Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
book preface
liber i
liber ii
liber iii
liber iv
liber v
liber vi
liber vii
liber viii
liber ix
liber x
liber xi
liber xii
liber xiii
liber xiv
liber xv
liber xvi
liber xvii
liber xviii
liber xix
liber xx
liber xxi
liber xxii
liber xxiii
liber xxiv
liber xxv
liber xxvi
liber xxvii
liber xxviii
liber xxix
liber xxx
liber xxxi
liber xxxii
liber xxxiii
liber xxxiv
liber xxxv
liber xxxvi
liber xxxvii
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
vos quidem omnes, patrem, te fratremque, diximus opere iusto, temporum nostrorum historiam orsi a fine aufidii. ubi sit ea, quaeres. iam pridem peracta sancitur et alioqui statutum erat heredi mandare, ne quid ambitioni dedisse vita iudicaretur. proinde occupantibus locum faveo, ego vero et posteris, quos scio nobiscum decertaturos, sicut ipsi fecimus cum prioribus. argumentum huius stomachi mei habebis quod in his voluminibus auctorum nomina praetexui. est enim benignum, ut arbitror, et plenum ingenui pudoris fateri per quos profeceris, non ut plerique ex iis, quos attigi, fecerunt. scito enim conferentem
auctores me deprehendisse a iuratissimis ex proximis veteres transcriptos ad verbum neque nominatos, non illa vergiliana virtute, ut certarent, non tulliana simplicitate, qui de re publica platonis se comitem profitetur, in consolatione filiae "crantorem", inquit, "sequor," item panaetium de officiis, quae volumina ediscenda, non modo in manibus cotidie habenda, nosti. obnoxii profecto animi et infelicis ingenii est deprehendi in furto malle quam mutuum reddere, cum praesertim sors fiat ex usura.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.