiam adalligata redeat in os sapor eamque expuere videantur. e sue, quae non pepererit, aptissime utuntur ad cutem mulieres, contra scabiem vero quivis admixto iumentorum sebo pro parte tertia et pice pariterque subfervefactis. sincera partus in abortum vergentes nutrit collyrii modo subdita. cicatrices concolores facit cerussa admixta vel argenti spuma, at cum sulpure unguium scrabritias emendat. medetur et capillo fluenti et ulceribus in capite mulierum cum gallae parte quarta et infumata pilis oculorum. datur et phthisicis unciatim cum vini veteris hemina decocta, donec iii unciae e toto restent; aliqui et mellis exiguum adiciunt. panis inlinitur cum calce, item furunculis duritiaeque mammarum. rupta et convulsa et spasmata et luxata sanat, clavos et rimas callique vitia cum helleboro albo, parotidas admixta farina salsamentariae testae, quo genere proficit et ad strumas. pruritus et papulas in balineo perunctis tollit, alioque etiamnum modo podagricis prodest mixto oleo vetere, contrito una sarcophago lapide et quinquefolio tuso in vino vel cum calce aut cum cinere. fit et peculiare emplastrum lxxv #1108 ponderi c spumae argenteae mixtis, utilissime contra ulcerum inflammationes adipe verrino. et inungui putant utile, quaeque serpant inlinere cum resina. antiqui axibus vehiculorum perunguendis maxime ad faciliorem circumactum rotarum utebantur, unde nomen, sic quoque utili medicina cum illa ferrugine rotarum ad sedis vitia virilitatisque et per se axungia. medici antiqui maxime probabant renibus detractam exemptisque venis aqua caelesti fricabant crebro decoquebantque fictili novo saepius, tum demum adservantes. convenit salsam magis mollire, excalfacere, discutere, utilioremque esse vino lotam. masurius palmam lupino adipi dedisse antiquos tradidit. ideo novas nuptas illo perunguere postes solitas, ne quid mali medicamenti inferretur.

quae ratio adipis, eadem in iis, quae ruminant, sebi est, aliis modis, non minoris potentiae. perficitur omne exemptis venis aqua marina vel salsa lotum, mox in pila tusum aspersa marina crebro; postea coquitur, donec odor omnis aboleatur, mox adsiduo sole ad candorem reducitur. a renibus autem omne laudatissimum est. si vero vetus revocetur ad curam, liquefieri prius iubent, mox frigida aqua lavari saepius, dein liquefacere adfuso vino quam odoratissimo. eodemque modo iterum ac saepius cocunt, donec virus evanescat. multi privatim sic taurorum leonumque ac pantherarum et camelorum pinguia curari iubent. usus dicetur suis locis.

communis et medullarum est. omnes molliunt, explent, siccant, excalfaciunt. laudatissima e cervis, mox vitulina, dein hircina et caprina. curantur ante autumnum. recentes lotae siccataeque in umbra, per cribrum dein liquatae per lintea exprimuntur ac reponuntur in fictili locis frigidis.

inter omnia autem communia animalium vel praestantissimum effectu fel est. vis eius excalfacere, mordere, scindere, extrahere, discutere. minorum animalium subtilius intellegitur et ideo ad oculorum medicamenta utilius existimatur. taurino praecipua potentia, etiam in aere pelvibusque aureo colore obducendis. omne autem curatur recens praeligato ore lino crasso, demissum in ferventem aquam semihora, mox siccatum sine sole atque in melle conditum. damnatur equinum tantum inter venena. ideo flamini sacrorum equum tangere non licet, cum romae publicis sacris equus etiam immoletur.

quin et sanguis eorum septicam vim habet; item equarum, praeterquam virginum, erodit, emarginat ulcera. taurinus quidem recens inter venena est excepta aegira. ibi enim sacerdos terrae vaticinatura sanguinem tauri bibit prius quam in specus descendat. tantum potest sympathia illa, de qua loquimur, ut aliquando religione aut loco fiat. drusus tribunus plebei traditur caprinum bibisse, cum pallore et invidia veneni sibi dati insimulare q. caepionem inimicum vellet. hircorum sanguini tanta vis est, ut ferramentorum subtilitas non aliter acrius induretur, scabritia poliatur vehementius quam lima. non igitur et sanguis animalium inter communia dici potest, et ideo suis quisque dicetur effectibus.

digeremus enim in mala singula usus primumque contra serpentes. exitio his esse cervos nemo ignorat ut, si quae sunt, extractas cavernis mandentes. nec vero ipsi spirantesque tantum adversantur, sed membratim quoque. fugari eas nidore cornus eorum, si uratur, dictum est; at e summo gutture ustis ossibus congregari dicuntur. pelles eiusdem animalis substratae securos praestant ab eo metu somnos, coagulum ex aceto potum ab ictu; et si omnino tractatum sit, eo die non ferit serpens. testes quoque eius inveterati vel genitale vetus maris salutariter dantur in vino; item venter, quem centipellionem vocant. fugiunt et omnino dentem cervi habentes aut medulla perunctos sebove cervi aut vituli. summis autem remediis praefertur hinnulei coagulum matris utero execti, ut indicavimus. sanguine cervino, si una urantur dracontion et cunilago et anchusa lentisci ligno, contrahi serpentes tradunt, dissipari deinde, si sanguine detracto adiciatur pyrethrum. invenio apud auctores graecos, animal cervo minus et pilo demum simile, quod ophion vocaretur, sardiniam tantum ferre solitam. hoc interisse arbitror et ideo medicinas ex eo omitto. - apri quoque cerebrum contra eas laudatur cum sanguine, iocur etiam inveteratum cum ruta potum ex vino, item adips cum melle resinaque, simili modo verrinum iocur et fellis dumtaxat fibra #1108 iiii pondere vel cerebrum in vino potum. - caprarum cornu vel pilis accensis fugari serpentes dicunt, cineremque e cornu potum vel inlitum contra ictus valere, item lactis haustus cum uva taminia vel urinae cum aceto scillite, caseum caprinum cum origano inpositum vel sebum cum cera. milia praeterea remediorum ex eo animali demonstrantur, sicut apparebit, quod equidem miror, cum febri negetur carere. amplior potentia feris eiusdem generis, quod numerosissimum esse diximus, alia vero et hircis. democritus etiamnum effectus auget eius, qui singularis natus sit. fimo quoque caprarum in aceto decocto inlini ictus serpentium placet et recentis cinere in vino, atque in totum difficilius sese recolligentes a serpentium ictu in caprilibus optime convalescunt. qui efficacius volunt mederi, occisae caprae alvum dissectam cum fimo intus reperto inligant statim. alii carnem recentem haedorum cum pilo suffiunt eodemque nidore fugant serpentes. utuntur et pelle eorum recenti, ad plagas et carne et fimo equi in agro pasti, coagulo leporis ex aceto contraque scorpionem et murem araneum; aiunt non feriri leporis coagulo perunctos. a scorpione percussis fimum caprae efficacius aceto decoctum auxiliatur, lardum iusque decocti potum et iis, qui buprestim hauserint. quin etiam si quis asino in aurem percussum a scorpione se dicat, transire malum protinus tradunt, venenataque omnia accenso pulmone eius fugere. et fimo vituli suffiri percussos a scorpione prodest.

canis rabiosi morsu facta volnera circumcidunt ad vivas usque partes quidam carnemque vituli admovent et ius ex eodem carnis decoctae dant potui aut axungiam cum calce tusam, hirci iocur, quo inposito ne temptari quidem aquae metu adfirmant. laudant et caprae fimum ex vino inlitum, melis et cuculi et hirundinis decoctum et potum. ad reliquos bestiarum morsus caprinum caseum siccum cum origano inponunt et bibi iubent, ad hominis morsus carnem bubulam coctam, efficacius vituli, si non ante quintum diem solvant.

veneficiis rostrum lupi resistere inveteratum aiunt ob idque villarum portis praefigunt. hoc idem praestare et pellis e cervice solida manica existimatur, quippe tanta vis est animalis praeter ea, quae retulimus, ut vestigia eius calcata equis adferant torporem. - iis, qui argentum vivum biberint, lardum remedio est. - asinino lacte poto venena restinguntur, peculiariter si hyoscyamum potum sit aut viscum aut cicuta aut lepus marinus aut opocarpatum aut cerussa aut dorycnium et si coagulum alicui nocuerit, nam id quoque venenum est in prima lactis coagulatione. multos et alios usus eius dicemus, sed meminisse oportebit recenti utendum aut non multo postea tepefacto; nullum enim celerius evanescit. ossa quoque asini confracta et decocta contra leporis marini venenum dantur. omnia eadem onagris efficaciora. - de equiferis non scripserunt graeci, quoniam terrae illae non gignebant, verum tamen fortiora omnia eadem quam in equis intellegi debent. lacte equino venena leporis marini et toxica expugnantur. nec uros aut bisontes habuerunt graeci in experimentis, quamquam bove fero refertis indiae silvis; pro portione tamen eadem efficaciora omnia ex his credi par est. sic quoque lacte bubulo cuncta venena expugnari tradunt, maxime supra dicta et si ephemerum inpactum sit aut si cantharides datae; omnia vomitione egeri, sic et caprino iure cantharidas. contra ea vero, quae exulceratione enecant, sebum vitulinum vel bubulum auxiliatur. nam contra sanguisugas potas butyrum remedio est cum aceto ferro calefacto, quod et per se prodest contra venena, nam si oleum non sit, vicem eius repraesentat. multipedae morsus cum melle sanat. omasi quoque iure poto venena supra dicta expugnari putant, privatim vero aconita et cicutas, itemque vitulino sebo. - caprinus caseus recens iis, qui viscum biberint, lac contra cantharidas remedio est, contra ephemeri potum cum taminia uva. sanguis caprinus decoctus cum medulla contra toxica venena sumitur, haedinus contra reliqua, coagulum haedi contra viscum et chamaeleonem album sanguinemque taurinum, contra quem et leporis coagulum est ex aceto, contra pastinacam vero et omnium marinorum ictus vel morsus coagulum leporis vel haedi vel agni drachmae pondere ex vino. leporis coagulum et contra venena additur antidotis. papilio quoque lucernarum luminibus advolans inter mala medicamenta numeratur; huic contrarium est iocur caprinum, sicut fel veneficiis ex mustella rustica factis. hinc deinde praevertemur ad genera morborum.

capilli defluvia ursinus adips admixto ladano et adianto continet alopeciasque emendat et raritatem superciliorum cum fungis lucernarum ac fuligine, quae est in rostris earum, porriginem cum vino. prodest ad hanc et cornus cervini cinis e vino utque non taedia animalium capillis increscant, item fel caprinum cum creta cimolia et aceto sic, uti paulum capiti inarescant, item fel scrofinum, urina tauri. si vero vetus sit, furfures etiam adiecto sulpure emendat. cinere genitalis asini spissari capillum putant et a canitie vindicari, si rasis inlinatur plumboque tritus cum oleo, densari et asinini pulli illitum urina; admiscent nardum fastidii gratia. alopecias felle taurino cum aegyptio alumine tepefacto inlinunt. ulcera capitis manantia urina tauri efficaciter sanat, item hominis vetus, si cyclaminum adiciatur et sulpur, efficacius tamen vitulinum fel, quo cum aceto calefacto et lendes tolluntur. sebum vitulinum capitis ulceribus cum sale tritum utilissimum. laudatur et vulpium adips, sed praecipue felium fimum cum sinapis pari modo inlitum, caprini cornus farina vel cinis, magisque hircini, addito nitro et tamaricis semine et butyro oleoque, prius capite raso; mire continent ita fluentem capillum, sicuti carnis cinere ex oleo inlita supercilia nigrescunt. lacte caprino lendes tolli tradunt, fimo cum melle alopecias expleri, item ungularum cinere cum pice. fluentem capillum continet leporinus cinis cum oleo myrteo. - capitis dolorem sedat pota aqua, quae relicta est e bovis aut asini potu, et, si credimus, vulpis masculae genitale circumligatum, cornus cervini cinis inlitus ex aceto aut rosaceo aut ex irino. -

oculorum epiphoras bubulo sebo cum oleo cocto inlinunt; cervini cornus cinere scabritias ex eodem inunguunt, mucrones autem ipsos efficaciores putant. lupi excrementis circumlini suffusiones prodest, cinere eorum cum attico melle inungui obscuritates, item felle ursino, epinyctidas adipe apruno cum rosaceo. ungulae asininae cinis inunctus e suo lacte oculorum cicatrices et albugines tollit. medulla bubula e dextro crure priore trita cum fuligine pilis et palpebrarum vitiis angulorumque occurrit - calliblephari modo fuligo in hoc usu temperatur, optime ellychnio papyraceo oleoque sesamino fuligine in novum vas pinnis detersa - , efficacissime tamen evolsos ibi pilos coercet. felle tauri cum ovi albo collyria fiunt, aquaque dissoluta inungunt per quadriduum. sebum vituli cum anseris adipe et ocimi suco genarum vitiis aptissimum est. eiusdem medullae cum pari pondere cerae et olei vel rosacei addito ovo duritiae genarum inlinuntur. caseo molli caprino inposito ex aqua calida epiphorae sedantur; si tumor sit, ex melle; utrumque sero calido fovendum. sicca lippitudo lumbulis suum exustis atque contritis et inpositis tollitur. capras negant lippire, quoniam quasdam herbas edint, item dorcadas; ob id fimum earum cera circumdatum nova luna devorari iubent. et quoniam noctu quoque aeque cernant, sanguine hircino lusciosos sanari putant, nyctalopas a graecis dictos, caprae vero iocinere in vino austero decocto. quidam inassati iocineris sanie inungunt aut felle caprae, carnesque vesci eas et, dum coquantur, oculos vaporari iis praecipiunt; id quoque referre arbitrantur, ut rutili coloris fuerit. volunt et suffiri oculos iocinere in ollis decocto, quidam inassato. fel quidem caprinum pluribus modis adsumunt, cum melle contra caligines, cum veratri candidi tertia parte contra glaucomata, cum vino contra cicatrices et albugines et caligines et pterygia et argema, ad palpebras vero evolso prius pilo cum suco oleris ita, ut unctio inarescat, contra ruptas tuniculas cum lacte mulieris. ad omnia inveteratum fel efficacius putant. nec abdicant fimum ex melle inlitum epiphoris, contraque dolores medullam, item pulmonem leporis, et ad caligines fel cum passo aut melle. lupino quoque adipe vel medulla suum fricari oculos contra lippitudines praecipiunt. nam vulpinam linguam habentes in armilla lippituros negant.

aurium dolori et vitiis medentur urina apri in vitreo servata, fel apri vel suis vel bubulum cum oleo cedrino et rosaceo aequis portionibus, praecipue vero taurinum cum porri suco tepidum vel cum melle, si suppurent, contraque odorem gravem per se, tepefactum in malicorio. rupta in ea parte cum lacte mulierum efficaciter sanat. quidam et in gravitate aures sic perluendas putant, alii cum senecta serpentium et aceto - includunt lana - collutas ante calida aqua aut, si maior sit gravitas, verrinum fel cum murra et ruta in malicorio excalfactum infundunt, lardum quoque pingue; item fimum asini recens cum rosaceo instillatur, omnia tepefacta. utilior equi spuma vel equini fimi recentis cinis cum rosaceo, butyrum recens, sebum bubulum cum adipe anserino, urina caprae vel tauri aut fullonia vetus, calfactae vapore per lagoenae collum subeunte - admiscent aceti tertiam partem et aliquid murrae - , vituli, qui nondum herbam gustaverit, fimum mixto felle eiusdem et cute, quam relincunt angues, excalefactis prius auribus; lana autem medicamina ea includuntur. prodest et sebum vituli cum anseris adipe et ocimi suco, eiusdem medulla admixto cumino trito infusa, virus verrinum e scrofa exceptum, priusquam terram attingat, contra dolores; auribus fractis glutinum e naturis vitulorum factum et in aqua liquatum; aliis vitiis adips vulpium, item fel caprinum cum rosaceo tepido aut porri suco aut, si rupta sint aliqua ibi, e lacte mulieris; si gravitas audiendi, fel bubulum cum urina caprae vel hirci, vel si pus sit. in quocumque autem usu putant efficaciora haec in cornu caprino per dies xx infumata. laudant et coagulum leporis tertia parte #1108 dimidiaque sacopenii in ammineo vino. - parotidas ursinus adips conprimit pari pondere cerae et taurini sebi - addunt quidam hypocisthidem - , et per se butyrum inlitum, si prius foveantur feni graeci decocti suco, efficacius cum strychno. prosunt et vulpium testes et taurinus sanguis aridus tritus, urina caprae calefacta instillata auribus, fimum eiusdem cum axungia inlitum.

dentes mobiles confirmat cervini cornus cinis doloresque eorum mitigat, sive infricentur sive colluantur. quidam efficaciorem ad omnes eosdem usus crudi cornus farinam arbitrantur. dentifricia utroque modo fiunt. magnum remedium est et in luporum capitis cinere. certum est in excrementis eorum plerumque inveniri ossa; haec adalligata eundem effectum habent, item leporina coagula per aurem infusa contra dolores. et capitis eorum cinis dentifricium est adiectoque nardo mulcet graveolentiam oris. aliqui murinorum capitum cinerem miscuisse malunt. reperitur in latere leporis os acui simile; hoc scariphare dentes in dolore suadent. talus bubulus accensus eos, qui labent cum dolore, admotus confirmat; eiusdem cinis cum murra dentifricium est. ossa quoque ex ungulis suum combusta eundem usum praebent, item ossa ex acetabulis pernarum, circa quae coxendices vertuntur. isdem sanari demissis in fauces iumentorum verminationes notum est, sed et combustis dentes confirmari, asinino quoque lacte percussu vexatos aut dentium eiusdem cinere, item lichene equi cum oleo infuso per aurem. est autem hoc non hippomanes, quod alioqui noxium omitto, sed in equorum genibus ac super ungulas. praeterea in corde equorum invenitur os dentibus caninis maximis simile; hoc scariphari dolorem aut exempto dente mortui equi maxillis ad numerum eius, qui doleat, demonstrant. equarum virus a coitu in ellychniis accensum anaxilaus prodidit lichenis equinorum capitum vires repraesentare monstrifice, similiter ex asinis. nam hippomanes tantas in veneficio vires habet, ut adfusum aeris mixturae in effigiem equae olympiae admotos mares equos ad rabiem coitus agat. medetur dentibus et fabrile glutinum in aqua decoctum inlitum et mox paulo detractum ita, ut confestim conluantur vino, in quo decocti sint cortices mali punici dulcis. efficax habetur et caprino lacte conlui dentes vel felle taurino. talorum caprae recentium cinis dentifricio placet et omnium fere villaticarum quadrupedum, ne saepius eadem dicantur.

cutem in facie erugari et tenerescere candore lacte asinino putant, notumque est quasdam cottidie septies genas custodito numero fovere. poppaea hoc neronis principis instituit, balnearum quoque solia sic temperans, ob hoc asinarum gregibus eam comitantibus. impetus pituitae in facie butyro inlito tolluntur, efficacius cum cerussa, sincero vero ea vitia, quae serpunt, superinposita farina hordeacia, ulcera in facie membrana e partu bovis madida. frivolum videatur, non tamen omittendum propter desideria mulierum, talum candidi iuvenci xl diebus noctibusque, donec resolvatur in liquorem, decoctum et inlitum linteolo candorem cutisque erugationem praestare. fimo taurino malas rubescere aiunt, non ut crocodileam inlini melius sit; foveri frigida et ante et postea iubent. testas et quae decolorem faciunt cutem fimum vituli cum oleo et cummi manu subactum emendat; ulcera oris ac rimas sebum vituli vel bovis cum adipe anserino et ocimi suco. est et alia mixtura sebo vituli cum medulla cervi et albae spinae foliis una tritis. idem praestat et medulla cum resina vel, si vaccina sit, et ius e carne vaccina. lichenas oris praestantissime vincit glutinum factum e genitalibus vitulorum, liquatum aceto cum sulpure vivo, ramo ficulneo permixtum, ita ut bis die recens inlinatur, item lepras ex melle et aceto decoctum, quas et iocur hirci calidum inlitum tollit, sicut elephantiasin fel caprinum; etiamnum lepras ac furfures tauri fel addito nitro, urina asini circa canis ortum; maculas in facie fel utriusque per sese aqua infractum evitatisque solibus ac ventis post detractam cutem. similis effectus et in taurino vitulinove felle cum semine cunilae, cinere e cornu cervino, si canicula exoriente conburatur. asinino sebo cicatricibus, a lichene leprisque maxime, color redditur. hirci fel et lentigines tollit admixto caseo cum vivo sulpure spongeaeque cinere, ut sit mellis crassitudo. aliqui inveterato felle maluere uti, mixtis calidis furfuribus pondere oboli unius iiiique mellis, prius defricatis maculis. efficax eiusdem et sebum cum melanthio et sulpure et iride, labrorum fissuris cum anserino adipe ac medulla cervina resinaque et calce. - invenio aput auctores iis, qui lentigines habeant, negari magices sacrificiorum usus. -

lacte bubulo aut caprino tonsillae et arteriae exulceratae iuvantur. gargarizatur tepidum, ut est usus, expressum aut calefactum. caprinum utilius cum malva decoctum et sale exiguo. linguae exulcerationi et arteriarum prodest ius omasi gargarizatum, tonsillis autem privatim renes vulpium aridi cum melle triti inlitique, anginae fel taurinum vel caprinum cum melle, iocur melis ex aqua. oris gravitatem ulceraque butyrum emendat. spinam aliudve quid faucibus adhaerens felis extrinsecus fimo perfricatis aut reddi aut delabi tradunt. strumas discutit fel aprunum vel bubulum tepidum inlitum - nam coagulum leporis e vino in linteolo exulceratis dumtaxat inponitur - , discutit et ungulae asini vel equi cinis ex oleo vel aqua inlitus et urina calefacta et bovis ungulae cinis ex aqua, fimum quoque fervens ex aceto, item sebum caprinum cum calce aut fimum ex aceto decoctum, testes volpini. prodest et sapo, galliarum hoc inventum rutilandis capillis. fit ex sebo et cinere, optimus fagino et caprino, duobus modis, spissus ac liquidus, uterque apud germanos maiore in usu viris quam feminis.

cervicium dolores butyro aut adipe ursino perfricentur, rigores bubulo sebo, quod et strumis prodest cum oleo. dolorem inflexibilem - opisthotonum vocant - levat urina caprae auribus infusa aut fimum cum bulbis inlitum; ungues contusos fel cuiuscumque animalis circumligatum; pterygia digitorum fel tauri aridum aqua calida dissolutum. quidam adiciunt sulpur et alumen pari pondere omnium.

tussim iocur lupi ex vino tepido sanat, ursinum fel admixto melle aut ex cornus bubuli summis partibus cinis vel saliva equi triduo pota - ecum mori tradunt - , pulmo cervinus cum gula sua arefactus in fumo, dein tusus ex melle cottidiano ecligmate; efficacior ad id subulo cervorum generis. sanguinem expuentes cervini cornus cinis, coagulum leporis tertia parte denarii cum terra samia et vino myrteo potum sanat; eiusdem fimi cinis in vino vesperi potus nocturnas tussis, pili quoque leporis suffiti extrahunt pulmonibus difficiles excreationes. purulentas autem exulcerationes pectoris pulmonisque et a pulmone graveolentiam halitus butyrum efficacissime iuvat cum pari modo mellis attici decoctum, donec rufescat, et matutinis sumptum ad mensuram lingulae; quidam pro melle laricis resinam addere maluere. si sanguis reiciatur, efficacem tradunt bubulum sanguinem, modice et cum aceto sumptum. nam de taurino credere temerarium est; sed glutinum taurinum iii obolis cum calida aqua bibitur in vetere sanguinis excreatione.

stomachum exulceratum lactis asinini potus reficit, item bubuli; rosiones eius caro bubula mixto aceto et vino cocta; rheumatismos cornus cervini cinis; sanguinis excreationes haedinus sanguis recens ad cyathos ternos cum aceto acri pari modo fervens potus, coagulum tertia parte ex aceto potum; iocineris dolores lupi iocur aridum ex mulso, asini iocur aridum cum petroselini partibus ii ac nucibus iii ex melle tritum et in cibo sumptum, sanguis hircinus cibo aptatus. suspiriosis ante omnia efficax est potus equiferorum sanguinis, proxime lactis asinini tepidi, bubuli decocti ita, ut serum ex eo bibatur, addito in iii heminas cyatho nasturtii albi perfusi aqua, dein melle diluti. iocur quoque vulpinum aut pulmo in vino nigro aut fel ursinum in aqua laxat meatus spirandi.

lumborum dolores et quaecumque alia molliri opus sit ursino adipe perfricari convenit, cinerem apruni aut suilli fimi inveterati aspergi potioni vini. - (adferunt et magi sua commenta: primum omnium rabiem hircorum, si mulceatur barba, mitigari, eadem praecisa non abire eos in alienum gregem). ischiadicis fimum bubulum inponunt calfactum in foliis cinere ferventi. huic admiscent fimum caprinum et subdito linteolo uncto cava manu, quantum pati possit, fervens sustineri iubent ita, ut si laeva pars doleat, haec medicina in dextera manu fiat aut e contrario, fimumque ad eum usum acus aereae punctu tolli iubent. modus est curationis, donec vapor ad lumbos pervenisse sentiatur; postea manum porro tuso inlinunt, item lumbos ipso fimo cum melle. suadent in eo dolore et testes leporis devorare. in renium dolore leporis renes crudos devorari iubent aut certe coctos ita, ne dente contingantur. ventris quidem dolore temptari negant talum leporis habentes.

lienem sedat fel apri vel suis potum, cervini cornus cinis in aceto, efficacissime tamen inveteratus lien asini ita, ut in triduo sentiatur utilitas. asinini pulli fimum, quod primum edidit - poleam vocant - , syri dant in aceto mulso. datur et equi lingua inveterata ex vino praesentaneo medicamento, ut didicisse se ex barbaris caecilius bion tradidit, et lien bubulus simili modo, recens autem assus vel elixus in cibo. in vesica quoque bovis alii capita xx tusa cum aceti sextario imponuntur ad lienis dolores. eadem ex causa emi lienem vituli, quanti indicatus sit, iubent magi nulla pretii cunctatione, quoniam hoc quoque religiose pertineat, divisumque per longitudinem adnecti tunicae utrimque et induentem pati decidere ad pedes, dein collectum arefacere in umbra. cum hoc fiat, simul residere lienem aegri vitiatum liberarique eum morbo dicitur. prodest et pulmo vulpium cinere siccatus atque in aqua potus, item haedorum lien impositus.

alvum sistit cervi sanguis, item cornus cinis, iocur aprunum ex vino potum citra salem recensque, item assum, vel suillum, hircinum decoctum ad quintas hemina in vino, coagulum leporis in vino ciceris magnitudine aut, si febris sit, ex aqua - aliqui et gallam adiciunt, alii per se leporis sanguine contenti sunt - , lac coctum, equini fimi cinis in aquae potu, taurini cornus veteris e parte ima cinis inspersus potioni aquae, sanguis hircinus carbone decoctus, corium caprinum cum suo pilo decoctum suco epoto, coagulum equi et sanguis caprinus vel medulla vel iocur. - alvum solvit fel lupi cum elaterio umbilico inlitum vel lactis equini potus, item caprini cum sale et melle, caprae fel cum cyclamini suco et aluminis momento - aliqui et nitrum et aquam adiecisse malunt - , fel tauri cum absinthio tritum ac subditum pastillo, butyrum largius sumptum. - coeliacis et dysintericis medetur iocur vaccinum, cornus cervini cinis iii digitis captus in potione aquae, coagulum leporis subactum in pane, si vero sanguinem detrahant, in polenta, apruni vel suilli vel leporini fimi cinis inspersus potioni tepidi vini. vituli quoque ius vulgariter dari inter auxilia coeliacorum et dysintericorum tradunt. lactis asinini potus utilior addito melle, nec minus efficax fimi cinis ex vino utrique vitio, item polea supra dicta, equi coagulum, quod aliqui hippacen appellant, etiam si sanguinem detrahant, vel fimi cinis dentiumque eiusdem tusorum farina salutares et bubuli lactis decocti potus. dysintericis addi mellis exiguum praecipiunt et, si tormina sint, cornus cervini cinerem aut fel taurinum cumino mixtum et cucurbitae carnes umbilico inponere. caseus recens vaccinus inmittitur ad utrumque vitium, item butyrum heminis iiii cum resinae terebinthinae sextante aut cum malva decocta aut cum rosaceo. datur et sebum vitulinum aut bubulum, item medulla - et coquitur cum farinae ceraeque exiguo et oleo, ut sorberi possit, medulla et in pane subigitur - , lac caprinum ad dimidias partes decoctum; si sint et tormina, additur protropum. torminibus satis esse remedii in leporis coagulo poto e vino tepido vel semel arbitrantur aliqui; cautiores et sanguine caprino cum farina hordeacea et resina ventrem inlinunt. ad omnes epiphoras ventris inlini caseum mollem suadent, veterem autem in farinam tritum coeliacis et dysintericis dari, cyatho casei in cyathis vini cibarii iii. sanguis caprinus decoctus cum medulla dysintericis, iocur assum caprae coeliacis subvenit, magisque etiam hirci, in vino austero decoctum potumque vel ex oleo myrteo umbilico inpositum. quidam decocunt a iii sextariis aquae ad heminam addita ruta. utuntur et liene asso caprae hircive et sebo hirci in pane, qui cinere coctus sit, caprae a renibus maxime, ut per se hauriatur protinusque modice frigida. sorberi iubent aliqui et in aqua decoctum sebum admixta polenta et cumino et aneto acetoque. inlinunt et ventrem coeliacis fimo cum melle decocto. utuntur ad utrumque vitium et coagulo haedi in vino myrtite fabae magnitudine poto et sanguine eiusdem in cibum formato, quem sanguiculum vocant. infundunt dysintericis et glutinum taurinum aqua calida resolutum. inflationes discutit vitulinum fimum in vino decoctum. - intestinorum vitiis magnopere prodest coagulum cervorum decoctum cum lente betaque atque ita in cibo sumptum, leporis pilorum cinis cum melle decoctus, lactis caprini potus decocti cum malva exiguo sale addito; si et coagulum addatur, maioribus emolumentis fiat. eadem vis est et in sebo caprino in sorbitione aliqua, uti protinus hauriatur frigida aqua. item feminum haedi cinis rupta intestina sarcire mire traditur, fimum leporis cum melle decoctum et cottidie fabae magnitudine sumptum ita, ut deploratos sanaverint. laudant et caprini capitis cum suis pilis discocti sucum.

tenesmos, id est crebra et inanis voluntas desurgendi, tollitur poto lacte asinino, item bubulo. - taenearum genera pellit cervini cornus cinis potus. - quae in excrementis lupi diximus inveniri ossa, si terram non attigerint, colo medentur adalligata bracchio. polea quoque supra dicta magnopere prodest decocta in sapa, item suilli fimi farina addito cumino in aqua rutae decoctae, cornus cervini teneri cinis cocleis africanis cum testa sua tusis mixtus in vini potione.

vesicae calculorumque cruciatibus auxiliatur urina apri et ipsa vesica pro cibo sumpta, efficacius, si prius fumo maceretur utrumque. vesicam elixam mandi oportet, et a muliere feminae suis. inveniuntur in iocineribus eorum lapilli aut duritiae lapillis similes, candidae, sicut in vulgari sue, quibus contritis atque in vino potis pelli calculos aiunt. ipsi apro tam gravis urina sua est, ut nisi egesta fugae non sufficiat ac velut devinctus opprimatur; exuri illa tradunt eos. leporis renes inveterati in vino poti calculos pellunt. in pernae suum articulo os diximus, quod decoctum ius facit urinae utile. asini renes inveterati tritique ex vino mero dati vesicae medentur. calculos expellunt lichenes equini ex vino aut mulso poti diebus xl. prodest et ungulae equinae cinis in vino aut aqua, item fimum caprarum in mulso, efficacius silvestrium, pili quoque caprini cinis; verendorum carbunculis cerebrum apri vel suis sanguisque. vitia vero, quae in eadem parte serpunt, iocur eorum combustum, maxime iunipiri ligno, cum charta et arrhenico sanat, fimi cinis, fel bubulum cum alumine aegyptio ac murra ad crassitudinem mellis subactum, insuper beta ex vino cocta inposita, caro quoque; manantia vero ulcera sebum cum medulla vituli in vino decoctum, fel caprinum cum melle rubique suco, vel si serpant; fimum etiam prodesse cum melle dicunt aut cum aceto et per se butyrum. - testium tumor sebo vituli addito nitro cohibetur vel fimo eiusdem ex aceto decocto. - urinae incontinentiam cohibet vesica apruna, si assa mandatur, ungularum apri vel suis cinis potioni inspersus, vesica feminae suis combusta ac pota, item haedi, vel pulmo, cerebrum leporis in vino, eiusdem testiculi tosti vel coagulum cum anserino adipe in polenta, renes asini in mero triti potique. magi verrini genitalis cinere poto ex vino dulci demonstrant urinam facere in canis cubili ac verba adicere, ne ipse urinam faciat ut canis in suo cubili. rursus ciet urinam vesica suis, si terram non attigerit, inposita pubi.

sedis vitiis praeclare prodest fel ursinum cum adipe; quidam adiciunt spumam argenti ac tus. prodest et butyrum cum adipe anserino ac rosaceo; modum ipsae res statuunt, ut sint inlitu faciles. praeclare medetur et taurinum fel in linteolis concerptis rimasque perducit ad cicatricem. inflationibus in ea parte sebum vituli, maxime ab inguinibus, cum ruta; ceteris vitiis medetur sanguis caprinus cum polenta, item fel caprinum condylomatis per se, item fel lupinum ex vino. panos et apostemata in quacumque parte sanguis ursinus discutit, item taurinus aridus tritus. praecipuum tamen remedium traditur in calculo onagri, quem dicitur, cum interficiatur, reddere urina liquidiorem initio, sed in terra spissantem se; hic adalligatus femini omnes impetus discutit omnique suppuratione liberat. est autem rarus inventu nec ex omni onagro, sed mire celebrant remedio. prodest et urina asini cum melanthio et ungulae equinae cinis cum oleo et aqua inlitus, sanguis equi, praecipue admissarii, sanguis bubulus, item fel. caro quoque eosdem effectus habet calida inposita et ungulae cinis ex aqua aut melle, urina caprarum, hircorum quoque carnes in aqua decoctae aut fimum ex iis cum melle decoctum, fel verrinum, urina suum in lana inposita. - femina adteri adurique equitatu notum est; utilissimum est ad omnes inde causas spumam equi ex ore inguinibus inlinere. - inguina et ex ulcerum causa intumescunt. remedio sunt equi saetae iii totidem nodis alligatae intra ulcus.

podagris medetur ursinus adips taurinumque sebum, pari pondere et cerae. addunt quidam hypocisthidem et gallam. alii hircinum praeferunt sebum cum fimo caprae et croco, sinapi, item caulibus hederae tritis ac perdicio vel flore cucumeris silvestris. item bovis fimum cum aceti faece magnificant et vituli, qui nondum herbam gustaverit, fimum aut per se sanguinem tauri, vulpem decoctam vivam, donec ossa tantum restent, lupumve vivum oleo cerati modo incoctum, sebum hircinum cum helxines parte aequa, sinapis tertia, fimi caprini cinerem cum axungia. quin et ischiadicos uri sub pollicibus pedum eo fimo fervente utilissime tradunt, articulorumque vitiis fel ursinum utilissimum esse et pedes leporis adalligatos, podagras quidem mitigari pede leporis viventi absciso, si quis secum adsidue habeat. - perniones ursinus adips rimasque pedum omnes sarcit, efficacius alumine addito, sebum caprinum, dentium equi farina, aprunum vel suillum fel cum adipe, pulmo inpositus et si subtriti sint contunsive offensatione, si vero adusti frigore, leporini pili cinis; eiusdem pulmo contusis dissectus aut pulmonis cinis. sole adusta sebo asinino aptissime curantur, item bubulo cum rosaceo. - clavos et rimas callique vitia fimum apri vel suis recens inlitum ac tertio die solutum sanat, talorum cinis, pulmo aprunus aut suillus aut cervinus; adtritus calciamentorum urina asini cum luto suo inlita; clavos sebum bubulum cum turis polline; perniones vero corium conbustum; melius, si ex vetere calciamento; iniurias e calceatu ex oleo corii caprini cinis. - varicum dolores sedat fimi vitulini cinis cum lilii bulbis decoctus addito melle modico, itemque omnia inflammata et suppurationes minantia. eadem res et podagris prodest et articulariis morbis, e maribus praecipue vitulis; articulorum adtritis fel aprorum vel suum linteo calefacto inpositum, vituli, qui nondum herbam gustaverit, fimum, item caprinum cum melle in aceto decoctum. - ungues scabros sebum vituli emendat, item caprinum admixta sandaraca. - verrucas vero aufert fimi vitulini cinis ex aceto, asini urina et lutum.

comitiali morbo testes ursinos edisse prodest vel aprunos bibisse ex lacte equino aut ex aqua, item aprunam urinam ex aceto mulso, efficacius quae inaruerit in vesica sua. dantur et suum testiculi inveterati tritique in suis lacte, praecedente vini abstinentia et sequente continuis quinis diebus. dantur et leporis sale custoditi pulmones cum turis tertia parte in vino albo per dies xxx, item coagula eiusdem; asini cerebrum ex aqua mulsa, infumatum prius in foliis, semuncia per dies vii, ungularum eius cinis coclearibus binis toto mense potus, item testes sale adservati et inspersi potioni in asinarum maxime lacte vel ex aqua. membrana partus earum, praecipue si marem pepererint, olefactata accedente morbo comitialium resistit. sunt qui e mare nigroque cor edendum cum pane sub diu prima aut secunda luna praecipiant, alii carnem, aliqui sanguinem aceto dilutum per dies xl bibendum. quidam urinam aquae ferrariae ex officinis miscent eademque potione et lymphatis medentur. comitialibus datur et lactis equini potus, lichen equi in aceto mulso bibendus; dantur et carnes caprinae in rogo hominis tostae, ut volunt magi, sebum earum cum felle taurino pari pondere decoctum et in folliculo fellis reconditum ita, ne terram attingat, potum vero ex aqua sublime. morbum ipsum deprehendit caprini cornus vel cervini usti nidor. - sideratis urina pulli asinini nardo admixto perunctione prodesse dicitur.

regio morbo cornus cervini cinis, sanguis asini ex vino, item fimum asinini pulli, quod primum edidit a partu, datum fabae magnitudine e vino medetur intra diem tertium. eadem et ex equino pullo similiterque vis est.

fractis ossibus praesentaneus maxillarum apri cinis vel suis; item lardum elixum atque circumligatum mira celeritate solidat. costis quidem fractis laudatur unice caprinum fimum ex vino vetere: aperit, extrahit, persanat.

febres arcet cervorum caro, ut diximus; eas quidem, quae certo dierum numero redeunt, oculus lupi dexter salsus adalligatusque, si credimus magis. est genus febrium, quod amphemerinon vocant; hoc liberari tradunt, si quis e vena auris asini iii guttas sanguinis in ii heminis aquae hauserit. quartanis magi excrementa felis cum digito bubonis adalligari iubent et, ne recidant, non removeri septeno circumitu. quis hoc, quaeso, invenire potuit quae est ista mixtura cur digitus potissimum bubonis electus est modestiores iocur felis decrescente luna occisae inveteratum sale ex vino bibendum ante accessiones quartanae dixere. iidem magi fimi bubuli cinere consperso puerorum urina inlinunt digitos pedum manuumque. leporis cor adalligant, coagulum ante accessiones propinant. datur et caseus caprinus recens cum melle diligenter sero expresso.

melancholicis fimum vituli in vino decoctum remedio est. - lethargicos excitat asini lichen naribus inlitus ex aceto, caprini cornus nidor aut pilorum, iocur aprunum; itaque et veternosis datur. - phthisicis medentur iocur lupi ex vino macro, suis feminae herbis pastae laridum, carnes asininae ex iure sumptae; hoc genere maxime in achaia curant id malum. fimi quoque aridi, sed pabulo viridi pasto bove, fumum harundine haustum prodesse tradunt bubulive cornus mucronem exustum ii coclearium mensura addito melle pilulis devoratis. caprae sebo in pulte alicacia et phthisim et tussim sanari vel recenti cum mulso liquefacto ita, ut uncia in cyathum addatur rutaeque ramo permisceatur, non pauci tradunt. rupicaprae sebi cyatho et lactis pari mensura deploratum phthisicum convaluisse certus auctor adfirmat. sunt qui et suum fimi cinerem profuisse scripserint in passo et cervi pulmonem, maxime subulonis, siccatum fumo tritumque in vino.

hydropicis auxiliatur urina e vesica apri paulatim data in potu, efficacius quae inaruerit cum vesica sua, fimi taurini maxime, sed et bubuli - de armentivis loquor - , quod bolbiton vocant, cinis coclearium iii in mulsi hemina, bovis feminae in mulieribus, ex altero sexu in viris, quod veluti mysterium occultarunt magi, fimum vituli masculi inlitum, fimi vitulini cinis cum semine staphylini aequa portione ex vino, sanguis caprinus cum medulla. efficaciorem putant hirci, utique si lentisco pascatur.

igni sacro ursinus adips inlinitur, maxime qui est ad renes, vitulinum fimum recens vel bubulum, caseus caprinus siccus cum porro, ramenta pellis cervinae delecta pumice ex aceto trita; rubori cum prurigine equi spuma aut ungulae cinis; eruptionibus pituitae asinini fimi cinis cum butyro; papulis nigris caseus caprinus siccus ex melle et aceto in balneis, oleo remoto; pusulis suilli fimi cinis aqua inlitus vel cornus cervini cinis, luxatis recens fimum aprunum vel suillum, item vitulinum, verris spuma recens cum aceto, fimum caprinum cum melle, bubula caro inposita; ad tumores fimum suillum sub testo calefactum tritumque cum oleo. duritias corporum omnes mollit optime adips e lupis inlitus. in iis, quae rumpere opus sit, plurimum proficit fimum bubulum in cinere calefactum aut caprinum in vino vel aceto decoctum; in furunculis sebum bubulum cum sale aut, si dolores sint, cum oleo liquefactum sine sale, simili modo caprinum; in ambustis ursinus adips cum lilii radicibus, aprunum aut suillum fimum inveteratum, saetarum ex his e penicillis tectoriis cinis cum adipe tritus, tali bubuli cinis cum cera et medulla cervina, fel tauri, fimum leporis et caprarum fimum. sine cicatrice sanare dicitur glutinum. praestantissimum fit ex auribus taurorum et genitalibus, nec quicquam efficacius prodest ambustis, sed adulteratur nihil aeque, quibusvis pellibus inveteratis calciamentisque etiam decoctis. rhodiacum fidelissimum, eoque pictores et medici utuntur; id quoque quo candidius, eo probatius; nigrum et lignosum damnatur.

nervorum doloribus fimum caprinum decoctum in aceto cum melle utilissimum putant vel putrescente nervo. spasmata et percussu vitiata fimo apruno curant vere collecto et arefacto; sic et quadrigas agentes tractos rotave vulneratos et quoquo modo sanguine contuso, vel si recens inlinatur. sunt qui incoxisse aceto utilius putent. quin et in potu farinam eam ruptis convulsisque, eversis ex aceto salutarem promittunt. reverentiores cinerem eius ex aqua bibunt, feruntque et neronem principem hac potione recreari solitum, cum sic quoque se trigario adprobare vellet. proximam suillo fimo vim putant.

sanguinem sistit coagulum cervinum ex aceto, item leporis, huius quidem et pilorum cinis, item e fimo asini cinis inlitus - efficacior vis e maribus aceto admixto et in lana ad omne profluvium inposito - , similiter ex equino, capitis et feminum aut fimi vitulorum cinis inlitus ex aceto, item caprini cornus vel fimi ex aceto. hircini vero iocineris dissecti sanies efficacior, et cinis utriusque ex vino potus vel naribus ex aceto inlitus, hircini quoque utris, vinarii dumtaxat, cinis cum pari pondere resinae, quo genere sistitur sanguis et vulnus glutinatur. haedinum quoque coagulum ex aceto et feminum eius combustorum cinis similiter pollere traduntur.

ulcera sanat in tibiis cruribusque ursinus adips admixta rubrica; quae vero serpant, fel aprunum cum resina et cerussa, maxillarum apri vel suum cinis, fimum suum inlitum siccum, item caprinum ex aceto subactum et subfervefactum. cetera purgantur et explentur butyro, cornus cervini cinere vel medulla cervi, felle taurino cum cyprino oleo aut irino. fimum recens suum vel inveterati farina inlinuntur vulneribus ferro factis. phagedaenis et fistulis inmittitur fel tauri cum suco porri aut lacte mulierum vel sanguis aridus cum cotyledone herba. carcinomata curat coagulum leporis cum pari pondere capparis adspersum vino, gangraenas ursinum fel pinna inlitum, asini ungularum cinis ea quae serpunt ulcera inspersus. sanguis equi adrodit carnes septica vi, item fimi equini inveterati favilla; ea vero, quae phagedaenas vocant in ulcerum genere, corii bubuli cinis cum melle. caro vituli recentia vulnera non patitur intumescere, fimum bubulum cum melle. fimi vitulini cinis sordida ulcera et quae cacoe+the vocant et lacte mulieris sanant; recentes plagas ferro inlatas glutinum taurinum liquefactum, tertio die solutum. caseus caprinus siccus ex aceto ac melle purgat ulcera; quae vero serpant, cohibet sebum cum cera, idem addita pice ac sulpure percurat. similiter proficit ad cacoe+the haedi feminum cinis e lacte mulieris, et adversus carbunculos suis feminae cerebrum tostum inlitumque.

scabiem hominis asininae medullae maxime abolent et urina eiusdem cum suo luto inlita, butyrum etiam, quod in iumentis proficit cum resina calida, glutinum taurinum in aceto liquefactum addita calce, fel caprinum cum aluminis cinere; bovas fimum bubulum, unde et nomen traxere. canum scabies sanatur bubulo sanguine recenti iterumque, cum inarescat, inlito et postero die abluto cinere lixivo.

spinae et similia corpori extrahuntur felis excrementis, item caprae ex vino, coagulo quocumque, sed maxime leporis, cum turis polline et oleo aut cum visci pari pondere aut cum propoli. - cicatrices nigras sebum asininum reducit ad colorem, fel vituli extenuat calefactum. medici adiciunt murram et mel et crocum aereaque pyxide condunt; aliqui et florem aeris admiscent.

mulierum purgationes adiuvat fel tauri in lana sucida adpositum - olympias thebana addit oesypum et nitrum - , cornus cervini cinis potus, item vulva laborantes inlitus quoque et fel taurinum cum opio adpositum obolis binis. vulvas et pilo cervino suffire prodest. tradunt cervas, cum senserint se gravidas, lapillum devorare, quem in excrementis repertum aut in vulva - nam et ibi invenitur - custodire partus adalligatum. inveniuntur et ossicula in corde et in vulva perquam utilia gravidis parturientibusque. nam de pumice, qui in vaccarum utero simili modo invenitur, diximus in natura boum. lupi adips inlitus vulvas mollit, dolores earum iocur, carnes vero lupi edisse parituris prodest aut si incipientibus parturire sit iuxta qui ederit, adeo ut etiam contra inlatas noxias valeat. eundem supervenire perniciosum est. magnus et leporis usus mulieribus. vulvas adiuvat pulmo aridus potus, profluvia iocur cum samia terra ex aqua potum, secundas coagulum - caventur pridiana balnea - , inlitum quoque cum croco et porri suco; in vellere adpositum abortus mortuos expellit. si vulva leporum in cibis sumatur, mares concipi putant; hoc et testiculis eorum et coagulo profici; conceptum leporis utero exemptum iis, quae parere desierint, restibilem fecunditatem adferre. sic conceptus leporis saniem et viro magi propinant, item virgini viiii grana fimi, ut stent perpetuo mammae. coagulum quoque ob id cum melle inlinunt, sanguinem ubi evolsos pilos renasci nolunt. inflationi vulvae fimum aprunum suillumve cum oleo inlini prodest. efficacius sistit farina aridi, ut aspergatur potioni, vel si gravidae aut puerperae torqueantur. lacte suis poto cum mulso adiuvantur partus mulierum; per se vero potum deficientia ubera puerperarum replet. eadem circumlita sanguine feminae suis minus crescunt. si doleant, lactis asinini potu mulcentur, quod addito melle sumptum et purgationes earum adiuvat. sanat et vulvarum exulcerationes eiusdem animalis sebum inveteratum et in vellere adpositum duritias vulvarum emollit. per se vero recens vel inveteratum ex aqua inlitum psilotri vim optinet. eiusdem animalis lien inveteratus ex aqua inlitus mammis abundantiam facit, vulvas suffitu corrigit. ungulae asininae suffitio partum maturat, ut vel abortus evocetur, nec aliter adhibetur, quoniam viventem partum necat. eiusdem animalis fimum si recens inponatur, profluvia sanguinis mire sedare dicitur, nec non et cinis eiusdem fimi, qui et vulvae prodest inpositus. equi spuma inlita per dies xl, priusquam primum nascantur, pili restinguntur, item cornus cervini decocto; melius, si recentia sint cornua. lacte equino iuvantur vulvae collutae. quod si mortuus partus sentiatur, lichen equae e dulci potus eicit, item ungula suffitu aut fimum aridum. vulvas procidentes butyrum infusum sistit. induratam vulvam aperit fel bubulum rosaceo admixto, foris vellere cum resina terebinthina inposito. aiunt et suffitu fimi e mare bove procidentes vulvas reprimi, partus adiuvari, conceptus vero vaccini lactis potu. sterilitatem a partus vexatione fieri certum est. hanc emendari olympias thebana adfirmat felle tauri et adipe serpentium et aerugine ac melle medicatis locis ante coitus. vitulinum quoque fel in purgationibus sub coitu adspersum vulvae etiam duritias veteres emollit et profluvium minuit umbilico peruncto atque in totum vulvae prodest. modum statuunt fellis pondere #1108, opii tertiam, admixto amygdalino oleo, quantum satis esse appareat; haec in vellere inponunt. masculi fel vituli cum mellis dimidio tritum servatur ad vulvas. carnem vituli si cum aristolochia inassatam edant circa conceptum, marem parituras promittunt. medulla vituli in vino et aqua decocta cum sebo exulcerationibus vulvarum inposita prodest, item adips vulpium excrementumque felium, hoc cum resina et rosaceo inpositum. caprino cornu suffiri vulvam utilissimum putant. silvestrium caprarum sanguis cum palma marina pilos detrahit; ceterarum vero fel callum vulvarum emollit inspersum et a purgatione conceptus facit. sic quoque psilotri vis efficitur; evulsis pilis triduo servatur inlitum. profluvium quamvis inmensum urinae caprae potu sisti obstetrices promittunt et si fimum inlinatur. membrana caprarum, in qua partus editur, inveterata potuque sumpta in vino secundas pellit. haedorum pilis suffiri vulvas utile putant et in profluvio sanguinis coagulum bibi aut cum hyoscyami semine inponi. e bove silvestri nigro si sanguine ricini lumbi perungantur mulieri, taedium veneris fieri dicit osthanes, idem amoris potu hirci urinae admixto propter fastidium nardo.

infantibus nihil butyro utilius per se et cum melle, privatim et in dentitione et ad gingivas et ad oris ulcera. dens lupi adalligatus infantium pavores prohibet dentiendique morbos, quod et pellis lupina praestat. dentes quidem eorum maximi equis quoque adalligati infatigabilem cursum praestare dicuntur. leporum coagulo ubere inlito sistitur infantium alvus. iocur asini admixta modice panace instillatum in os a comitialibus morbis et aliis infantes tuetur; hoc xl diebus fieri praecipiunt. et pellis asini iniecta inpavidos infantes facit. dentes, qui equis primum cadunt, facilem dentitionem praestant adalligati infantibus; efficacius, si terram non attigere. lien bubulus in melle et datur et inlinitur ad lienis dolores; sedat ulcera manantia cum melle lien vituli, in vino decoctus tritusque et inlitus ulcuscula oris. cerebrum caprae magi per anulum aureum traiectum, priusquam lac detur, infantibus instillant contra comitiales ceterosque infantium morbos. caprinum fimum inquietos infantes adalligatum panno cohibet, maxime puellas. lacte caprino aut cerebro leporum perunctae gingivae faciles dentitiones faciunt.

somnos fieri lepore sumpto in cibis cato arbitrabatur, vulgus et gratiam corpori in viiii dies, frivolo quidem ioco, cui tamen aliqua debeat subesse causa in tanta persuasione. magi felle caprae, sacrificatae dumtaxat, inlito oculis vel sub pulvino posito somnum allici dicunt. - sudores inhibet cornus caprini cinis e myrteo oleo perunctis.

coitus stimulat fel aprunum inlitum, item medullae suum haustae, sebum asininum anseris masculi adipe admixto inlitum; item a coitu equi vergilio quoque descriptum virus et testiculi equini aridi, ut potioni interi possint, dexterve asini testis in vino potus portioneve adalligatus bracchiali; eiusdem a coitu spuma conlecta russeo panno et inclusa argento, ut osthanes tradit. salpe genitale id in oleum fervens mergi iubet septies eoque perungui pertinentes partes, dalion cinerem ex eodem bibi vel tauri a coitu urinam, luto ipso inlini pubem. at e diverso tauri fimo inlito cohibetur virorum venus. - ebrietatem arcet pulmo apri aut suis assus, ieiunis in cibo sumptus eo die, item haedinus.

mira praeterea traduntur in iisdem animalibus: vestigium equi excussum ungula, ut solet plerumque, si quis collectum reponat, singultus remedium esse recordantibus, quonam loco id reposuerint; iocur luporum equinae ungulae simile esse; rumpi equos, qui vestigia luporum sub equite sequantur; talis suum discordiae vim quandam inesse; in incendiis, si fimi aliquid egeratur e stabulis, facilius extrahi nec recurrere oves bovesque; hircorum carnes virus non resipere, si panem hordeacium eo die, quo interficiantur, ederint laserve dilutum biberint, nullas vero teredinem sentire luna decrescente induratas sale. adeoque nihil omissum est, ut leporem surdum celerius pinguescere reperiamus, animalium vero medicinas: si sanguis profluat iumentis, suillum fimum ex vino infundendum, boum autem morbis sebum, sulpur vivum, alium silvestre, ovum crudum trita in vino danda aut vulpis adipem; carnem caballinam discoctam potu suum morbis mederi, omnium vero quadripedum morbis capram solidam cum corio et ranam rubetam discoctas; gallinaceos non attingi a vulpibus, qui iocur animalis eius aridum ederint, vel si pellicula ex eo collo induta galli inierint; similiter in felle mustelae; boves in cypro contra tormina hominum excrementis sibi mederi; non supteri pedes boum, si prius cornua ima pice liquida perunguantur; lupos in agrum non accedere, si capti unius pedibus infractis cultroque adacto paulatim sanguis circa fines agri spargatur atque ipse defodiatur in eo loco, ex quo coeperit trahi; aut si vomerem, quo primus sulcus eo anno in agro ductus sit, excussum aratro focus larum, quo familia conveniet, urat, lupum nulli animalium nociturum in eo agro, quam diu id fiat.

hinc deinde praevertemur ad animalia sui generis, quae aut placida non sunt aut fera.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: