previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

in primis autem miraculo sunt summaque frequentia mortes repentinae - hoc est summa vitae felicitas - , quas esse naturales docebimus. plurimas prodidit verrius, nos cum dilectu modum servabimus. gaudio obiere praeter chilonem, de quo diximus, sophocles et dionysius siciliae tyrannus, uterque accepto tragicae victoriae nuntio, mater illa cannensi filio incolume viso contra nuntium falsum; pudore diodorus sapientiae dialecticae professor, lusoria quaestione non protinus ab interrogatione stilponis dissoluta. nullis evidentibus causis obiere, dum calciantur matutino, duo caesares, praetor et praetura perfunctus dictatoris caesaris pater - hic pisis exanimatus est, ille romae - , q. fabius maximus in consulatu suo pridie kal. ian., in cuius locum c. rebilus paucissimarum horarum consulatum petiit, item c. volcatius gurges senator, omnes adeo sani atque tempestivi, ut de progrediendo cogitarent, q. aemilius lepidus iam egrediens incusso pollice limini cubiculi, c. aufustius egressus, cum in senatum iret, offenso pede in comitio. legatus quoque, qui rhodiorum causam in senatu magna cum admiratione oraverat, in limine curiae protinus expiravit progredi volens, cn. baebius tamphilus, praetura et ipse functus, cum a puero quaesisset horas, aulus pompeius in capitolio, cum deos salutasset, m'. iuventius thalna consul, cum sacrificaret, c. servilius pansa, cum staret in foro ad tabernam hora diei secunda in p. fratrem innixus, baebius iudex, dum vadimonium differri iubet, m. terentius corax, dum tabellas scribit in foro. nec non et proximo anno, dum consulari viro in aurem dicit, eques romanus ante apollinem eboreum qui est in foro Augusti, super omnes c. iulius medicus, dum inunguit, specillum per oculum trahens, a. manlius torquatus consularis, cum in cena placentam adpeteret, l. tuccius medicus valla, dum mulsi potionem haurit, appius saufeius, e balineo reversus cum mulsum bibisset ovumque sorberet, p. quintius scapula, cum apud aquilium gallum cenaret, decimus saufeius scriba, cum domi suae pranderet. cornelius gallus praetorius et t. hetereius eques romanus in venere obiere et, quos nostra adnotavit aetas, duo equestris ordinis in eodem pantomimo mystico, tum forma praecellente. operosissima tamen securitas mortis in m. ofilio hilaro ab antiquis traditur. comoediarum histrio is, cum populo admodum placuisset natali die suo conviviumque haberet, edita cena calidam potionem in pultario poposcit simulque personam eius diei acceptam intuens coronam e capite suo in eam transtulit, tali habitu rigens nullo sentiente, donec adcubantium proximus tepescere potionem admoneret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: