previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

cetera exempla fortunae variantis innumera sunt. etenim quae facit magna gaudia nisi ex malis aut quae mala inmensa nisi ex ingentibus gaudiis servavit proscriptum a sulla m. fidustium senatorem annis xxxvi, sed iterum proscriptura. superstes sullae vixit, sed usque ad antonium, constatque nulla alia de causa ab eo proscriptum quam quia proscriptus fuisset. triumphare p. ventidium de parthis voluit quidem solum, sed eundem in triumpho asculano cn. pompei duxit puerum, quamquam masurius auctor est bis in triumpho ductum, cicero mulionem castrensis furnariae fuisse, plurimi iuventam inopem in caliga militari tolerasse. fuit et balbus cornelius maior consul, sed accusatus atque de iure virgarum in eum iudice in consilium misso, primus externorum atque etiam in oceano genitorum usus illo honore, quem maiores latio quoque negaverint. est et l. fulvius inter insignia exempla, tusculanorum rebellantium consul, eodemque honore, cum transisset, exornatus confestim a populo romano, qui solus eodem anno, quo fuerat hostis, romae triumphavit ex iis quorum consul fuerat. unus hominum ad hoc aevi felicis sibi cognomen adseruit l. sulla, civili nempe sanguine ac patriae oppugnatione adoptatus. et quibus felicitatis inductus argumentis quod proscribere tot milia civium ac trucidare potuisset o prava interpretatio et futuro tempore infelix! non melioris sortis tunc fuere pereuntes, quorum miseremur hodie, cum sullam nemo non oderit age, non exitus vitae eius omnium proscriptorum ab illo calamitate crudelior fuit erodente se ipso corpore et supplicia sibi gignente quod ut dissimulaverit et supremo somnio eius, cui inmortuus quodammodo est, credamus ab uno illo invidiam gloria victam, hoc tamen nempe felicitati suae defuisse confessus est quod capitolium non dedicavisset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: