previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

situs autem ita se habet: a sinu laeanitico alter sinus quem arabes aean vocant, in quo heroon oppidum est. fuit et cambysu inter nelos et marchadas, deductis eo aegris exercitus. gens tyro, daneon portus, ex quo navigabilem alveum perducere in nilum, qua parte ad delta dictum decurrit, [lxii] d intervallo, quod inter flumen et rubrum mare interest, primus omnium sesostris aegypti rex cogitavit, mox darius persarum, deinde ptolemaeus sequens, qui et duxit fossam latitudine pedum c, altitudine xxx, in longitudinem [xxxvii] d p. usque ad fontes amaros; ultra deterruit inundationis metus, excelsiore tribus cubitis rubro mari conperto quam terra aegypti. aliqui non eam adferunt causam, sed ne inmisso mari corrumperetur aqua nili, quae sola potus praebet. nihilo minus iter totum terreno frequentatur a mari aegyptio, quod est triplex; unum a pelusio per harenas, in quo, nisi calami defixi regant, via non reperitur, subinde aura vestigia operiente; alterum ultra casium montem, quod a [lx] p. redit in pelusiacam viam - accolunt arabes autaei - ; tertium a gerrho, quod agipsum vocant, per eosdem arabas [lx] propius, sed asperum montibus et inops aquarum. eae omnes viae arsinoen ducunt, conditam sororis nomine in sinu carandra a ptolemaeo philadelpho, qui primus trogodyticen excussit; amnem qui arsinoen praefluit ptolemaeum appellavit. mox oppidum parvum est aenum - alii pro hoc philoterias scribunt - , deinde sunt asaraei, ex trogodytarum conubiis arabes feri, insulae sapirine, scytala, mox deserta ad myos hormon, ubi fons tatnos, mons aeas, insula iambe, portus multi, berenice oppidum, matris philadelphi nomine, ad quod iter a copto diximus, arabes autaei et gebadaei. trogodytice, quam prisci midoen, alii midioen dixere, mons pentedactylos, insulae stenae dirae aliquot, halonesi non pauciores, cardamine, topazos, quae gemmae nomen dedit. sinus insulis refertus: ex his quae mareu vocantur, aquosae, quae eratonos, sitientes; regum hi praefecti fuere. introrsus candaei, quos ophiophagos vocant, serpentibus vesci adsueti; neque alia regio fertilior est earum. iuba, qui videtur diligentissime persecutus haec, omisit in hoc tractu - nisi exemplarium vitium est - berenicen alteram, quae panchrysos cognominata est, et tertiam, quae epi dires, insignem loco: est enim sita in cervice longe procurrente, ubi fauces rubri maris [vii] d p. ab arabia distant. insula ibi citis, topazum ferens et ipsa. ultra silvae, ubi ptolemais, a philadelpho condita ad venatus elephantorum, ob id epi theras cognominata, iuxta lacum monoleum. haec est regio secundo volumine a nobis significata, in qua xlv diebus ante solstitium totidemque postea hora sexta consumuntur umbrae et in meridiem reliquis horis cadunt, ceteris diebus in septentrionem, cum in berenice quam primam posuimus ipso die solstitii sexta hora umbrae in totum absumantur nihilque adnotetur aliud novi, [dcii] p. intervallo a ptolemaide: res ingentis exempli locusque subtilitatis inmensae, mundo ibi deprehenso, cum indubitata ratione umbrarum eratosthenes mensuram terrae prodere inde conceperit. hinc azanium mare, promunturium quod aliqui hippalum scripsere, lacus mandalum, insula colocasitis et in alto multae, in quibus testudo plurima. oppidum sace, insula daphnidis, oppidum aduliton; aegyptiorum hoc servi profugi a dominis condidere. maximum hic emporium trogodytarum, etiam aethiopum; abest a ptolemaide v dierum navigatione. deferunt plurimum ebur, rhinocerotum cornua, hippopotamiorum coria, chelium testudinum, sphingia, mancipia. supra aethiopas aroteras insulae quae aliaeu vocantur, item bacchias et antibacchias et stratioton. hinc in ora aethiopiae sinus incognitus, quod miremur, cum ulteriora mercatores scrutentur, promunturium in quo fons cucios, expetitus navigantibus; ultra isidis portus, decem dierum remigio ab oppido adulitarum distans; in eum trogodytis myrra confertur. insulae ante portum duae pseudopylae vocantur, interiores totidem pylae; in altera stelae lapideae litteris ignotis. ultra sinus avalitu, dein insula diodori et aliae desertae, per continentem quoque deserta, oppidum gaza, promunturium et portus mossylites, quo cinnamum devehitur. hucusque sesostris exercitum duxit. aliqui unum aethiopiae oppidum ultra ponunt in litore baragaza.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: